장음표시 사용
4쪽
PERPETUISQUE COMMENTARIIS ILLUSTRATI VOLUMEN I
6쪽
7쪽
8쪽
IN suo programmate pollicitus est Editor fore ut cujusque auctoris vita ipsius operibus praefixa legeretur , sed meam de Caesare opinionem addere, Postquam tot et tanti viri hoc argumentum tractaverunt, prorsus inutile censui, quippe cujus Vita Satis per se nota siL, et quia de politico viro potius quam de scriptore disserendum esset; Romani vero ducis facta et
mores ex his ipsis de Bello Gallico, Civili, Alexandrino, Africatio et Hispaniensi Commentariis plenius
et accuratius nOScere erit quam ex omnibus quae de mea penu depromere P0SSem. Igitur pauca tantum de novis curis in hanc editionem proloquar. obertini textum ubique sere secutus sum, in qui busdam tamen et inprimis in octavo libro do Bello Gallico emendavi, quotiescunque in caeteris praeStantissimis editionibus potiorem lectionem et satis pro bata codicum auctoritate firmatam deprehendi. usdem notas, tum quas ipse conscripsit, tum quas ex aliis et inprimis ex Samuele Francisco Nathanaelo Moro collegit, integras dedi. Quidquid in Indice
suo et in Mantissa obserpationum, ad calcem editionis secundis curis notaverat, ea in suum lacum rePosui
9쪽
Multa quoque addidi excerpta Sive ex priscorum,
Rhellicani nempe, Clarhii, Davisti, Goduini, Hot
manni, Glandorpii, Oudendorpii, sive ex recentiorum, Praesertimque viri doctissimi Achaintro commentariis. Et sane plurima me debuisse haud ingratus sateor huic novissimo editori, qui et ipse in Francicis exercitibus meruerat, quique, adjuvantibus Suae gentis scriptoribus quos proxime laudatos in Obertiniana praelatione videbis, maximam lucem attulit in militia rebus, Obsidionibus, machinis, caeterisque ejusdem generis explicandis. Eum ergo, cujus lucubrationes leguntur in ea Classicorum Larinorum Collectione
quam Parisiis publici juris fecit Vir cl. Lemaire , in
Consilium, parce tamen De sine delectu, adhibui. Nec profecto taceam quanto mihi adjutnento fuerint Ea quae meCum Communicaverunt docti viri qui Bolgicam incolunt, interque caeteros Vir cl. Bortior,
Francici Imperii quondam Consiliarius, qui ad Caesaris Commeritarios in vernaculam linguam vertendos et Origines civium suorum illustrandas studiosum otium Contulit.
Omnia tamen haec additamenta ad Gallicum in primis et Civiles bellum spectant. Quod ad Alexandrinum, Africanum et Hispaniense attinet, quum hos libros a Caesaris manu non suisse exaratos multi prius demonstraverint, quum plurima in iis sitit mutila , et om uia sere infimam latinitatem redoleant, re- ruuique ipsarum series Obscura et intricata sit, et his de causis mediocre, tum historiae, tum latine dicendi generis studiosis commodum afferre POMent, ne Volumina in vanum crescerent, satius judicavi ipsa Corale
10쪽
LECTURIS. IIItantum auCtoris verba praebere, omnibus quidem notis obertinianis, sed paucissimis aliis amplificata. Fragmentis omnibus quae supersunt, ut moS ESt, ViX unam aut alteram addidi, sed in talium rerum curiosorum gratia, ne minimum quidem si agmentum Praetereundum existimavi. Labori meo nihil amplius addendum existimabam quum in lucem prodiit I. Caesaris nova editio, curante viro doctissimo, F. G. Pottier, qui ex Bibliothecae regiae Parisinae codicibus quos ad manum habuit, multa in melius, nisi Omnia, mutavit. Quarum quidem emendationum eas quae, omni Opere rurSuSevoluto, potiores mihi videbantur, ad calcem secundi voluminis adjeci. Omnia quae ex aliis editionibus excerpsi, quod
scilicet in Virgilii praelatione jam notaveram, aut Siquid ipse addiderim , vel in obertinum disputaverim ea Oberliniatiis notis subjunxi, duobus uncis fJ,
ut distinguerentur, interposita, et plerumque Prima littera nominis cujusque interpretis insignita. Eum dem agendi modum in explanandis omnibus scriptoribus sequar.