L. Andr. Resendii ... De antiquitatibus Lusitaniae, caeteraque historica, quae extant, opera

발행: 1790년

분량: 343페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

161쪽

variis ducibus interregnum , in Italia Rex fuit Autharus, sive Autharis , Clephonis filius, ut scribit lib. S. Paulus Diaconus Mathias Palmerius Daphonis litarii dicit. Tanta es in barbaris hisce nominibus Varieta apud auctores. Sed ego Paulo ex eadem Lones gobardoriam gente oriundo magis adcedo. Sit igitur interea Antharus, si V AnthariS AEUU-jus velis filius. Hunc, inquit Paulus , etiam ob dignitatem , Flavium adpellaverunt. Quo Praenomine omnes , qui postea fuerunt Longobardorum Reges, feliciter usi sunt. En tibi, Longobardos Flavii praenomini amatores , sumpto ab Aiathar principio , per Fl. Mauricii Imperatoris Cmpora , o dignitatem praenominis ipsius , quo Augusti Duces , Comites a Consules utebantur. Qit idni ergo, etiam ob dignitatem , Hispaniae Recare-dus Rex , qui tam propinqua sanguinis Communione gentem Flaviam contingebat , id Praenomen adsumeret , quod in posteros haereditario jure transmitti posset Sed vereor ne de Flavio praenomine longa commentatione tibi fastidium attulerim Quam tamen ideo protraxi distusius , quia Rodericus Toletanus Pontifex , rei alioqui per se non satis

162쪽

isi L. ANDR RES ENDII. apertae , magnas CX Egligentia tenebras obduxit. Nunc ad alia Postiata a me , ecquid insigne memorandum V legerim , alterutriam Recaredum in nostra urbe feci ite . Nam siquid ejuscemodi protulerim , omnem ammeam cum Cebedio , de Elborae nomine Concertationcm dirempturum te polliceris. Det neutro apud nos quidquam adhuc legi Miraberis forte id Verum ego nolo , Ut OnCe-Pta maiore quam pro re nobis opinione decipiaris. Ego, vir doctissime, perpalaco rem rum Hispanicarum scriptore habeo, perqUe- parum iisdem rebus operae impendi , vitae instituto ad alia me studia necestario trahente. Quare si id quod a me petista tu potita mihi potes suppeditare , per amicitiam te lase si, ut ejus rei participem me facta , non quidem dirirnendae controVersiae gratia , Uam pro satis dirempta ego habeo , sed ut eorUm , quae ad meae urbis historiam pertinent, nes cius ne sim Sisebuti Regis tempore argentariam ossicinam cudendae monetae in hac Hrbe fuisse adparet. Qiiod colligo ex aliquot argentei nummis , apud nos ab hein decem annos repertis. In iis , altera ex parte ipsius

Regis effgies est cum hac inscriptione D.

163쪽

N. SI SEBVTVS REX. ex altera vero signum crucis ab extremo in extremum decus

statim pertingentis, atque hae in medio literari: CIVITAS EBORA. per circumitum Vero

lim DEUS ADIUTOR MEUS. Turres

quoque vastissimae duae Sisebuto adscribuntur, Reca redis gestum apud nos nihil scimus. Nec felicior ad respondendum sum de Acosta sive rege , sive tyranni, percontanti. Quem an in mundo natu sit, haud quaquam adhuc scio. De Emeritensi Concilio respondebo expeditius, Titulus hic est, totidem iisdemque verbis , In nomine Patris , kFi- , lii in Spiritus Sancti Synodum quod ges , tum est in provincia Lusitaniae , apud ur- , bem Emeritensem , quae caput ejus dignos , Citur esse , duodecim Episcopis in unum, Conlectis, die octavo ei duum Novembrium,

, anno I S. serenissimi , piissimi Recos vin- , thi Regis , aera DCCIIII. , Sunt vero Concilii capita viginti triari quae quia diffusiora sunt, quam ut inseri ei possint, pra,

termitto , integrum Concilium cum Cassium sitania, favente Numine, publicatUrUS. Legi cum voluptate prisca oppidor a nommina , in antiquis nummis , ut adseris, in

164쪽

aeso L. ANDR RESENDII. criptari vellemque distinctius ista intelligere, praecipue quid sibi velit, Ebora , Claritas Julia Nam si ad nostram urbem referri id au-ttimes, ea non Claritas Julias sed Liberali tas Julia cognominatur , Plinio referente , Qvetustis marmoribu palam attestantibus. Attubi Astigitani conventu oppidum Claritati Juliae cognomen habui steri ex Plinio didici Nec aliud eoilcm cognomine Us illam in Hispania legi Oro ergo te, ut denuo ipsum nummum , vel mea catas inspicias , exacta diligentia inscriptionem recognoscas Adverte fatui palati mei fastidium Gothorum

Regum n Umismata , non raro apta dio in evieribus ruinis reperiuntur. Quae aliquando ad me adlata , propter barbaram literarum di tortionem , non magni hactenta pendebam quum tamen ab Romanis illi seculis , nummationem no mcdiocrem sedulo compararim mus me modo stultitia sero poenitet. Tuam in congregandis antiquis inscriptionibus diligentiam emerito laudo. Nec pia e

se arbitror , admonere te Virum talem , Ut

non facile aliena fidei credas, nisi tu te lapidem inspexeris. Multa enim adferri solent Cominentitia , Multa quoque parum fideliter

165쪽

exscripta. Quod finxit , quisquis fuit , Cyriacus Anconitania , dum antiquarii famam , etiam ab ementitis, auctapabatiaret Quam perperam pleraqUC , Ut mittam ficta , non solum Petrus Apianus , inamicus meus Arnantius in libro , cui Inscriptiones sacrosanctae vetustatis nomen fecerunt, ii qui Germanicastam Austriacas ediderunt antiqUitates , sed qui Romanas etiam atque Italicas Eruditum non Ulgariter , prope ad superstitionem usque religiosum portet esse , eum qui vetusta monumenta describit. Adfecit me stupore Complutensium , pro receptis postliminio sanctorum Martyrum Justii Pastoris reliquiis , simul publica hilaritas , simul profusa magnificentia. Ego nondUm annos decem, rei excesseram, quum isthci , curante matre, nam patre orbatu pridem eram,

Antonio Nebrissensi praeceptori operam dedi. Sed coorto inter funebria usta , quae Cardinali academiae patrono , per eos di et mortalitatem exuto solvebantur , nescio quo inter municipes scholasticos tumultu, abductias inde sum. Ea tempestate , neque tam Vasi-dUm , neque tanta opulentia oppidum ei sen videbatur Nerum crevit academia magistris sem

166쪽

is L. ANDR RES ENDII. semper eruditissimis florensis eo ille confluxe re lectissimi adolescentes , summorum hominum liberi Quo effectum est , ut nulli urbium Complutum jam cedat. Sed ego videor tam magni Mi adparatus quasi choragum , instinctorem internoscere. Iliae de inscrip tione templi eorum martyrum ab Alphonso Chiaconio ex me inutia ala dicis , nihil mirum est partim te explicate adcepsisse. Nam ille , ut est earum rerum avidus , biduo quod apud me filii, dum schediaZein festinat , me nequet

argente , neqUe ad sumendum quae vellet hora praescribente , multa arbitrio suo confersit, Congessitque potius , quam digessit. Rem si explanatius scire desideras , sic adcipe. Exarram fluvius a nostrae urbis suburbani , ac pene ex pomerio primo tenta iter ortus , deinde emendicatis fluentis auctus ,

mixtus Calipodi validiori flumini, in sinum

Salaciensem jam navigiorum capax ingreditur Juxta fluminis hujus ripam , anteqUam Calipodi misceatur , paulo infra Terrantam

oppidum , fanum olim fuit Jovi sacrum , ubi cippi aliquot scripti etiam dum perdurant. Id fanum invalescente Christiana pietate diruium , postea resectum, in Sanctorum Mar-

167쪽

DE TRAJ. PONTO IN SCR. ALIISQUE et Sytyrum templum est commutatum. Nec vete

res cippo pii homines abolcverunt , sed addiderunt titulum hujuscemodi , quem Ciam suis soloecismis adponam. PetoqUe ab teri Ut literis supra titulum mutuo inter se complicatis, pauxillum Operae impendas Ego enim

extricare, at lia enodare minime potUi.

O HUNC DENIQUE EDIFICIUM SANCTORVM NOMINE CEPTVM, IUSTI ET PASTORIS MARTYRUM, QUORUM CONSTAT ESSE

SACRATUM CONSUMMATUM EST OC OPUSERA DCCXX.

Postremo scire expetis probem ne tuam in pervestigandis urbium antiquitatibus rationem , capta ab iis , quae de Compluto fecisti, conjectura . Si ad hoc exemplum urbeis caetera prosequaris , probo quidem valde. Hoc enim est antiquitatem ab interitu vindicare , atque e cere , denuo ut juvenescat,

non autem frigidissimis etymologiis in male sartis fabulis ariolari. Tu neam similiter rationem, ex iis quae pro Pacensi Colonia dis

168쪽

putavi , potes animadvertere Sermocinandrtecum desiderio in loquacitatis vitium credo vix sentiens incurri. Sed ita res tulit, ut alia iii scribendo brevitatis amator , Vitare neqUiVerim prolixitatem. Vincentium metam, quem desiderare te ais mitto , epistolam , quam

Philippo clarissimo Regi , per hos dies , a si cris Cineralibus , scripsit Carmen quo Regi

nostro aetate lardem tunc puerori VerUm indole excellenti non puero , permirsam regni gubernationem sum gratulatus , Una mitto

Qxiod suppressi hactenus , contentus soli Regi

animum meum significasse. Nunc partim importuni amicorum postulationibus , partim quia tibi , quantum ex te intelligo , poeticeSamatori, gratum fore existimo, adendum cu

Aiebedio , quem e vita decessisse aegerrime tuli, postularam Juliani Pomerii, Isidor Pacensis scripta , si in Toletanae Ecclesiae bibliotheca forte reperirentur. Hae eadem , quae apud te maiori eruditione hominem , deligentem historiarum scriptorem, e terumque librovum suppellectile instructio rem , reperiri non ambigo forsitan inverecunde , sed tamen enixissime peto , Valeri quem

169쪽

DE TRAJ PONT. IN SCR. ALII 'UR. aft item ingenii tui bonitate amare coepisti, eadem vicissitudine jam addictum , amare perge Eborae , I .ialend. April. M. D. LXX.

170쪽

16 L. ANDR RES END.

L. ANDREAE RESEN DILVINCENTIUS , LEVIT , ET M RTTR.

L ANDREAS RES ENDIUS,

SPERATO MARTIANO FERRARI E EQUESTRIS ORDINIS NOBILI , ET ERUDITO VIRO.

S. D. CONDEM redit ad te, mi Martiane ju-- - re postliminii, Vincentius pridem ex meo tuus , diuque tibi debitus. Nam quum id Poemata qualecumque est , in Gallia Belgica tuo dicassem nominita non tamen edidi quod e vestigio uterque quasi notoriam qUamdam fabulam egerimus , Caroli Quinti Imperatoris auspiciis , Pannonicam illam in Turcas expeditionem sequuti Me etenim literarium , quo delectabar otium , regia legatio fecit deserere , tu nullo alio Caesariobaratu aUctoramento, quam christiana, quae in te est pietate, juventuti tuae tirocinium ,

quod inlaudavit Imperator in honestavit in eo bello, religioni devovisti Quo factum est,

SEARCH

MENU NAVIGATION