Iacobi Sacchi ... In principia theoriae brunonianae animadversiones

발행: 1793년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

2쪽

IACOBI SACCIII

IN PRINCIPIA

THEORIAE BRUNONIANAE

ANIMADVERSIONES

PAPIAE. MDCCXCIII. Apud Balthassarem Comini. Praesidib. Rei liin Penniti.

3쪽

Id autem eo facilius credebatur, quia simili

vero videbatur. Pers. Sat 1. U. Id I, A tDiuili od b, Cooste

4쪽

IOANNI . GIBERTO . RENATI. F. BORROMEO

. S R . I . HAC AGNI . IMPER . COMITVICAR . IMPER . PERPETEX . PROCERIB . HISPAN . ORDIN . PRIMIA . CVBIC . LVS INGENIO . HUMANITATE . PRAESTANTISSIMO IACOBUS . SACCIII DOMO . BARSIO . IN . IALLE SAXINANE DIGLANI . IN . COLLEGIO . HELVETICO LITTERARUM . STUDIA . AUSPICATUSTICINI . EX. ALYMNIS . COLLEGI . BORRO MEI ORBITATE . DESIDERIOQUE VITALIANI . EORRO MEI . C ARDINHORREN TISSIMIS PHILOSOPHIAE . MEDICINAE. CHIRURGIAE LAUREA. DONATUS v TROBIQVE . DEVOTUS. NOMINI. AMPLITUDINI EGENERIS c BORRO MEORVM ANIMADVERSIONESIN . PRINCIPIO . TI EORIAE . BRVNONIANAE ADMINISTRATORI . PR OVI DENT ISS IMO PATRONO . NECAE NATI. OPTIMO OB . MERITA

6쪽

uaerenti mihi caussas incredibilis prope illius commotionis animorum , atque ingentis fere plausus , quibus nuperrime singularis illa hypothesis,

cui novum universae Medicinae systema celeberrimus Angliae Scriptor, et Medicus BRuNo aliquot abhinc amnis sidenter superstruxit, ab iis optimae spei Adolescentibus excepta es set . qui in florentissimo Ticinensi A chigymnasio salutaris Artis studiis obnibus mecum incumbunt, (ac naviter quidem, assidue, diligenterque incumbunt), perarduum mihi sane non fuit, eas , nisi omnes , praecipuas Saltem , maxime obvias, evidentesque invenire. Quin enim ullum, vel ignaviae, vel laevitatis , vel nimiae, atque iam

7쪽

consideratae novarum rerum cupidi- .nis insimularem, videbam complures PraeSto eSSe rationes, quae Studiosam

Iuventutem ad assentiendum facilem atque ad judicandum natura praecipitem , ad eam hypothesim summis extollendam laudibus, ac fidenter amplectendam allicerent. Porro Auctoris nomen ob varia edita doctrinae specimina ubique t corum amplissimum, ac publico etiam monumento ab Edimburgensium Me.dicorum Collegio aeternitati temporum novissime consecratum s schola ipsa foecunda magnorum altrix Virorum , quibus Ars humanae salutis praeses tantopere increvit, totque in dies incrementa suscipit, quibus jam merito aetas nostra gloriatur; summa acies

ingenii, quae in adducta hypothesi enitet ; ejus mira simplicitas, atque

apparens rerum omnium inter se conis

venientia ; scriptionis ordo, qui obscuram, inconcinnam, ac saepe implexam , salebrosamque locutionem

8쪽

contemperat; totius Medicae scientiae amplitudo arctis sinibus coercita; omnium observationum, et praeceptorum Per summa quaedam capita brevissima complexio; quarundam rerum, quibus vel innititur, vel exornatur hyp thesis, certitudo; facilis, ea politatamquam vera, ad obscuriora quaedam explicanda aditus patefactus; via ad medendi Artem tuto ediscendam, duae hactenus plena periculi, et la- horis esse consuevit , expeditissima ejusdem subsidio reddita; fiducia Avictoris, qua sibi blanditur Medicinam adhuc conjecturalem , atque ambiguam , nunc evidentem , ac certam fecisse; cura, qua opus totam hypothesim exhibens Mediolanensibus typis recudi, eique eximie praefari

nio , et doctrina magnam est apud Medicos auctoritatem consequutus , a 2

- --- - - -

(a) Elementa Medicinae.

9쪽

studium denique , quo egregius Chiarurgiae Doctor Cl. RAsonius, qui hic degens ingenii Iaudem supra aetatem Promeruit, ex Anglico idiomate in

Italicum conversum edendum qu que curavit, notis appositis, alterum

BR UNONis opus, (aj quod, dum compendiario hypothesim exhibet, CULLE-

Nil de spasmo doctrinam refellit e Caussae erant tam multae, tamque validae, ut cum Iuvenum mentibus obversarentur , , siue ulla haesitatione faciles, et fervidos quosque in eam deberent adducere , imo cunctantes , invitos, repugnantesque compellere. Ilaec squidem omnia cum uno veluti ictu Adolescentium ingenia percellerent , atque exagitarent , aditum omnem plerisque praecludebant sedu-Ia consideratione reputandi ea, quae Brunonianae hypothesi adversarentur.

Non proinde infirma ejus fundamenta

10쪽

cognoscere ', non quorundam principiorum vanitatem intelligere ; non pugnantium quandoque sententiarum dissimilitudinem assequi; non ratiocinii ob velatas fallacias eruere 3 non sermonis perplexitatem animadvertere; non conjecturas a veris , et demo stratis distinguere non vanae jactationis praestigia detegere ; non denique illationum falsitates, ac pericula Perspicere potuerunt. Neque ipse quidem omnia ista perspexi primum quamquam non eo adductus sim , ut BRuNON is placitis

permotus in ejus sententiam concederem. Cum enim veritus meam ingenii mediocritatem , tenuitatemque virium mearum , quas aetas, rerumque uSus

nondum firmarunt, soleam diligenter Cavere, ne unquam in physicis , medicisque rebus quidquam amplectar , quod non satis perspectum . Sit , et cognitum , illam sane hypothesim probare, atque amplecti , non poteram , quae non solum minus doctis, ai

SEARCH

MENU NAVIGATION