De praecipuis humoribus qui humano in corpore reperiuntur deque eorum historia qualitatibus et officiis exercitatio Josephi del Papa ..

발행: 1733년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 화학

4쪽

DE PRAECIPUIS HUMORIBUS

VI HUMANO IN CORPORE REPERΠD E Q U E EORUM HISTORIA

UALITATIBUS ET OFFICIIS

MAGNI DUCIS ETRURIAE

ARCHIA TRI

NEC NON IN PISANA UNIVERSITATE

PUBLICI MEDICINAE PROFESS. FLORENTIAE. MDCCXXXIII.

Ea Typographia Magni Ducis Eii uitae , apud Tartinium, & Franchium SUPERIORUM FACULTATA.

REGIAE CELSITUDINIS

6쪽

Mi em Exercitationem hanc de praecipuis humanI corporis humoribus jampridem ab

eximio viro JOsEPHO DELPAPA conscriptam , tandem aliquando fors nobis obtulit. Atque cum ex ea,

ut arbitrantur Sapientia Professores , non parum utilitatis capere possint Me

dicinae studiosi, ipsam idcirco libenti

animo opis mandamus. Doctrina copia , eloquentia vis, se lucidus ordo,

quibus doctissimus Autor abundat, satis

7쪽

superque ostendunt, quale fit ejus ingenium , quod a primaevo juventutis m- re ad senium usque, tanta soleriid ,

taniaque a uitate, inter bonarum Amtium , ct Scientiarum studia tempus con

trivit, ut summum, ac perissciis Vim tutis , ct Gloria fastigium attigerit. ει- cipe igithr, benigne Lector, hunc tanti Vi

ri laborem, dum alios, atque alios e

gregiae mentis suae fructus Deramus nos

publici juris esse facturos.

8쪽

IOSEPHI DEL PAPA

EXERCITATIO

C A P. PRIMUM.

Heterum Medicorum sententia de quaternaris humorum

numero expenditur .

Ioniam in prunis usque temporibus insignes fuere Medici quadruplicem humorum n merum denegantes, & asserentes, unicum tantum humorem esse, nempe sanguinem δidcirco Princeps Medicorum Arabum Avicenna suci in opere de humoribus propriam confirmaturus sententiam de quadruplici humorum numero, ratione utitur, & experimento . Rati nem autem ex eo desumit, quod si unus esset humor, qui universas aleret corporis partes, Bret, ut omnibus partiabus una esset, communisque temperies ; cum verum sit, nutriens debere assimilari partibus nutriendis . Atqui par tes corporis varia ad invicem possident temperamenta; non unicus igitur humor , hoc est sanguis, in corpore ponendus est. Experimento autem quadruplicem humorum numerum probat, quia sanguis per incisionem c vena quapiam ex-Α tra-Diuiti Gorala

9쪽

a Jo s EPHI DEL PAPA

tractus, & in pelvim collectus, abit sponte sua in dissim,

les partes, praecipuo vero in quatuor , quarum alia tenuis,

subrubra,& fervida, per summa innatans , quae flava bilis est; alia in imo subsistens, crassa, subnigra, ac vere terrea, atra nempe bilis ; alia medio situ in istarum mediocritate Consistens , sanguis videlicet, per quas & quaedam portio crudior estusa est, pituitam puta, quibus denique Par S quae dam fluida 1aepe adjun itur , quae ferum est , quaeque Perrenes ab eodem sanguine sejungitur. Haec Avicenna . Nos autem, quibus nunquam hujusmodi Ueterum sententia arrisit de quadruplici numero humorum , supradicti ratiocinii, & experimenti fallaciam detegere nunc aggredimur. Quod ergo primum spectat ad rationem delumptam ex divertitate partium nutriendarum , ea quidem videtur no bis futilis omnino, & inanis . Demus enim , diversas Cor Poris partes non ab uno sanguine nutriri posse , sed varios requirere alentes humores, an hinc deducitur humores Corporis quatuor esse, nec plures , nec pauciores 3 Cur Potius, non plurimos p tot scilicet, quot nutriendis partibus correspondeant 3 Poterunt ne innumerae partes Cor- Poris tam variae ad invicem, atque dissimiles ex solis qua-ruor humoribus productionem, nutritionemque recipere pdicent id fieri posse; sed cur non etiam ex unico sanguine opus hoc absolvi potest 3 Eadem enim summa disparitas re-Pecitur inter universa membra corporis, & quatuor tantum humores alibiles. ouae adest inter eadem membra, &unicum sanguinem.

Siquidem opus est nihilominus, quod plures partes, ac diversst temperie praeditae ab unico nutriantur humore, quod

est, quod negatur ab Antiquis. Sed quid , si sanguis non unicus sit, & homogeneus, sed multiplex , atque dissimilis ξ quid, inquam, si ad massam sanguineam constandam ,

non quatuor, sed multa , ac multa concurrant senera Principiorum, & amara scilicet, & dulcia, & salsa, & insipida, & ealida , & frigida, & lenia . & aspera , aliaque hujusmodi innumera, ut alibi innuimus de temperiebus 1 quentes λ erunt ne tantum quatuor humores in languine

reponendi ξ an sacilius explicari non poterit, quomodo Diqiti eo by Corale

10쪽

ExERcITATIO DE HUMORIBUS CAP. I. 3 ab unico sanguine universae partes corporis nutriantur pUnicus pariter succus est, qui intimas alicujus arboris v nas pervadit, & tamen ipse unicus producit, alitque corticem , medullam, folia , flores , fructus, aliasque non paucas ipsius arboris partes dissimiles, quodque magis mirandum est, unicus ille succus non modo dissimiles ejusdem arboris partes alit, ac gignit, sed partes etiam plurimas aliarum arborum diversarum specierum , quae jam in Prima arbore artificio hominum insitae sunt.

Neque vero abunde probatum est nutritas partes corporis eadem habere temperamenta , quae in nutrientibus h moribus reperiuntur ; potest enim in nutritione ipsa talis fieri alteratio substantiae eorumdem humorum, ac talis transpositio particularum eos componentium , ut Pereant Pe nitus qualitates, quae in iisdem humoribus aderant ante nutritionem , & aliae omnino divellae virtutes oriantur . Coturnices, caprae , aliaque non pauca animalia vescuntur cicutst , & aconito , herbis quidem venenosis , atque

mortiferis , nec tamen venenosa eorum qualitate inficiuntur , neque coturnicium , caprarumque Caro, aut sanguis

venenosus est hominibus ipsum comedentibus . Quomodo ergo nutritae partes iisdem pollent temperiebus. & qualia talibus, quae in alentibus rebus existunt 3 Nonne etiam venenosa animalia, ut viperae , storpiones Africani, aliaque hujusmodi plura innocuis cibis nutriuntur, & tamen ex illis cibis haud venenatis humores aliqui in eorum corporibus producuntur, qui toxico abundant 3 Aliunde ergo, quam a facultatibus , ac temperiebus nutrientium rerum , dcducenda est ratio facultatum , ac temperamentorum Partium n tritarum , quae quidem potius oriuntur ii diversa combinatione , ac transpositione particularum reS nutrientes com-Ponentium. Nam quemadmodum lateres, caementa , trabes, Iapides, & caetera; dummodo varie uniantur , transponanturque , Possunt commode & templum , & theatrum , & turrim producere; sicuti eadem serica filamenta pro diverso textoris artificio varia possunt sericorum pannorum genera repraesentare ; ita pariter ab unica tantum hum

rum materia, ac substantia plures possunt corporis partes A a Pr Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION