Opusculum vitae, virtutum, et miraculorum ven. serui Dei Fr. Sebastiani ab Apparitio ... Authore fratre Nicolao Plumbensi, diacouensi, seu Bosnensi episcopo sanctissimo domino nostro Innocentio papae 12. Litatum. Cura, ac solicitudine R.P.F. Ioannis

발행: 1696년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

198 vita et n. Ser. Dei Sebast. αί Apparitia. et Os. Cumque haec tria potissimum exigan Fii.- tur per pra allegata Vrbani VIII. Decreta , ut ex Pontificia sanctione noster Apparitius, non modo novo, sed toti Orbi, Sanctus affulgeat, utpo

bus refulgens, sty Miraculis fulta; haec in gradu heroico ipsum possedisse insidemque passim,atque

heroice emicuisse, nulli hactenus ambiguum esse potuit: nee per consequens ulli Canoni ratio ip- sius incerta . Faxit Deus, a quo omne datum Op timum , & omne donum perfectum est, Vt qui, tam conspicuo Seruo suo, famam constantinia Sanctitatis, Uitam Virtutibus micantem, de Miraculis firmatam, velut tres coelestes gemma Sin testimonium verat illius Sanctitatis, qua aeterna in coelis gloria perfruitur, tribui coronidem qu que sanctitatis eius in terris, eandem scilicet C

nonizationem ipsius donet in sua Ecclesia,& tune I verElaeremur in multiplicatione Sanctorum suo tum . Cui perpetuus sit honor, de gloria: Amen.

232쪽

APPENDI CVL A

VITE VIRTVTVM, ET MIRACULORUM

VEN. SERVI DEI

FR. SEBASTIANI

APPARITO

SUPER LIGELLO

Quod vulgo, TU RIVM S. APPARITu

nuncupatum est .

Ab eodem Authone Operi subtexta.

NCIPITI foret nonnihil assi mento dirimendum , animaliae rationale homo sit cum Peripatetico metaphysice definiendus potiuS, quam rhetorice cum facundiae Principe , animal mundi contemplatiuum, & admir tiuum. Cum tantum differre videatur mystico i tellectu per contemplationem , quantum mei physico per rationalitatem ab omni quod rationis expers est. Hincque eis quod prisci sapientes, contemplativos viros inter Heroes computanteis

233쪽

2o o Appendicula eos tantum praeliare caeteris hominibu quantum hi reliquis animantibus , astruebant; esicque eosidem celebre intermedium Dei, & hominum, v I uti homo in se est tale inter Deum, & brutum e propemodum differcntes ab homine solum, prout autumauerat Aristoteles doctum ab indocto differre, ut differt vivus a mortuo . Quod adhuc , ad magnitudinem pietatis plane, erudit idem

eloquentiae Columen i)s: mus homiἡesh-mo ex- eitatos, cel os, gr erectos constituit, mi eius cogniti nem, caelos intuentes , capere possent. Et ad idci propositum Poeta quoque sic neruoSe . Pronaque cum spectent animalia eatera terram ,

Os homini sublime dedit, coelumque tueri Iussit,Werectos ad dera tollere multus. Tx sacro vero textu quid frequentius didicimus, quam Ducem vitae aeternar Christunt, oculos aΑ coelum attollentem. Noemum item, esto in diebus irae, & furoris Domini, eatenus in summitate

Arcae senestram extruxisse,ut a coelorum contemplatione, nec tunc, cum hi insedato turbine exanimarent uniuersa dis raheretur. Qua proinde , eiusmodi innumeris aliis praeterinissis, sat clarum appareat, hunc coelorum respectrum , non modo

quid proprium, sed & con naturale homini este . Quo ipso quam singulariter excelluerit noster Pater Apparitius,expedit peculiari hoc discursu proinpensius expendere. Quippe cui adeo , dum viver

234쪽

Vita Ven.servi DHSeb. ab avaristic ror ri, per hanc ad inaniensae Diuinae pulchritu dinis admirationem subleuari, ut foelicitatem, suam in ea constituisse,& praeter eam viuere haud fas esse ulli, arbitraretur. Ob hoc illud sibi Cic

ronis iure vendicans: Homo rerum superarum, atque caelestum spectator, nec tecto, nec lecto conti. neri ullatenus potuit, quatenus sibi praedulcis ac pectus colorum praecludereturό nec vis eum ulla. , ipsa totalis inclementia coeli,a sui intuitiua coel, si uitione abstrahere quiuit unquam . V t tantae procliuitati viri erga delicias aethereas, Deus ipse, singularis Lae Prouidentiae testimonio annuere , quamque suae Bonitati accepta fuerit, perenni apud mortales monimento declarare voluerit per

Ligellum illud , quod inibi Triurium Sancti Appariiij pasiis quilibet appellant, idque ob immodica,ea que non mediocria , quq meritis Serui Dei in eo patrantur prodigia, aflidua deuotione cuncti frequentant, Vt scquitur. Mos ergo solemnis , quin potius vis animi ingenita, inerat Seruo Dei coelestium formarum attrahi voluptatibus,earumque iugibus astici prosi pectibus 3 verum Quaestuarij Conuentus munere distracto ,&solitudo, unica genitrix contemplationum , gynaeceum Diuinorum amorum, & proprium coelestes speculandi orbes lyceum, sibi deerat, & mora ; ut affectibus tantis solatium persectum e sensi& remedium. Larum autem Vtramque

l. t. de natdeora

235쪽

Lib. I. de diu.

eto et inpendicula Diuina Prouidentia ipsi , velut in illa Ciceronis Academia umbrisera , nitidoque lyceo , fundendi claras foecundi pectoris artes , suppeditauit sub

praegrandi quadam, frondenti, patula Quercu, perleucam a parte Aquilonari distante ab Angelo poli, & adhuc perseuerante. Sub qua, siue quaestuatione ex adiacentibus locis, siue lignatione ex proximo monte Tlaxeatae desessus redi et , subsistere consueuerat, boves deiugare , de ad pascua dimittere, spiras, iuga, reliquamque suppellectilem plaustrorum in ramis Quercus appendere , seipsum vero ad Coeleste contemplationis superorum otium , vel ad sanctum orationis exercitium, totum componere, una, si quid mundani ex necessaria conuersatione hominuntia pulueris sibi adhaesisset, excutere. Cumque hunc morem per huiusmodi pias moras totius 1uae viatae traduxisset, Quercum illam, & situm ipsius , in quo & caulam, seu septum suorum boum erex rat , ruris sui reddidit, Vt ex tunc communi omnium voce Tugurium Sandb e. paratu denomianaretur;eo potissimum quod post pium ipsiusobiatum quidam Frater Mathias Grantro, Servi Dei non modo Virtutum, ac Vitae imitator solertissi- .mus, verum, & situs illius in memoriam Appari- iij excultor zelantissimus, ligellum inibi pro aliquali habitaculo extruxerit 3, quod dein Fraterloannes Marin, vir pariter exemplaris ,& deuo

236쪽

vita Ven. Ser. Dei Seb. ab Avaritis. 2o 3 tus, in proximum colliculum , ob praeterlabentem torrentem transserens, 5c in eodem loco, in quo Seruus Dei septum pro suis bobus struxerat, con .stituens, aediculam quoque Ligello illi, in hono rem Reginae Angelorum Dei genitricis Virginis Mariae adi unxit, ac per hoc venerationem loci totius sub titulo Tugurij S. L pariti j , in tota illa regione mirifice adauxit ; ut hinc Ciuitas Angelopolitana, regni illius Prorex Marchio Cade- reita illecti, locum eundem nomine Catholici

Regis, cuius proprietatis liactenus erat, Conuen- tui S. P. Francisci Angelopolitano solemniterces erint .donauerint; ut ex Instrumentis authenticis, in Archiuio Conuentus eiusdem asseruatis dilucide constat. Quo eodem venerationis Servi Dei Appa- .riiij motivo, illustriores Ciuitatis Angelopolitanae permoti Uiri, sigdanter autem Doctor D. Petrus Crespo de Roxas Ecclesita CathedralisAngelopolitanae Canonicus , Baccalaureus MarcuSMelgarexo Presbyter Regiae Curiae Ad uocatus, Baccalaureus quoque Petrus Angures, D. HierGnymus Peret maior Vexilliser Ciuitatis, Alphon-sus Diat de Herrera Ciuilis Regiminis Administrator, Dux etiam Sebastianus de Vargas Fermi- cedo, D. Gabriel de Alcantara , ac D. Bartholomaeus Cano de Salazar , ea ipsa die, qua Delix de Saucedo publicus Architecturae Praefectus ad C c a prae

237쪽

praefatum locum accesserat, ut Rcidiculae praetactae ad Deigenitricis honorem designaret aedificium, ipsi quoque singulari Zelo perciti accurrerunt,

situ aedificando metato, ac per eosdem Ecclesiasticos ritu quem obseruat S. R. E. benedicto, pr prijseorum unusquisque viribus aliquantulum, terrae pro iaciendis fundamentis effodit; neue pie coeptum defeeret, & absolutae persectionis fine fraudaretur, omnes simul per quodam authenticum scriptum, coram supra fato Fratre Ioanne Marin,&Fratre Iosepho de Vargas editum 23. Octobris anni I 639. contestati sunt, ut operi perficiendo quavis opera assisterent ; quod tandem copiosa eleemosinarum largitione, Sc perfectu missuit; estque nunc sacellum illud, asylum, ac refugium Fidelium insigne, in quacumque calamitate, &praessura conflia1ntium, ad obtentum Diuinae largitatis beneficiorurn. Prouti namque Apparitius dum vixerat, hoc in loco assiduus erat per contemplationem ascendere ad Deum , ita nunc post obitum, sere instar supernorum Spirituum in scala Iacob , frequens est per commiserationis humanarum miseriarum condescendentiam descendere ad homines, qui suae deuotionis causa , ad Dei Matris , in Ψgyptum cum innocentissimo filio Iesu pr fugientis, cuius Pijssimam Iconem, hoc Mysterium repraesentantem Frater Ioannes Marin sae-

238쪽

Vita Vm. Ser. Dei Sebast. ab A aritis. 2 os

pius fatus in Sacello, hoc collocauerat, Venerati nem confugiunt ; ut si qui, peculiariter morbis,' quibus Seruus Dei afflictabatur,ut Ilium, Hernia que pressi, ad Immaculatam Dei Matrem inu

catis eodem in loco Servi Dei meritis recurrerent mirifice exaudirentur. Quorum quidem cultandae prolixitatis gratia, haec dumtaxat hic subijcio,

Apparitiae illius Quercus virtutem exprimenti Quod nimirum ipsa, quamquam querceae, v*Otὸ durae, ac siccae naturae, cum esset, gummosa ad salutem fidelium, ut subsequentcs, inter caeteros, casus demonstrant, euaserit, succum quemdam resnosum manans indesinenter, porriginibus, pustulis, scabiei, alijsque prauis affectionibus corporis , immo & animi , curandis apprime proficuum, & salutarem . Etenim dum quidam tabidi capitis, quod nempe adeo tabe peresum erat, ut putida sanie diflueret ad horrorem , accederet ad toties repetitum Fratrem Icannem Marinia, eiusque consilio corrosum caput resina illa quercea sub inuocatione Servi Dei Apparith illinijsset,

atque Beatissimae Virgini de exilio in Edicula illa seipsum commendasset, protinus ibidem c ram Altari illibatae Virginis suavi sopore obdormiscens , de paulo post experrectus, emundati , & sanati capitis surrexit. In cuius benefici j memoriam , plura putri capitis fragmenta, quatuor tamen maῖnitudinis duorum di

239쪽

io 6 Appendicula . pilorum , ibidem deuote appezdit l, que tameri , Fratres in locum remotu protinus transtulerunt. Consimile quid recentiori casu exhibeo .

Quod nempe die decima Augusti anni millesimi sexcentesimi sexagesimi tertii quidam Vir diu

Angelopolis pro amente, ac deliro agnitus, totus turbatus, furens , spumans, memorati pluries Fratris Cellulam, dum mensae accumberet, ingressus, arborem Patris Appariiij, ut sibi monstraretur, percontabatur; Frater vero surore illius exterritus, quidquid Optaret, spondebat, modo modicum conquiesceret, aut pacatior redditus, cibum sumeret si vellet; urgente autem illo, ut

tantum arbor illi indicaretur,Frater arborem consurgens confestim ostendit ; quam ille impetuose arripiens, velut quidpiam Vnice adamatum, Mcharum appraehendit, eiusque pretacto gummi caput, faciemque perunxit, S ad radices eius procumbens obdormiuit; a somno deinde euigilans integerrime sanitati fuerit restitutus; nilque deii ceps deuium a mentc loquutus , Angelopolim rediens, sano iudicio, & recta ratione usus, duos menses superuixit, ac mortuus est. Reliqua eiusmodi recuperataru sanitatii a summato illo liquore perlutis,non paucae inibi candelae, & effigies cerear in testimoniti allatae, ac in a dito Sacrarij retentae, tum etia roboris eiusde Viseiuic, a Servi Dei meritis hausta, cum & loci totius

240쪽

Vita Ven. Dr. Dei Sebast.ab Apparuitio. 2o7Sanctimoniam, uniueris regionis populo ad exi

mium cultum,& Venerationem oppido commen

dant , eo prorsus titulo , quo Capitulum Cathedralis Angelopolitan Ecclesiae ad scelicis memoriae Innocentium XI. Servi Dei Virtutes, ac merita perscribens, Ligellum istud, totumque illum , quo circumscribitur, situm , generali omnium voce, Tugurium Sancti Avaritij ad haec usque tempora denominari testatur, parisormi sensu, ac Beato Ferdinando Castellae Regi quondam, Sancti cognomen, tot iaculorum conse sus dedere. Magnus itaque Dominus, & laudabilis nimis , qui Seruum suum tot, tantisque sublimauit gratijs,decorauit Virtutibus, illustrauit prodigijs; viTuguriu quoque ipsius, Sanctitatis suae redoleat meritis, de venerationis apud omnes, obtineat honorem . Qui sit ad laudem , dc gloriam Dei Omnipotentis in lacula oculorum. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION