장음표시 사용
6쪽
8쪽
Tertium Senecae volumen, candide Lector, in lucem prodit, quod Epistolarum partem
complectitur. Ac ne sorte mireris, quod cas ex Schweighae eri potius, quam OX Rutiliopsit recognitione, uti reliqua eiusdem Scriptoris opera, emendatas in publicum emiserim, consilium meum paucis tibi aperiendum puto. Primum quidem ex Schweighaeuseri notis, ac potissimum ex ipsius praesatione satis patet, Rulikopsium, non omnibus quibus potuisset copiis criticis i structum, harum Epistolarum recognitioncm
9쪽
Suscepisse. Argentoratensis itaque Prosessor celeberrimus, ea occasione motus iisque orationibus quas ipse in Praelatione adduxit, quum novam recognitionem Argentorati anno 18o9 aggrederetur, Msstos primum codices nondum excussos diligenter inspexit, praecipuas deinde post principem editiones contulit, lectionis cuiusque originem detexit, et ad severae criticae trutinam exegit, earumque quamplurimas temere olim reiectas Senecae restituit, sinceriores quandoque ipse recepit, spurias denuquo codicum auctoritate e textu eiecit. Sed ne de tota Viri celeberrimi ratione omnia praeoccupem, ipsius perelegantem atque eruditam Praefationcm adeas Suadeo, eX qUa totum eius consilium lucidius apparebit.
Quum itaque nuperus Editor Parisiensis
V. Cl. cuius exemplar exprimendum Curavi, novam Senecae editionem Susciperet, prudenter quidem Rutiliophi editionem in universum prae ceteris dignissimum duxit, quae typis exscriberetur: ad Epistolas autem quod attinet, Schweighaeuseri editionem merito
10쪽
anteponendam censuit, quippe quae, novis uberioribusque copiis criticis ditata, ex doctorum Virorum sententia textum longe puriorem prae se ferret. Neque tamen Rulta kophum deseruit: etenim sere Omnia, quae illius editio habet, tum critica tum exegetica, doctus Editor vel integra servavit, vel
excerpta suis verbis narravit, addens su
inde de sua penu quidquid duxerat addendum, quo ornatiores castigatioresque hae
Epistolae in publicum prodirenL Quod Viri
egregii consilium quum optimum mihi vi- Sum esset, reliquum erat ut eius vestigia fideliter premerem, iis tantum emendatis, quae correctoris diligentiam effugissent. Vnum superest monendum, Schweighaeu- Serum Virum praestantissimum, tum ossicii
valetudinisque rationibus, tum Typographi sollicitationibus impulsum, textum typis
commisisse non ita ubique Constitutum, ac
ipse voluisset. Quapropter in notis scorsim postea editis passim iubct, vulgatae ab co lectioni aliam, quam mox ibi subiicit, esse substituendam. Cui quum Cl. Editor Pari-