Constitutiones et decreta provincialis synodi sipontinae praesidente illustriss. & reverendiss. d. d. Ptolomaeo Gallio ... archiepiscopo sipontino ...Venetijs, 1567 apud Iunctas. Typis secundo data iussu ... Vincentii Mariae Ursini ... Cardinalis S.

발행: 1679년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

lo , altero ab Episcopo , altero a Capitulo deligendis, suum vniis

cuique munus assignet, a quo nomo reeedere praesumat.

In omnibus Cathedralibus , & GLlegiatis Ecclesi)s singuli Canonici per vices Altaris ministerium subure, & in Choro hebdomadarum ossicium quod vocant, praestare

teneantur. i

Capellani autem, Diaconi, Subdia-Coni, &caeteri Ecclesiarum Mini stri, eo modo, & sorma, eoque ordine, Altari,& Chorocinserviant, quem Episcopus, vel eiusVicarius, decreuerit, & ordinauerit. Pueri, prima Tonsura initiati, qui I ConeS vocantur, priuilegiis Clericalibus non gaudeant, lusi diebus saltem kstiuis Ecelesae inserviant, serialibus vero duo quotlala pervices idem faciant,caeteris ludo liv. terario incumbentibus. De

42쪽

Dι Ecclesi . Alde indignum esse Sancta Synodus duxit , cum in hac Prouincia plures Ecelesias, omnipotenti Deo

consecratas , aut in Beatissimorum Sanctorum suorum memoriam extructa S, ita prostratas, & in eam sordem , ac deformitatem , redactas esse conspiciat, vi Ecclesiarum imagine iam deperdita , ad speluncarum latronum simitu tudinem prope accessisse videan

tur .

Episcopis ea propter prseipit,&mandat, Ut tam curatas, quam non curatas Ecclesias . Sacella, Gra-aoria sacrata, quae ruinosa suerint , reaedificanda , cooperienda , claudenda, eaque reueremtia, atque custodia, tenenda cuinrent , quae a sacris locis aliena

43쪽

esse non debet. Quod si Ecclesiarum paupertas id minime patia,tur , ea de re Tridentini Conci- iij decreto parere meminerint , ut scilicet Altaria in Cathedrales Ecclesias, siue Collegiatas , aut

alias quascunque eorum iudicio transferri demandent ; lapides , ligna , caeterasque materias, quibus ipsarum Ecclesiarum aedificia constructa suerunt, nisi honestiores causae secus exigere Videantur 9 profanis usibus accommodari non sinant : Quod enim Deo semel sacratum est, profanum fieri, omnis religio, di pietas, de uetat.

Si quis vestimenta , vasa , aut alia quaevis Ecclesialtica ornamenta, saecularibus usibus inseruitura , commodabit, Ordinarij arbitrio grauein poenam luat. Et , quoniam Ecclesias ideo noui-

44쪽

nuis esse ordinatas , ut in illis petitiones nostrae Deo porrigantur : nemo ibi , praesertim Diuinorum ossiciorum , aut Praedicationis tempore , deambulare, carius celebrare , negotia tractare audeat. Nulla profanarum rerum , neque cum suspectis mulieribus, colloquia insint. Ita sedeant , ne Sanctissimam Eucharistiam a tergo habeant. Dum Dominicum Corpus Sacerdos adorandum eleuat , nemo non genu flectat. Ita demum attente se quisque habeat, ut nullius , siue negligentia , siue procacitate , Diuinum ossicium turbari sentia

tur .

Non in Ecclesijs, sed in earum ianuis, eleaemosynas sibi pauperes

45쪽

32 . ytque penitus irreuerentia omnis decedat , nemo venaticos C nes , accipitres, balistas, scimperos , rela , cetera que huiusmodi, in Ecclesas inducat, aut

inferat.

Ecelesiarum quoque Rectores , λuc Procuratores, & quicunqu alij , quorum illud interesse videbitur , Capitulum non comgregent , qua hora Canonici in Choro est e debeant, neque id in Choro, quamuis ossicium sit expletum ) aut omnino in E clesia , sed in Sacristia, aut alio extra Ecclesiam loco , fiae, nisi aliter urgens necessitas postulauerit.

Ecclesiarum Rectoribus Sancta SP nodus mandat, ut eos , vel perseo, vel per alium , admonendos curent, qui in horum alia

quo deliquerint i & , si quod

46쪽

abst) admonitiones neglexerint, eos ab Ecclesia propellere non vereantur , quod si qua ex cauo illud suis viribus existimauerint impar, Episcopo denun- cient, qui praesentiori eo rem dio uteis

47쪽

De Aqua Benιdicta Rrchipresbyteris, & alijs

omnibus , Ecclesiaru cura

gerentibus, Sancta Syno. dus mandat, Vt Aqua benedictam, cuius aspersione se fideles sanctificant, venialia purgat,ab incursu,&hostis insidijs se protegunt, noctu na phantasmata profligand , Dominicis singulis quibusque diebus

innovandam curent: & ideo quolibet die Sabbati Fontes in Ecclesiarum aditu positos, expurgari, ac sordibus omnibus mundari , &munda aqua impleri, faciant. Qua vero extracta fuerit,non per Ecclesiam proijciatur, ne pedibus benedicta comprimatur ; sed in sacrarium ingeratur i, & in crastinum de mane noua benedicatur, seruata benedictionis serma, &Ritu, in Babiisterio traditis. De

Disitiges bi

48쪽

De Sacramentis.

Vm in pluribus huius Pr uinciae locis Archidiaconi, Archipresbyteri, &aliae Ecclesiarum Collegiatarum Dignitates dicantur, &sint vere Patochi , quibus an Lmarum cura , Sacramentorumque administratio , competit rusus vero , longaque consuetudo recepit , & adhuc retinet', quod Canonici omnes , ceterique Ecclesiarum Presbyteri, illorum coadiutores , simulque Sanctissimorum Sacramentorum eo administratores sint .' Sancta Synodus usum talem iustis deia causis retinendum duxit is ita tamen , Vt , postquam de eorum singulis per Episcopum sacta fuerit diligens inquisitio, ab ea Sacramentorum administratio-

49쪽

ne arceantur, si qui, vel prointer aetatem , vel propter ine perientiam:L aut ignorantiam , vel aliae qua uis caula, minus idonei reperti, suerinlr. Ac etiam , ve Sacratissimae Eucharistiae, son. tium baptismalium, Oleorum ac

aliarum: Sacrarum rerum conse

uatio , atque custodia , non incommuniis sed certae semper pe senae , ab Episcopo eligendae , incumbat , penes quem claues

semper maneant . Ubi vero antismarum cura uni Parocho tantiim

commissa, est , illius loci conste ludo seruetur. Qui vero Sacramenta huiusmodi mianistrauerint, caueant ψ ne quidquam pro illarum administratione petanti .. Sunt: enim absque ulla Simoniadi labe , aut avaritiae s spiciondi, conserenda. Qui etiam Ministrantes per vites

50쪽

teneantur infirmos , qui in Xe. nodochi)s degunt, & alios quoLcunque, & maxime pauperes, VLseare , etiam non vocati, illo que verbis Deo plenis solari, ac ad Sacramentoriam perceptionem im

Nemini liceat, absque superpelliceo,

S stola , Sacramenta administrare. Quod in Missa timi celebratione Sa haec Synodus decreuit, ut sciali cet caeremoniae omnes, perSanctam Romanam Echlesiam seruari solitae, ad unguem seruentur, denotae omnes excludamur: ide tria etiam in Sacramentorum adminia

stratione, in Fontium exorcismis & sponsorum benedictionibus , Episcopi omnes, ut in sua Cathedrali Ecclesia seruari faciant, statuit, & decreuit. Quod etiam in omnibus inferioribus Ecclesiijs Parochialibus exacte observetur, re gula

SEARCH

MENU NAVIGATION