Bibliotheca Benedictino Casinensis sive Scriptorum Casinensis Congregationis alias S. Justinae Patavinae qui in ea ad haec usque tempora floruerunt Operum, ac gestorum notitiae. Auctore reverendissimo patre D. Mariano Armellini ... Pars prima altera

발행: 1736년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

dulphus nobili stirpe natus est an . Is 88 . in pago in lanae, Dioecem Imolensis, in Cister. Relari album adscriptus est Romae in S. Pudentianaan. Isος. ac xI I., quibus supervixit annis,admirabili Sanctitate affulsit; nam illibatam castitatem semper coluit, solitudinem , ac paupertatem impense adamavit, humilitatem vero, ac obedientiam in cunctis suis actibus praesetulit, austeritatem denique , tum in vigiliis, & indumentis, tum in ciborum abstinentia , semel susceptam non retinuit modo,sed etiam de die in diem adauxit. Sed pro omnibus virtutibus , patientia ad miraculum invicta praecelluit; insanabili enim ulcere in facie percussus , acerrimos dolores , ac intolerabilem 'torem adeo quanti niter ad mortem usque sustinuit, ut potius de horribili hoc mombo gauderet, veluti de coelestium , quibus fruebatur, consolationum pretiosissimo thesauro, alter proptereaJob ab omnibus acclamatus. Arcebatur ob eam foedissimam aegritud mem a Sacerdotio ineundo Clericus idcirco semper manens Sed Christi Domini, ac Dei parae Uirginis dulcissimae apparitiones , quam Deo charus, quamquam illi intime unitus, & adhaerens esset, testabantur; denique dilectam C lo animam tam difficilis, inolestique certaminis Victoria coronatam , immortalitatis serto coronandam in manus Domini selicissime tradidit an . I 62 r. aetatis suae 33. luce fulgentissim1 supra Soractis montem , ubi aliquamdiu vixit, deinumque obiit, ab omni-hus visa , coruscante. Uide Carol. Ioseph. Morotium Cist. Restor. patet. 4.pag. in a. & seq. Antonium ingli Essetti, in Memoriis S. Nonnosi Abbatis

Soractensis.

IOSEPH a S. GERMANO Siculus patria Siracusanus, in saeculo Ioseph Minitius, in quo adhuc degens , doctrina, & probitate toti Romanae Urbi notissimus fuit, ubi Congregationis Relar. S. Bern. alumnus cum evasisset , humilitatis, & voluntariae injectionis, summaeque austeritatis exemplar vixit, imo vero mundo, sibique mortuus , semperque in Deo, rebusque coe-Iestibus, oratione, & contemplatione absorptus, ad eum migravit, numquam ab eo separandus, cujus Defuncti Uestes, corporisque extremas particulas devotionis gratia plebs abscindens, veluti Sancti alicujus reliquias secum

PLACIDUS BERNARDUCCI a S. Mauro postea dictus Rointa apud S. Pudentianam Cistereten: Reformatis nomen dedit anno Is 8ς. effulsitque pluribus, ingentibusque virtutibus,columbina nempe simplicitate , infantili innocentia, di profundissima humilitate , sed pr cipue ardentissimo in Deum amores &in proximos charitate, & assidus orationis instantia. Erga Dominicam Pansionem summa devotione afficiebatur; paupertatis verus amator, nil terreni desiderans, omnia in Deo se possidere gloriabatur ; patienti et dono pretditus , injurias, ct contumelias, beneficiis, fusisque pro persequentibus ad Deum precibus compensabat . Infirmos, quorum curam toto decennio gessit, omni charitatis Officio mulo prosequens, die , noctuque illis assistens, nihil ad eorum salutem, & solatium conducens, aut pertinens pretiermittebat: Merito igitur ad laborum pretmia vocatus, piissime, ac letto animo coelesti Sponso occurrit, ab eo in gaudium Diti sui intrare jussus anno Io Io. Morol.

32쪽

APPEN DIXAliquot Scriptorum Congreg. S. Crucis Fontis Avellanae, sive Columbae Urd. S. P. Ben

dicti , in Italia a B. Landulpho institutae anno 976.

GUIDO patria Aretinus ex nobili familia de Octavianis, Monachus fuit

S. Crucis Fontis Avellanae, & ibidem etiam Abbas an. Io47. Uir doctissimus , & optimus, & Catholicae Fidei sortissimus Atletha contra Berengarium Turonensem, Archidiaconum Andegavensem , scripto insigni libro .r De peritate Corporis, ct Savianis Christi; calluit etiam musicam artem absolutissime, de qua composuit 2 LBras duos, & notas aliquot, & manum insuper musicam adinvenit. Ludovic.Iacob. in Vitis SS. Umbriae tom. I. Grave nius Ilist. Ecclesiae tom. 4. Par. I. pag. 272. ubi opera haec Musica a Guidone MDMOlogum fuisse inscripta refert, idest Epitomem, aut compendium Musicae artis, unde Domni inde Gestis Comitisset Mathildis, Micrologum librum sibi dictat Guido peritor ,

Musicus, ει Monaehus, nee non Eremita beanduI. s. JOANNES GRAMMATICUS Laudensis , discipulus in paucis charus . Loia a S. Petri Damiani, ab eo sacro Monachi-cucullo donatus anno Io I. in Monasterio S. Crucis Avellanae, & postea Episcopus Eugubinus an. I io .

scripsit

Vitam ejusdem S. Petri Damiani. Idem Iacob. ibidem pag. Ioς. S. veroIo: Grammatici Uitam scripserunt Philippus Ferrarius, Ferdinandus Ughellas,

S Bollandiani. . . I

B. LANDULPHUS, sive RADULPHUS natione Germanus, secundum aliquos , secundum vero alios Italus, Patria Eugubinus, familia de Pamphiliis, Monachus factus est anno ς76. in Monasterio a se divino monitu fundato in Sylva inter Montem Catria , altissimum ex Appeninis, & montem Acutum in Umbria XIV. millia passuum ab urbe Eugubina, & U. a Calliensi Civitate, cui Monasterio inditum fuit nomen S.Crucis Fontis Avellanae, ac deinde ipse B. Landulphus plura alia Monasteria circumquaque , ac longius etiam , aedificavit, ita ut in amplam , celebremque excreverint Congregationem Nigrorum Monach. sub regula S. Benedicti, approbatam a Sylvestro II. Potit. Max. propagata siquidem fuit per totam Italiam, prςcipue Assisii, Fulginei, Spoleti, Faventiet, alibique, nonaginta, vel eo amplius Cetnobiis coalescens. Huic itaque Congreg. B. Landulphus addidit Constitutiones peculiares pro firmiori observantia Regulς S. Benedicti. Ludov. Jacobilius Vit. SS. Umbr. tom. I. pag. Io7. B. Landulphi Vitam scripsit S. Petrus Damiani. Vide infra in Episc. hujus Congreg. S. PETRUS DAMIANI RAVENNAS aninioso. idem Monasterium S.Crucis Avellam; delegit, ubi Deo per Vota Monastica arctius se consecraret,& an. Ios 3. creatus fuit Prior Generalis ejusdem Congr. quam SSme rexit,

33쪽

reformavit,& ampliavit. Anno autem ros8. instituit aliam Congregationem denominatam ab eo S. Damioi, in Apulia prope Sulmonam in Monast. S. Petri de Majella juxta montem dictum de Morono, sub regula S. Benedicti, ubi postea S. Caetistinat V. sub nomine Petri de Morons inansit , & Monachi Cinstini nune degunt ab anno I 294. S. vero Petrus Damiani eodem n. Ios8. renunciatus fuit Card. , & Epist. Ostien. a Stephano Papa IX. ac deinde Legatus Apostolicae Sed is ab Alexandro II. an. Iosς. Piceni, Umbriae, &Flaminiae, fuitque Vir undecumque doctissimus, &SSinus . Cum autem missus fuisset Legatus pariter Apostolicus Mediolanum , & in Longobardiam, Galliam , ct Germaniam , aliasque Provincias a laudato Pontifice Alex. II. & a Greg. VII. in reditu obiit Faventiae apud Monasterium suae Conis gregationis S. Mariae nuncupatum an. Io So. aetatis suae 66. Aliqui asserunt eum aliquandiu gestasse habitum Monachorum Camaldulensium , & inter eos vixisse, ideoque Monachis etiam Congreg. Camaldul. adscribendum .Ejus vitam scripsit laudatus S. Ioannes Grammaticus, qui obiit an. II 6. quam C etanus mox laudandus una cum ejus operibus iterum praelo subjecit Romae, & Bollandus tertio recudit ad 23. Jan: praeviis in eandem Commentariis . S. autem Petri Damiani opera a Constantino C etano collecti , argumentis , notis, &observationibus illustrata edita suerunt Romae tomis 4. in sol. addita tomo 4. Apologia ejusdem Cajetani pro operibus ipsius s. Petri Damiani contra Zeigleruna. Primus tomus contineta Epi larum libros s. apud Aloyfium Zannetum an . Isos. Secundus 2 Sermones de Sanctis, de Sanctorum Vitas, apud Gulielmum Faccioitu

3 Opusula neologica , ct moralia , apud Mascardum Isis. Quartus denique a

4 Pias Precationes, & diversi generis Metra, de Rythmos. I 64o. Vide no- fram Bibliothecam par. I. pag. I 2s. Ludov. Jacob. de S S. Umbriae &e.

Gravesonium Histor. Ecclesiast. tom. 4. pari. I. Pagg. 99. IOI. 2 9. 262.3ω. Hieronymum Rubeum Ηist. Rav. lib. s. Gabrielem Pennotum lib. 2. cap. 48. aliosque.

SIGISMUNDUS MONACHUS egregius, & celeberrimus in eodem Avellans C nobio, Guidonis Aretini sodalis, in divinis scripturis versatissimus, ipse etiam contra Berengarium doctissime disputavit , quapropter ob D Arinam , & zelum creatus fuit Epist. Αnverset, inulta scripsit haud completa , sed perfecit tantum libros tres. I De Corpore, O Sanguine Xristi Domini, De visi Humanitale . 3 De Sancta Trinisvie contra eundem Berengarium. Idem Jacob. ibidem.

34쪽

Aliquot Episcoporum Congregationis S: Crucis Fontis Avellanae.

BENEDICTUS ex Monaeho Avellanensi creatus fuit Episcopus Fulgi

s. IOANNES GRAMMATICUS B. Petri Damiani discipulus, Monachus evasit an. Io7I. electus fuit Epist. Eugubinus an. II os . de quo supra

JULIANUS discipulus, & succetar B. LanduIphi in eodem Episcopatu anno

Io I 1. ex renunciatione ipsius B. Landulphi. Obiit an. Io I s. Ludov. Iacob. SS. Umbr. min. I. pag. I 9.

B. LANDULPHUS , de quo supra in App. Script. invitus quidem , populo postulante , electus fuit Episcopus Eugubinus approbante, & confirmante Sergio IV. Pont. MaX. qui cum aliquot annis eam Ecclesiam Ssme rexisset, eamdem sponte dimisit, Juliano Successore ejus opera constituto, & ad. suum Fontis Avellanae Monasterium rediit ubi aliquot annis sanctis operibus serventius vacans,ad Deum feliciter migravit an. Io42. Instituta autem ab eo Congreg. quae tot Sanctis , & praestantissimis Viris floruit, cum temporis progressu ad paucos Monachos redacta esset, a SSmo Pio V. Pont. Max. unita, & adnexa fuit Congreg. Monachorum Camaldulen. an. Is o. accitis Monachis ex Cetnobio S. Gregorii de Urbe, ad Clivum Scauri, qui hactenus idem Monasterium S. Crucis de Avellana inhabitant. In hoc eodem Monast. olim Dantes Aligherius potiorem partem celeberrimi sui Poematis composuit, ibique ejus efigies cum inscriptione adhuc conspiqitur. Lud.Iacob. SS. Umbri tom. I. pag. ID6.&seqq. , MAURUS ex Monacho Avellanensi factus Episcopus Eugubinus an. II93. S. PETRUS DAMIANI Card. & Epist. Ostien. de quo supra bis, in Append videlicet Episcoporum Camaldulen. , & in Appen. Scriptorum, huiust . Avellanen. Congreg. B. PHILIPPUS Fulginas Episcopus Nucerinus ex eadem Congregatione , , &Monasterio . . S. RIDOLPHUS Epist. Eumbinus vir SSilius, & p nitentissimus , discipulus S. Petri Damiani, creatus M. I Oss. S. RINALDUS item FuIginas, itemque Episcopus Nucerinus in Umbria.

SIGISMUNDUS Episcopus Anverianus , de quo supra in Appendice'

scriptorum.

35쪽

Aliquot virorum Sanctitate mustrium Congreg.

S. Crucis Fontis Avellanae .

PRaeter enarratos in duabus praecedentibus Appendicibus, qui sere omnes Sanctitatis splendore floruerunt, alii quoque eandem Sanctitatis famam adepti sunt, inter quos

B. ALBERTINUS Prior ejusdem Monasterii Vir celeberrimus, & Sanctitatis gloria insignis.

S. AMICUS Camers Patria , honesta familia natus, humanis, sacrisque litteris imbutus, Monachus primum suit in Archisterio Casinens : deinde vigente fama regularis observantiae absolutissimae, & acerrimae pςnitentiae Congregationis , & Mon sterii S. Crucis Fontis Avellanae, ad illud transeundi faculi rem a Casin. Abbate obtinuit in quo famae vixit, & obiit an . 993. valde senex miraculis gloriosus. De eo C sar Baron: - S. Petrus Damian. - & Phili

pus Ferrarius.

S. DOMINICUS LORICATUS , a galea, & lorica serrea, quam semper in capite , & ad vivam cutem gestabat, dictus, natus est Luceoli Umbriae Civitate inter Callium, S Eugubium circa an. yys. Anno autem I 2 . Monachus factus est Camaldulenas in C nobio haud longe ab eadem Civitate Luceoli, sed post annos II. majoris persectionis, & p nitentie desiderio, transivit ad observantissimam , & rigidissimam, eo temporis, Fontis Avellanae Congregationem , evasitque discipulus S. Petri Darmani, qui eidem Congregationi spiritum , ac servorem verbo , ct exemplo afflabat. Vixitque ibidem. S. Dominicus mirabili, & humanis viribuq incredibili rinitentia, quam fusissime describit laudatus Iacobilli in vitis SS. Umbri tom. a. pag. 337. & seqq.rn C lum abiit an. Ioes I. I 4. Oct. aetatis suae 66. In Castro Fro utata dicto Dis- resis Semptempedanae, hodie S. Severino in Piceno. η. FORTIS ex eodem Monasterio , qui obiit an. I 4o. B.IACOBUS Patria Nucerinus Monachus S. Stephani de Parrano Di resis Nucerinae sub Congregatione S. Crucis Avellanae , Vir magnae abstinentiae orationis, & meditationis Passionis D. N. I. Xrist l. Sancte obiit in eodem S. Stephani Cςnobio circa an. Ia oo. Lud. Jacob. ibidem tom. I. pag. 69. Plures alii Sanctitatis opinione celebres floruerunt in Monasterio, & Congregatione eadem S. Crucis Fontis Avellanae, quos videas apud eundemJacob. ibid. tom. 3. a pag. 332. ad 3ss. De hu)usce Congregationis Illustribus, & SS.Viris agit etiam Hyacinthus Ignaistius Amat de Graveson. in Hist. Ecclesiast. tom. 4. pag. 33 s. ω stU ubi asserit eam Congregationem a Discipulis S. Romualdi fundatam fuista, ex Cl. Guidone Grandio in Disseri Camal. Lucae impressian. I 7o7. ex quo etiam probat GraVesonius, Fontis Avellanae Monachos semper fuisse instituti Camaldu-

36쪽

APPEN DIXAliquot Scriptorum Congregationis Sanctae Crucis Saxi vivi in Umbria prope Fulgineum h Beato Maynardo

B. ΜΑYNARDUs nobili stirpe in Germania, vel ut aliis placet in Lationatus, Vir magnae doctrinae , mnitentiae, dc sanctitatis, Magister, &Doctor Philosophiae, Theologiae, ac Sac. Scripturae, quas disciplinas alios etiam docuit; magno animarum salutis Zelo praeditus, verbo , & exemplo peccatores plurimos ad Deum convertit, & ad pq nitentiam adduxit, Hic D.P. Benedicti Regulam professus, Monasterium Saxi vivi in Umbria juxta Fulgineum instituit, concedente S. Bon filio Monacho Benedicti no , & Epilaopo Fulginate , & peramplae , insignisque Congregationis Author fuit an .ro86, quae in Umbria , Piceno, Tuscia, ac Latio ad 92. Monasteria regu- Iari observantia clarissima, propagata est ἔ praeter 4 r. Ecclesias, & 7. Hospitalia, ab eadem Congregatione variis in locis possessa, & administrata, fuitque B. ipse Maynardus ejusdem Congreg.primus Abbas Generalis; Mul- Itum laboravit pro extinguendo, ac penitus tollendo schismate Cadolai Palia Iavicini Antipapeti haeresumque glisceptium tempore Stephani IX., & Ale-xandri II. quamobrem a Paschali II. , &Innoc. II., Epistila ad Michaelem Abbatem, & Monachos Saxi vivi data an . II 34. S. Rom. Eccl. benem eritin,& fidelis minister nuncupatum,ΑdCllum transiit in eodem Manast Saxivivian. Io a. die Io. Decembris aetatis an. 7O. ibidem sepultus , composuit Constitutiones, ae Ieges pro Monachis suae Congregationis . Lud. Jacob. in Vulis Ss. Umbriae tom pag. i 7. & fusius in Chronicon Saxivivi edito Iginei ann. Iulius item Ambr. Lucenti in Libro, Fulgor Fulginei Romae impresso apud Bernabo I7o3. a pag. 79. usque ad 8aliis vero Monachis hujus Congregationis , quos utpote solitudini , ac sacris studiis addictos , plura elucubrasse admodum credibile est , nihil hactenus ad litteras pertinens narrare possumus , cum apud Jacobilium in laudato Chronico nihil hujus modi inveniatur. ν

37쪽

Quorundam Epistoporum Congregationis

S. Crucis Saxi vivi. -

GIDIUS Episcopus Fulginas in Umbria. Z l . AEGIDIUS Episcopus Nucerinus, ibidem. CHRISTOPHORUS Episcopus Nucerinus, ibidem. VANGELISTA Episcopus Typhernas, ibidem . IOANNES THOMAS Episcopus Aletinus in Calabria, & postea Nucerianus in Umbria. RODULPUS Episcopus ' Interamnensis in Umbria.

Quorundam Virorum Sanctitate Illustrium Congreg. S. Crucis Saxi vivi.

MONASTERIUM , & Congregatio S. Crucis Saxi vivi , unde plures Episcopi, Monasteriorum Resormatores , aliique doctrina , Qvirtute praestantes Viri prodierunt, ea Sanctitatis fama per duo , Seeo amplius saecula floruit, ut in antiquis ejusdem in nobii monumentis ita scriptum reperiatur. 'a, Monasterium Saxi vivi est speculuin Monachorum in observantia regulari ,, in Provincia Umbriae, Τusciae, & Marchiae. In Monasterio Saxivivi nu s, xima viget observantia. Primi Abbates, & Monachi Cejusdem uasterii J,, ordinis Saxivivi maxima Sanctitate, observantia, & fama florent, , Deprimis item Abbatibus, & Monachis ejusdem Monasterii, & Cong. sic ibidem D legitur. Qui pro Sanctis habentur apud nos, & eorum maxima Sanctitas, ,, ct observantia regularis illustrat ordinem S. Benedicti, & Provinciae Umb.

Fuerunt autem illi XXI I. Abbates , nempe I. Laudatus Maynardus an. I OS s. II. Dionysius an. Ioρά, III. B. Albertus ais. OG . , IV. Petrus m. Da I. V. Michael an. I Ix , VI. Rodulphusan. II O. VII. Michael II. an. I Is I. VIII. Atto de Actis an. iis3., IX. Rodulphus II. de Actis an. D sy., X. Guido M. II 72. XI. Maurus de Actis an . I 8o. XIi. Jacobus an. I I 84. XIII. Ioannes Fulginas ann irio ., XIV. Bartholoenaeus an. II97., XV. Joannes II. an. Iι99., XVI. Theobaldus Fulginas an . Ihoo., XVII. Nicolaus

38쪽

bus an. ωχ., XIX. Angelus II. anno I 26o. XX. Guido II. m. ia . XXI. Iacobus II. a Camerino M. I 29s. mense Iannuario XXII. Angelus III. Ful ginas an . I xys. mense Nov. XXIII. Angelus IV. a Monte Falco an. I 3o8. In ter hos tamen Abbates, & Monach. Monast.Saxi vivi singularis sanctitatis se

ma floruerunt sequentes.

B. ALANUS natione Germanus, patria Viennensis in Austria, natus est annora σ3. Fuitque Vir doctissimus, qui eum jam Monachus esset Benedictinus, accepta fama sanctitatis, & regularis observantiet Monachorum Saxivivi, ad eos transivit an . I 3o . , ubi rara humilitate abscondens se sub modio; &pro Idiota se gerens, numquam Sacerdotio initiari voluit, sed vilioribus Ct-nobii muniis semper incubuit. Orationi, ac meditationi addictissimus, ει-

nitentiam , dc carnis mortificationem , silentium , solitudinem, aliasquci virtutes in deliciis habuit. Sed cum in eadem Germania Beguinorum, ac Beguardorum pessima resis grassaretur , ct Clemens V. Pont. Max. an. I 3 II., ad eam extirpandam , Viennae in Gallia Concilium indixisset, quo etiam Angelus Saxi vivi Abbas, una cum Alino, convenit , Alanus ex abrupto magna sapientia, ac spiritus servore, Hetreticos illos convicit, confudit, eontrivit, summa omnium admiratione, & gaudio; quapropter Ponti sex Angelo volenti, ac libenti, deque alio Ecclesiastico Beneficio bene proviso Alanum in Abbatia Saxovivensi suffecit eodem aru IIII. qui tamen pro ea, qua praeditus erat, humilitate, Abbatis munus exercere numquam voluit, sed

eidem Angelo illud prosequendum reliquit, Abbatis nihilominus titulo, quoad vixit ab omnibus honoratus.

Tandem sicut adeo sancte Νήxerat, ita SSilie obiit an. 13r3. die xo. Iunii aetatis suae an. s I. biennio scilicet postquam a Viennensi Concilio redierat ad Saxovuvi cellam, imo potius specum, vel antrum, Lame Visum an. 273 . die I 2. Oct. in quo olim B. etiam Maynardus p nitentiet causa habitaverat ubi solitarius, inter assiduas preces, ac voluntarias corporis inlictiones ad ultimum usque halitum permansit. Musque corpus translatum creditur in Germaniam ad Monasterium Mellicense in Austria ord .nostri prope Viennam ejus Patriam . Hic autem B.Alanus alius omnino est ab Alano illo pariter Monacho ob eminentissimam doctrinam , Doctor Unmersalis, denominato , qui anno I I s. Romae in Concilio Lateranensi sub Innoc. III. Almeriei discipulum haereticum penitus devicit; nam ille Monachus fuit Cisteretensis, hie prius Cluniaeensis, ac deinde Saxi vivi ordinis item Nigmrum; ille natus anno ir78. Viennae in Gallia, Iste an. I 263. Viennae in Austria. Ille floruit M. a 2Is., Hic IIII. ille obiit M. I 294. die s. Januarii aetatis iuet ann. ras. apud Cistercium sepultus. Hic obiit anno I 3I3. die IS. Iulii aetatis si . in suo Monasterio primum, deinde Mellicii tumulatus. Floruerunt sane plures alii Alani Monachi o . D. Benedicti, nempe Alanus Lusitanus Cistercien. an. I I3s. Alanus Belga Insulensis Monachus Clarevallensis anno II 4o., S an. r Isa. Episcopus Antisiodorensis, qui obiit M. II 67. Alanus Anglus Monachus Tenes rien. Congreg. Cluniacen. qui obiit anno Iacio. Alanus denique item Anglus Abbas Tenterburiensis. Sed omnium praeclarissimi, ac celeberimi duo illi fuerunt , Alanus scilicet Gallus Doctor Universalis, & Alanus Germanus Saxovivensis Asceta. B. ALBERTUS filius Comitis Gualterii Saxi vivi Abbas electius an. II οχ. vir magnae persectionis, quippe qui regularis observantiae amantissimus, ac sedulus

39쪽

dulus exactor,contemplationis atque, & actuosae vitae deditissimus, Congregationem Saxi vivi admodum propagavit, I 3. Monasteriis a fundamentis erectis, Annis I p. Monasterium Saxi vivi gubernavit, sancteque obiit an. II 27. die 4. Febr. ibidem magno honore tumulatus. Quae omnia tradit Ludovicus Iacobilli toties Iaudatus, in Chronico Saxivivi impressi Fulginei apud Alterium an. I 633. pluribus Authorum agminibus ad marginem usque undique stipatus; de B. vero Alano agit etiam Iulius Ambrosius Lueenti, in lism Fulgor Friginei Romae IIo 3. 1 pag. I 23. usque ad 27. qui Joannem Trithemium quoque;Secundum Lancell.dc praefatum Jae billum de eodem B. Alano agentes citat. Iloe Monasterium Saxi vivi a Paulo II., Pont. Max. in Commendam redactum, an. I 486. ab Innoc. VIII. pariter Pont. Max. Congregationi Monachorum Montis oliveti, a quibus hactenus, sed parvo numero incolitur, unitum fuit, modica nimirum reddituum pomtione eisdem assignata, majori, ac pinguiori Comendatario relicta, ut a cum reliquorum Monasteriorum, quae modo saeculares Ecclesiae evaserunt, quarum aliquae curam animarum habent, amplissima jurisdictione.

Aliquot Virorum Doctrina, dignitate, ac Sanctitate Illust. e Congregatione Florens S. Joannis Baptistae ord. Ci- stercie n. a Uen Ioachino Abbate anno MCLXXX. Instituta.

a T EM IOANNES IOACHIM natu; est in oppido Calabriae, cui nomen v Gim , Mauri Tabellionis, & Gemmae Filius an . II 4s. A puero

ingenii acumen, memoriae tenacitatem, morumque integritatem, graVitati, ac suavitati permixtam, supra consuetum usum ostendit; Adm dum juvenis peregrinationem ad Christi Domini Sepulchrum, ceteraque Palestinae Sanctuaria nudis pedibus, eximioque pietatis sensu consecit, Sanctorum proinde scientia, & c testibus charismatibus a Deo cumulatus , quorum praesidio impudicam etiam mulierem hospitam suam,juvenculu ad volu

ptate nocturno tempore allicere conantem,oratione primum, mox cum domo

egredi licuit, occulta suga devicit, perfectae continentiae donum , tamquam Victoriae praemium, in posterum consequutus. Inde in Siciliam digrediens, actradices montis AEthnae in antro aliquandiu delituis, jejuniis, sanctis medit tionibus , nocturnis, diurnisque precibus vacanS. a In Calabriam redux ad Sambutivae C nobium Cisteretensis ordinis per ea tempora celeberrimum P nunc sere dirutum J transivit, Verbi Dei praedicationem circumquaque diffundens Sed cum in Monasterium S. M. de Cur iis ejusdem ordinis, & Provinciae aliquando divertisset, ibi Monasticum institutum sub Columbano Abbate est amplexus, nec ita multo post perspecta ab

40쪽

CONGREGATIONE FLORENSE. II

ab omnibus ejus virtute, ipso Abbate jubente , cunctisque Monachis assentientibus in Priorem , ac deinde in ejusilam Praesulis defuncti locum, reluctans licet, ac obnitens electus est. Quo tempore cum spiritu Intelligentiae a Deo imbutus esset, ad sacrorum Librorum explanationem sese totum convertit; nam Ioachim humilitatis intuitu donum Intelligentiae, non vero Pro pheti se obtinuisse dicebat, cum tamen plura loco , & tempore valde dissita prophetie spiritu praedixisse constet, quae ita prorsus, ut praedixerat , evene runt; inter quae Lucio III. Pont. Max. an. rasi. Hierosolymam a Saracenis capiendam post triduum, clare enunciavit, quod cum rei exitus comprobasset, idem Ponti sex Sacras Scripturas explicandi, praesertim Apocalypsim, facultatem amplissimam ei concessit. 3 In Cenobio igitur Casaemarii , Di c. Verulanae olim apud Hernicos in Latio, ejusdem Ord. Cissercietis , Opus cine diae utriusque telamenti persecit, eidem Lucio tertio statim oblatum , ab eoque, & Sacro Consistorio valde approbatum , ct commendatum. Itaque ut sacra haec studia liberius prosequeretur, & absolveret, annuente etiam Clem. III. Pont. Max. , regimine Cetnobii Curati ensis sese abdicavit, dilectae nimirum Rachelis amplexibus irretitus,

ut omnis ejus cogitatio esset apud Altissi inum , eique unice adhaerens unus cum eo spiritus emceretur. Deinde regnante Gulielmo cognomento Bono, Siciliet Rege V. Monasterium S. Jo: Baptistae de Flore, unde F lorensis Congregatio Ord. pariter Cisterciensis Ioachim instituit, ibidemque ins gne, ac

magnificum templum Cettorum Reginae construxit. Est autem locus Floris inter nemora asperrima montis Sale, in Alpibus frigidissimis Lucaniae dupliciamne Albula , G Setho circum septus, in quem erecto jam Monasterio,plurimi vitet melioris studio , ct Ioachimi sapientia, ac virtute allecti convenere, quibus, ut in primitiva Ecclesia, cum esset cor unum, & anima una, in charitate non ficta , in domo Dei ambulabant cum consensu , servientes Deo humero uno , & regularem disciplinam a Joachimo ibi institutam C quam H norius III. Pontifex Max. ad Episcopum Bisinianensem scribens, utilem, resalutarem nuncupavit omni persectione servantes, Xpti bonus odor facta sunt in omni loco, Joachim exemplo in cordis compunctione, jugique carnis maceratione viventes, alacriter Xpti jugum portantes , sanctiinonia , omnique virtute florentes : Quae sane optima disciplina Cetnobiorum numero propagata ,& Cenobitarum Sanctitate conspicua, Pontificum, Cesarum , Regumque protectione , ac munificentia diu viguit, ac floruit. 4 ipse Ioachin singulari abstinentiae dono a Deo praeditus, annis pluribus ter in hebdomada, I v. nimirum,& v I. seria, dieque Sabbati,nihil prorsus gustavit, Quadragesinet vero tempore, diebus Dominicis exceptis, pane tantum , di aqua vescebatur ; miro pietatis sensu divinum Eucharisti et sacrificium celebrabat , ad illud multis cum lacrymis, ac prolixis precibus diligentissime se pretparans, ac disponens, quo fiebat, ut in ipsa celebratione Angelica quadam reverentia, decore , ac majestate pr fulgens appareret; patientis Ver Redemptoris mysteria summo cordis, ac mentis affectu contemplabatur, iis autem diebus ejusdem vivificς Passionis annui memoria consecratis ita a rebus omnibus Mundi alienus, imo a semetipso etiam abstractus videbatur, ut inpatientis Crucifixi imaginem penitus transformatus censeri posset. Ceterum orationi jugiter sic instabat, ut corde, oculis, manibusque L ut de admirabili illo Hibernie Apostolo D. Patritio legitur 2 in Coelum erectis, in extasim E raptus

SEARCH

MENU NAVIGATION