De rebus gestis episcoporum Vasionensium libri quatuor. Autore R.P. Ioanne Columbi, Manuascensi, è Societ. Iesu, S. theologiae professore

발행: 1656년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

io Liber I. De Reb. gestis

tensem pro urbe , quam Galli Voramus Basias, nusquam pro Vasione. Et hilius, siue Sextilius anno quingentesimo septimo interfuit Aurelianensi tertio : sed an Fonteio successerit non habeo cur asseram , aut negem. Gemellus Va- sensis antistes subscripsit Epaunensi concilio , quod anno quingentesimo decimo septimo coactum est. Quae vero fuerit Epauna dixi libro L. de Valentinis Episcopis numero xo. stetit olim ubi nunc lena Sabaudorum ad Rhodanum est,nomine ab Epiena deciso, in quam Epauna sensim ita facientibus saeculis sese aperuerat. Eo ipso anno mortuus est Vasione Eripius presbyter. Hoc assero, non quod res ab illo praeclare gestae ad ni is uenerint, sed quoniam eius inscriptio sepulchralis , nobile antiquitatis argumentum, ad nostra Usque tempora perdurat incorrupta. Sic habet marmor in basilica quondam ςathedrali effossum e parietinis aulae.

22쪽

Vasionentium Episc.

,B UIC IN PACERE QUIESCI ΤSANCTAE MEMORIAE ERIPIVS PBR I VIXITANS XXVII

Ex ista inscriptione intelligis Eripium

presbyteratu initiatum fuisse ante annum aetatis suae tricesimum , praecepto Patrum e Gotthorum regnoAgathensium non seruato a Vasionensibus in Burgundionum regno postris. Anno post Eripium nono, non multis Vasione milliaribus , Casaria virgo sancta & nobilis mortua est in Odoacrensi nemore , Vbi nunc caesis arboribus visitur arx ad Auenionem Sanctandreana Rhodano imposita. Placet afferre epitaphium eius conditorio cum sepeliebatur insculptum , quia faciet ut nonnihil B a. in

23쪽

n Liber I. De Reb. gestis

in Eripiano non praetermitten4um ad

uertam.

MENSIBUS ET GEMINIS CONCLUDENS TEMPORA VITAE VIVIT IN AETERNUM NULLUM MORITURA PER AEVUM ISTA VALENS FIERI FLETU MANATE ROGAUIT IURA SACERDOTII SERVANS NOMENQUE IUGALIS OBIIT BON. M. CASARIA MEDIVMNOCTD.DNICOINLUCESCENTE VI IDUS DECEMBL QVATRAGIES

ET VI. P. C. BASILII IUNIORIS V.C C. ANN. XII. REGN. DOMINI CHILDE BERTI REG INDICT. QVlNTA. Sunt quiex particula , initio huius inscriptionis posita, colligant partem ipsius

posteriorem priore amissa esse, non totam: sed ita tulerunt rudia saecula, ut orationem aliquando non minus quam apud Latinos auctores sententiam inchoaret.Libro L. n. 23. Videbimus Gulielmum Aravis sicanum

24쪽

Vasionensium Episc. Iῖ

sicanum Antistitem, suas de damnis VasionensiEcclesiae a ComiteTolosano illatis tabulas ab ea inchoasse. Marculsus sic orditur formulam 1. libri t. Dum s nobis diuina pietas de natiuitate flj gaudium habere concessit , Sc formulam L . libri L. Ideoque placuit. Althelmus ita cecinit monostichoi 3 4. Seruietosignis duro sub fasice laborum.

Accedamus ad alia. Annus, quo S. Casaria in hac epigraphe traditur obiisse diem extremum,est Christi quingentesimus vicesimus sextus. Is enim est sextus quadragesimus post consulatum Basilij iunioris, & duodecimus Childeberti Francorum Regis, quandoquidem ille consularum gessit quadringentesimo Christi ; iste

regnum iniit quingentesimo decimoquarto , quo Clodoueus pater vita excessit. Cum autem ea feratur conclusisse mensibus geminis tempora Vitae, intelligis morbum quo extincta est durasse duos omnino menses. Valens inscriptionis autor se dicit .& sacerdotem , iugalem seu coniugem Casariae , Vt quod de quibusdam aliis legimus id suspicimus, Casaria quae ab omni-

25쪽

i4 Liber I. De Reb. gessis

bus pro virgine habetur coliturque , Virginitatem in coniugio illibatam seruaue rit. Par omnino aliquid memorat Gregorius Turonensis Iibro de gloria confestorum cap. 32. eum accipe. Duos fuisse apude uernum , virum siticet S puellam, refert antiquitas, qui coniuncti coniugio, non coitu, ta in uno malo quiescentes, non sunt ab alterutro polluti in voluptate carnali. Post multos vero annos, cum eis esset latenter vita casissima, ex consensu pari vir tonsuratus ad clericatum,pue a vero religiosum induit ve- Rimentum. Sed vide annos Childeberti

Francorum regis cum anno Romani consulis positos, senescente iam per Gallias imperij dignitate , dc memoria consulum

ipsius ex eo tantum seruata, quod Clodo-ueus patriiij nomen oblatum non abiecerat. An ipsius filiis quoque , aut Childe berto certe , id datum est 2 cur vero igitur in Eripij presbyteri tumulta nullus regis annus cum Agapiti consulatu scriptus est 3 putabam aut nouo exemplo hoc factum in B. Casariae epitaphio, aut si tum ferebat in Gotthia consuetudo, Vasionenses non seruasse

26쪽

Vasionensitum Epis C. Is

uasse ob turbas a Clodo miro Chilperici

fratre toto Burgundionum regno, in regiae ipsorum gentis, quod vehementer sequebatur excidium. Uerum haec satis pro loco fuerint , redeamus ad Gemellum Episcopum. Quo anno Christi mortuus fuerit, quam multam aetatem in Episcopatu posuerit , non liquet. Aut ipso, aut alio post: ipsum incerto mihi antistite Concilium tertium Vasione habitum est anno quingentesimo octavo, ut significat decretum Carpentoractensis, quod praece dente anno latum fuit in haec verba: Vocetiam placuit coctodiri, ut sequenti anno in vico Uasensi octauo idus Novembris debeat

Concilium celebrari.. Sed nonnulli mirantur vicum a Patribus Carpentoractensibus appellari,quam ciuitatem sui Ptolemaeum annis ante quadringentis taeeam pos an nos triginta vocavit Alethius Episcopus. Hoc ego non miror, qui vicum pro ciuitatis suburbio scriptum existimo. Gregorius Τuronensis libro de gloria confessorum cap. 89. scripsit in haec verba: Marcellis

Parisiaca urbis Episcopus serpentem immen-Jum

27쪽

16 Liber I. De Reg. gestis

sum hoc depulit ab oppido: nunc in ipsius ciuitatis vico quiescit. Capite ioue. iterum habet Parisiorum vicum: tumulin raPIIt,erat in vico Pap ιomm.is Alethius anno quinquagesimo primo ini Hi Vasione antistes , quartoque Aurς

lianensi Concilio subscripsit, & non multo post ipsum vivere desiit. Eo quippe ip- 'so anno, aut circiter, S. Theodosium ei successisse non dubito, qui lana senio grauis . cMisi- Quin idium sibi accepitantiorem operis, volentibus Chilaeberio Rancorum rege,& Vltrogota regina Chil deberti uxore.

Nam cum rex anno primo Ec vice limo 'post Aurelianense quartum mortuus fuerit , Vltrogota a Clotario leuiro Coniugis successore amandata fuerit in exili una, profecto fidem superat, quod aut Alethius diu post primum dc quadragesimum illum annum fuerit, aut inlethio mortuo, Th8odosium ante , aliquis Episcopiatans gesserit, nisi dicas squod ego nunquam duxerim) hunc lenio valde proXimum , aut eo iam grauem electram in Episcopum .Quantum enim est illud annorum vigim i tempus

28쪽

pus ante Vltimam , es etam , ac sine 'λcorporis ad Episcopatus munia viribus

senectutem Z Quin id ius vero, siue s ut Paschalis secundus dixit) Clinidius, Theodosij successor , hic ille est Quin id ius Va

sonensium ingens decus, & ad nostra voque tempora per mille dc quod excurritannos nomine sanctitatis clarissimus. Quo anno diem extremum obierit Thedosius nullibi cartarum inuenio , dc de illo id unum in antiquissimis tabulis legitur, tanta per vitam morum integritate, & tam multis verisque post mortem fulsisse miraculis, ut inter coelites ante omnem memoriam relatus sit. Quin id ius autem Theodosij successor 18 Vasione natus est non sine praecedentibus prophetiis Audi Anonymum , sed coaetaneum autorem eius vitae. Femuitas B. G nesse martyris Christi, Arelate pro Gus confestone pasi, agebatur. Et ecce inter turbam qua unde quaque ad limina P. Mart ris colligebatur , guiniHI mater mox futura ,g uasasnu, felici puerperio onerata, ardore pie-ἔatis ducta peruenit. Nam S ipsa familia-

29쪽

18 Liber I. De Reb. gestis

rius locum amplectebatur. Obseratis ianuis Ecclem cum pro amore martyris vigilias fa

ctura foris substitisset, effectu pio lacrimis suff

fusa , ut in amorem Dei rapitur , orationem continuat. Illico audit propter memoriam sanctι martyris Angelorum dulcissimum stupen- pendumque concentum. Nam IanM quas cu Hodia vigilum clauserant, diuino nutu pan duntur. Sancta femina terrore pio verecunde

introgressa, s visione mirabili perculsa solo prosternitur, claritate inexperta passitur. Cui ne timeret de Beatis angelis unus ex multitudine i a constitionem praestiturus adstitit. Diligenter , inquit, femina qua munere Dei tui donantur accipe. Habitura es filium, quem sessum urbs aliquando Fusceptura est sacerdotem.His votis obsequi que Deo placiturus , multis est causa salutis futurus. Hactenus ille. Quod asserit turbam unde quaque ad limina B. Genesij solitam colligi, confirmant ea quae Gregorius Turonensis libro primo de gloria martyrum cap. 66. refert de ponte Arelatensi , qui super naues locatus nutare cepit, ac prae nimio pondere populorum ipse naues dehiscentes in alveo flumi-

30쪽

Vasionensium EpisC. I9

nis populum submergebant in die solemnitatis eius. Sed , ut subiungit B. Doctor, sub populi una voce martyrem auxilio vocantis preces, mox flante vento vulgus omne ad littus reductum , miratur se virtute martyris

essesaluatum. Pergit Anonymus de Quinidio dicere , ut primam aetatem in studiis

literarum posuerit, ut in clericum attonsus fuerit, ut puer ac adolescens senibus maturitate grauitateque morum nihil debuerit. Gerecundia, subiungit, qua in ipsis adolescentibus prima virtus eis, adeo illiΡ-ciatafuit, mi innata ei videretur: humilitas autem spatientia praeter humanum modum, cactitas gratum Deo s hominibus veris indiciis commendabat. Vigilantia orationis, lectionis assiduitas, meditatiooscrutatio legis Dei illi continuam contra hostes inuisibitis expedituram practabant. Quod postea affert, diaconum ita non Vasionem & finitimas urbes, sed Alpinas regiones, dc Italiam celebritate nominis impleuisse, ut magna totius populi consensione, cui cesserit Arelatensis Archiepiscopus, a Theodosio in i scopalis curae adiutorem acceptus sit, C a. profecto

SEARCH

MENU NAVIGATION