De rebus gestis episcoporum Vasionensium libri quatuor. Autore R.P. Ioanne Columbi, Manuascensi, è Societ. Iesu, S. theologiae professore

발행: 1656년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

so Liber I. De Reb. gestis

ita es hvuc suo iusto iudicio morte festina prostrauit. Ita ille qui, ut Vides, non coaetaneum modo , sed etiam contuberna leni Quini dij se fuisse non obscure tradit. Et cetera quidem accurate scribit, in eo certe peccat, quod neque ortus, neque mortis annum addit , initia quoque dc durationem Episcopalis curae tacet. Nam in

iis quae sequuntur , docet quidem varia edidisse miracula, & praeterea tradit nihil egregij sanctique esse, quod non animose ac fortiter exegerit, sed diem mortis asserens non adiungit eius annum.Vnum jac=ι praeterire non possum. Iain a pluribus siue annis , siue saeculis Mauriacenses Arue ni sanctum Quin id ij corpus habent, ac debitis venerantur honoribus : sed a quo tempore , & quo faciente illud acceperint, nullibi cartarum lego. Nam quod eorum nonnulli arbitrantur dc ex non recenti volumine manu nescio cuius scrἱ-pto duxerunt) S. Honoratum archiepisco pum Arelatensem eum esse, qui per dis- cipuli manus illud Vasione Mauriacum, detulerit , ego quidem probare non pocitata,

62쪽

Vasionensitum Episc. SI

sum M vehementer miror esse qui non abiiciant. Certum quippe est Honoratum ex hac vita decessisse annis ferme centum ante natum Quin idium , Utpote qui monasterium Lerinense condiderit multis ante quadringentesimum annis;&, si Prosperum audimus, Arelatensem Ecclesiam adierit sexto supra quadringentesimum vicesimum. Magis dixerim , si coniecturis agere fas mihi est , fuisse inveteribus Episcopis , qui beatissimi viri corpus in templo quondam ei Vasione

erecto, e parietinis nunc restituto posue tit , cum ad Abbatiam templo additam, Paschali secundo Pontifici Romano Cognitam euocasset Mauriaco monachoS ; atque in mopachis Sanquin idianis etiam fuisse , qui per Saracenorum aliorumve hominum seu barbarorum, seu barbaris

immanitate parium latrocinia ereptum deportauerint Mauriacum. Scilicet Aurilia cense, ut alia taceam, in ea ipsa Amer-nia monasterium etiam per Delphinatum,

aliasque longius regiones colonias deduxit M Mauriacense coenobium a Theodi-- G 1 putide

63쪽

r. Liber I De Reb.gestis

guit de seu Theuchilde Clodo uel filia ante

mille & centum annos erectum ea quom dam inclaruit morum integritate , Vc non

magnu videri debeat, si feratur habitatum a monachis, quos Vasione usis Episcopus

expetierit. M.

Sancto Quin idio traditur successisse B. Barthus, siue Bartius , ut Vasio gloriari,& quidem meritissimb, possit sibique gratulari, quae tres deinceps Episcopos fetia cissimo hoc saeculo habuerit omni virtu- . tum genere illustres , coelestibusque do. natos honoribus. Sed ut Theodosij, i etiam Barthi res obliuione sepultae suta uniuersae , M sola clarissimorum virorum inomina ad nos peruenerunt. Hoc tamen

possum asserere , si Barthus post Quin

dium sedit, ut a maioribus accepimus sedisse,non multos egisse annos Episcopum. Lego enim Arthemium anno quingentesi mo octogesimo primo fuisse in concilio Matisconens, quarto in Valentino secun do, & quinto misisse ad Matisconense secundum qui vices ipsius ageret:ut si Qui- nidias post Parisiense , cui interfuisse di

64쪽

ximus, diem extremum obiit, & Arthemius ante Matisconense primum adiit Episcopatum, Barthus annis tantum octo praefuerit Ecclesiae Uasionens. Post Ar- themium non inuenio qui Vasione sederit

ante annum sexcentesimum, quo Petro- P tm

nius Cabilonensi concilio interfuit. An is Arthernio successit, qui post: Cabilonense mortuus videturZnam Simplicius tertio Ampsi. . post illud anno Episcopus fuit. Enimvero potuit Arthemius superare decimum aut 'quindecimum a seXcentesimo , & Petronius eo mortuo sedere annos supra triginta aut viginti. Quis fando non accepit plures ta isse quondam antistites, qui annos quadraginta, aut quinquaginta, vel etiam plures in Episcopatu posuerint λ Vt haec habeant, istorum Episcoporum temporibus vixit S. Rusticula Vasionensium insigne decus S ornamentum : scilicet anno quingentesimo quinquagesimo primo nata peruenit ad sexcentesimum vicesimum

octauum.

65쪽

DE REB VS GESTIS R

VASIONENSIUM DLIBER SECUNDUS.

V i s Petronio successerit Var: sione non inuenio. Sed neque in tabulis quae ad meas mant plurimae peruenerunt memoratur ab eo qui squam Episcopus per ducentos annos. Quae prauongi causae silent ij tne, mo dicat. Potuit vacare sedes annos supra Centum, principio per Clodouei secundi& totius ab eo gentis ignauiam , deinde per Saracenorum frequentissimas excusion es & barbara latrocinia. Sed profecto nunquam ego quidem existimauerim ulla vi factum vel arte, ut Pipini primum, postea Caroli magni, & Ludovici Pij tem poribus vasio sine praesule fuerit. Perierunt cartae,quae res ab Episcopis per annos ducentos

66쪽

ducentos gestas ferebant. Imperante Lotario, quem Ludovicus Pius genuit,Sim- simpliei.

plicius Vasione sedebat anno tertio supra octingentesimum quinquagesimum. Is Elia . Eliam fotassis habuit successorem , qui Mantalensi concilio interfuit sex & viginti post annis. Carta vetustate nobilis . est in tabulario Episcopi Carpentoractensis, qua Carolus rex antistiti Vendacensi nonnulla elargitur Vasione , ut loquitur,

riuitate. Eam iuuat exscribere, Ut eX aduentu regis ad ipsam intelligas antiquissimae Sc uobilissimae vibi suum etiam tum stetisse nomen ; nam cur ad ipsam alioqui

Venisset ὶ reges non adeunt urbes modicas

praesertim per quas via non fert ad ampliore S. In nomine omnipotentis Dei , ω Saluato- ,ris nοIbi Iesu corasti. Carolus diuina prouidentiae clementia rex. Dignum en ut agatis maiestas parochianorum petitionibus opportunis praebeat beneficia, eorum que utilitatibus pietatu με prouideat adminiculo , quatinus eos nobilitando , eos ad sua reddat obsequia promptiores. o Mnc igitur comperiat omnium

67쪽

s6 Liber II. De Reb. gestis

fidelium sancta Dei Eccleo , nostrorum que prasentium scilicet & futurorum industria,

quia Gerardus illa tris Comes nostris detulit obtutibus per Ioannem venerabilem Uenda-

censem Episcopum, quod quasdam res nostras ex fisso bibi in beneficio pertinentes , Ecclesia Da sedit sancta dei genitricis Maria, eidem Episcopo conferre debuissemus. Nos qui

assenseum petiitioni eius praebentes Jalutaribus moniti institutis abnegare non contempsimus: Igitur una pro Dei amore, X pro luminariis Ecclem pradicta continuandis , clericorumque eiusdem sedis struientium alimoniis oncedimus in riuitate Carpentoractis Eccle mS. Antoni cum omni co, quantum in profata riuitate babere Qidemur. Insuper etιam conferimus totum ab integro si sum ab Alcone riuo inque ad alium riuum quι vocatur Denesilia , ω Protermaruco inque in paludensairre, omnia inter hac terminata, coninctentia de fisso quη nobis pertinere videntur. Etiam villa qua dicitur Gango manserum quatuor,'colonicas duas , s in talis Nabrone iuxta castrum Uennasicha Ecclesiam S. Petra cum Do prioratu, s fiscum quantum habere

68쪽

habere videmur cum ibi, quod N in omnibus praeseriptis locis, prasenti tempore N D-

Iuro. Tradimus itaque atque transfundimus omnia istaseupradicta cum omnibus ibi pertinentiis, cumseruis s ancillis, campis, agglatis , vineis, perrariis, arboribus pomiferis simpomiferis, cum molendinis , aquis, aqua

rum que decursibus, ad praedictam sanctastris Ecclesia per deprecationem'pra ficta Gmι- tis. Et faciat ex his rebus quidquid elegerit mel voluerit. Sed pro firmitatis studio hoc nostrum pragmatum feri decrevimus , per

quod censentes decernimus ut iam memorata Ecclesia praedictas res sub omni integritate perpetualiter retineat faciatque ut paMio post insertum est. Et ut haec nontra corroborationis autoritas firmior fore nosiatur, s diligentius conseruetur,manu propria subter firmauimus, atque annuli nostri impressione consignari praecepimus. l .

Signum piissimi Domini Κa I gloris

regis. ingrum ivi regia dignIIatis comerius recognouit. Datum decimo octauo cal. rilis , an

no propitio Domino Iesu Christo domini

69쪽

reli glosissimi regis decimo tertio indicti ne undecima. Datum tusione in Dei nomen. feliciter. Amen. Hactenus antiqua carta. Illius ego cetera praetermitto. Quod istius loci est, existimo Carolum regem , non Magnum, quod plurimi volunt l, non Caluum esse : at Magni pronepotem . filium Lotarii imperatoris,Prouinciae ac Burgundiae regem. Vt ita sentiam facit maxime, quod is anno regni septimo concessit ad preces Gerardi Formicariam insulamRhodanensem Episcopo Vi uariensi , ut retuli secundo libro de Vi uariensibus Episcopis numero 6, qui ad Gerardi comitis preces Vendacensi V namgonem villam, Zc alia nunc e largitur anno regni tertio decimo. Eo igitur anno qui fuit Christi octingentesimus sexagesimus octauus ad ipsam venit Carolus rex , neque tamen Carpen roractem aut Auenionem proximas Vrbes adiit.

Nam cur alioqui in ea potius quam in istis tabulas scripsit 3λί-- 'HUmbertus regebat Episcopatum Uasionensem anno non gentesimo undeci-

70쪽

Vasionensitum Episc. 79

mo , & quemadmodum intelligitur ex

Carta pro Montis maioris monasterio scripta a Benedicto octauo Benedictus anno B nedictis. non gentesimo nonagesimo sexto. Alme-radus autem septimo post, ac Petrus mil- ' --

lesimo nono, Imbertus sexto Sc vicesimo eiusdem saeculi, Petrus secundus quadra- P irrugesimo.Episcoporum sola nomina ad nos, ut vides, peruenerunt, quos ego quidem non dubito maioribus inferiores non is

se sapientia, pietate, rebus praeclare gestis, sed&alia ab aliis variarum gentium seu bella , seu latrocinia , quae Prouinciam omnem non ipsorum,sed longis etiam post ipsos temporibus pessimc habuerunt , dc inscitia ignauia que identidem comites

temporum , omnia eorum monumcnta

perdiderunt. Gaufredus & Bertrandus Prouinciae reguli mediam Vasionis partem dederunt Petro Vasionensi Episcopo, ut autor est Paschalis secundus, cuius literas exscribam postea. Quis autem is Pe- sctrus Antistes, an primus , an secundus hic haereo. Gaufridum M Bertrandum lego regnasse hoc saeculo ab anno octauo H a. decimo

SEARCH

MENU NAVIGATION