Specimen inscriptionum 100 latinarum adiectis nonnullis carminibus auctore canonic. Iosepho Silvestrio Prati rhetore

발행: 1821년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

4쪽

AUCTORE

PRATI RHETORE

8쪽

FRANCISCO TOLIO

Quas diversis temporibus condidi, latinas Inseriptiones mihi in syllogen reserenti visum est, eas, uti publicam lucem fidentius obirent, si non perseetas ingenio, atque doctrina, quae sentio quam in me sint exigua, at nonnisi alicujus Patroni nomine insignes meis de manibus elabi oportere. Cumque ego, cui pro nominis sui patrocinio Preces adhiberem, mente agitarem, peropportune nomen

9쪽

tuum, AMPLISSIME ANTISTES, Occurrit, admonuitque, Se plane unum eSse, si saperem, quo mei animi foetus honestati, atque decori non modo non statim ac editi prope senescere, verum etiam ab oblivione hominum, atque silentio se se

possent vindicare. Si enim quae, quantaque in me pro tua benignitate contulisti, memoria repeto, mihi perlate patet, nominis tui, atque judicii interesse vel maximi, ut si quid de me, studiisque meis quis judicet, eadem ae Tu sensisti, et ipse sentire videatur. Tu enim me ad Iescentulum in collegio Clericorum Pratensi gratis ali plus solito, nescio qua mei spe exscitatus, voluisti; me nondum sacris initiatum, quod tunc pro gratia habebatur, inter beneficiarios Aedi Marianae ad Carceres apparenteScooptasti; me Clericis majoris Aedis Magistrum temporarium dedisti; me sacerdotio, quod mihi a puero in optatis erat, aetate nondum matura auxisti. At quid de me, sim diisque meis penitus, qua semper in me fueras humanitate , sentires, atque judicares, tum vel maxime declarasti, quum ab Pontifice Brixianorum Gabrio Maria Nava exoratus, ut aliquem ex tuis exsortem, ut ipse aiebat, ad Alumnos Ecclesiae ejus ad rhetoricam informandos mitteres, me ei muneri judicio tuo haud imparem visum, cum litteris commen dationis plenis, atque favoris misisti: quod munus apud illum Pontificem, gratia Τui, amantissimum mei adhuc obirem, quo exitu Tu plane scis, nisi ab eo infirmae caussa valetudinis, quidquid blaterones aliter concrepuerint essem deterritus.

10쪽

Denique tuum de me judicium quam latissime patuit, quumine Canonicum, Sacrae Scripturae interpretem , Collegio Canonicorum Pratensium sussragante, designasti, atque instituisti . Quae tua in me merita memoria colam sempiterna, et dubito an pro illis, dum hac anima spirabo mea, satis Τibi cumulate gratias agere possim. Quod si tanta me, quantam vix Sperare potueram, benevolentia complexus es, gravissimoque tuo judicio honestasti; Donne mihi erit nunc quoque considendi sacultas, Te eidem mihi patrocinio tui nominis favere velle, ut ego vel eos, qui nova sCripta naso suspendunt adunco, nil morer , vel eos, qui haud integro animo, aut nimis fastidiose judicant, non pertimescam 3 Consido equidem hoc mihi a Te sore; non enim hoc Tibi Inscriptionum Specimen nuncupare ausus essem, nisi spectatissimae benignitatis tuae conscientia Dotus. Liber igitur hic, qui meis e manibus evadere gesti

in tuas, HOIANISSIΜE, ATQUE AΜPLISSIME ANTISTES, se recipiat, et id ab illis pretium, dignitatem, atque Ornamentum sibi comparet, quo publicam lucem fidentius obeat,

et, quibuscumque legendus occurrerit, testis Sit maximae, qua Te colo, observantiae, et obsequii, quibusque interea ego admonitus, et Commotus ad osculum sacrae manus humillime genust to.

Prati IIIL Cal. Febr. M. MDCCC L

SEARCH

MENU NAVIGATION