Titi Livii Patavini Opera Omnia

발행: 1826년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 로마

6쪽

ΤΙ ΤΙ

EX RECENSIONE

CUM SUPPLEMENTIS

8쪽

AB URBE CONDITA

CAP. I; L. Postumio Albino et M. Popillio Laenati coss. Liguria

decernitur, et praetores sortiuntur ceteras provincias. Prius

vero quam magistratus proficiscantur, senatui placet, L. Postumium cos. ad agrum publicum a privato terminandum ita Campaniam ire; isque, iratus Praenestinis, literas iis praemittit , ut sibi magistratus obviam exeant, et deversorium iumentaque publice parenti II; Legati, in Aetoliam et Ma-eedoniam missi, redeunt: et prodigia expIantur sacrificiis acisupplicatione. III ; Tegulae marmoreae, quibus Q. Fulvius Flaccus censor aedem Iunonis Laciniae in Bruttiis spoliaverat, ut iis ornaret aedem Fortunae Equestris, a se olim votam , ex SCto reportantur, piaculariaque Iunoni fiunt. - IV; P. Furio Oh mortem successoris prorogatur imperium in citeriore Hispaniar et ager ligustinus gallicusque, bello captus, a decemviris, in eam rem creatis, viritim dividitur. V ; Graecorum animi magis in favorem Persei, quam Eumenis, inclinant: et intestinae Thessalorum Aetolorumque discordiae per Ap. Claudium et Marcellum componuntur. - VI; Legati romani ad Persea et Ptolemaeum mittuntur; et per idem tempus Eumenes legalique Antiochi Romam veniunt. - VII; C. Cicereius praetor Corsicam subigit; et M. Popillius consul Statiellatibus hellum infert, qui uni ex Ligurum gente non tulerant arma adversus Romanos. - VIII; Eosdem devictos deditosque in fidem pop. rom. sub corona vendit: sed in libertatem eos restituere et decedere de provincia iubetur. - IX;

9쪽

T. LIVI 1

ni ne iratus Patrihus Romam , et inde in provinciam redit.

Consules praetoresque creantur. - X; Concors censura Q.

Fulvii Flacci et A. Postumii Albiui. Dedicatio aedis Fortunae

Equestris, a Q. Fulvio votae. Locustarum nubes in Apulia. Contentiones Patrum consulumque de libertate Ligurum. Provinciae consulibus praetoribusque decretne. -XI - XIII; Eumenes Romam venit, et desert de Perseo crimina - XIV: Invisa senatui est ferocia Harpali, a Porseo missi, et Satyri, Rhodiorum Iegati, intemperantius in Eumenem invehentis. XV; Perseus, bellum et optans et ab Eumenis sanguine or diens, ad caedem eius subornat Evandrum Cretensem et tres Macedones, qui regem, Delphos ascendentem, lapidibus obruunt. - XUI; Eumenes vulnere sopitus a Pantaleonte aliisque amicis navi Corinthum et inde in Aeginam desertur; et falsae de morte eius famae, in Asiam perlatae, Attalus celerius, quam dignum concordia fraterna est, fidem habet. XVII; Indices sceleris, Praxo mulier, cuius domus Delphis receptaculum latronum fuerat, et L. Rammius Brundisinus, qui ab ipso Perseo venenum acceperat, quo duces legatosque romanos, hospitio ipsius uti assuetos, necaret, a C. Valerio legato, ex Graecia redeunte, Romam adducuntur. - XVIII; Itaque et Romani et Eumenes summa vi parant bellum. Simul supplementum scribitur legionibus in Hispaniis, eoque cum praetoribus novis portatur. XIX; Magna pars agri Campani. a privatis possessa et in publicum recuperata, a censoribus fruenda locatur. Ariarathes educandum filium Romam mittit: quo et Thracum legati veniunt, societatem petentes. Contra Romani legatos mittunt in Asiam et insulas. - XX; Columna

rostrata, in Capitolio olim a M. Aemilio cos. posita, fulmine discutitur, idque prodigium una cum aliis procuratur. - XXI; C. Cicereius de Corsis in monte Albano triumphat. Rogatio de Statiellatibus deditis, quibus M. Popillius iterum Contra ius ac fas bellum intulerat, in libertatem restituendis a M. et Q. Marciis tribunis pl. promulgatur et persertur. - XXII; Tum demum consules, C. Popillius Laenas et P. Aelius Ligur, in Liguriam provinciam proficiscuntur, et M. Popillius causam dicit apud C. Licinium praetorcm, qui tamen damnationem eius arta lallaci eludit. - XXIII, XXIV; Magnae contentiones inter legatos carthaginienses et Gulussam, filium

Masinissae, a senatu romano dirimuntur. - XXV; Legati, ad res repetendas in Macedoniam missi, reserunt, quae viderint,

10쪽

LIB. XLll. 7quaeque audierint. - XXVI; Legationes Geutii, Illyriorum

regis, et Issensium, qui eum senatui suspectum secerant, et Romanorum , tum Dd Gentium . proficiscentium, tum circa socios reges in Asiam missorum, et Rhodiorum. - XXVII;

Ingens belli Macedonici apparatus. - XXVIII; Serus C. P pillii cos. reditus. Comitia consularia et praetoria. Vota populi romani solennia. Mors L. Λemilii Papi decemviri sacrorum , et Q. Fulvii Flacci poni. , qui sospendio vitam finierat. XXIX; sententiae regum doe imminente bello, Eumenis, Prusiae, Ariarathis, Antiochi, Ptolemaei, Masinissae, Gentii, Cotyis. --- XXX i in liberis gentibus populisque plebs omnis

ferme in Persen inclinata; at diversa principum studia. Litatio consulum. Rogatio de bello Macedonibus inserendo a Patribus ad populum lata. - XXXI; Proviuciae Macedoniae illud praecipuum datur, ut augeatur militum numerus in legionibus, ut et centuriones militesque veteres scribantur, ut

que tribuni militum eo anno non suffragiis populi creentur, sed consulum praetorumque arbitrio fiant. Imperia inter prae tores partita et sortitio provinciarum. - XXXII ; Consulibus sortientibus, P. Licinio Crasso Macedonia, C. Cassio Longino Italia obvenit. Ille veteres quoque scribit et milites et centuriones: horum vero tres et viginti, qui primos duxerant pilos, a tribunis militum citati tribunos plebis appellant. XXXIII; Ea res in concione agitur, et M. Popillius verba facit pro centurionibus. - XXXIV; at Sp. Ligustinus ex eorum

numero profitetur, se ad delectum obedienter responsurum. - XXXV; Eius exemplum sequuntur cetori centuriones. Tum quatuor legiones scribuntur urbanae et Licinio cos. petenti

adduntur auxilia, a Masinissa, Poenis et Cretensibus petenda. - XXXVI; Legati a Perseo missi iubentur Italia excedere ἔet pars exercitus rom. traiicitur in Epirum. - XXXuII, XXXVIII; Romanorum legati Illyricum Graecorumque civitates adeunt. - XXX lX-XLII; Iidem colloquium dant Perseo

petenti; - XLIII; et, ne bellum iam incipiat, ad quod omnia

habet praeparata , auctores ei sunt legationis antea Romam mittendae. Tum in Boeotiam , u hi varii sunt motus,-XLIV; et in Peloponnesum proficiscuntur. - XLv; Alia Romanorum legatio circumit insulas et ei vitutes Asiae. - XLVI; Rhodiorum Boeotorumque animos laustra sollicitat Perseus. XLVII; Q. Marcius et A. Atilius, Romam reversi, nulla re magis gloriantur, quam decepto per inducias et spem pacis rege.

SEARCH

MENU NAVIGATION