Chronica ordinis fratrum Eremitarum sancti Augustini fratre Ioseph Pamphilo episcopo Signino auctore in quibus, ... iuxta temporum seriem exponuntur breuiter, qui cum superioribus, tum nostro saeculo viri, vel sanctitate, vel doctrina, vel rebus egre

발행: 1581년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

stinetis. scripsit quoque, De Patientia lib. r. De itineribus ad aeternitatem, lib. r. Quae omnia fuerunt Neapoli excusa. Decessit Mediolani, & intemplo nostro S.Marci sepultus iacet. Cuius encomtum&epinicia conscripsit Antonius Maria Venustus ciuis Mediolanesis, in epistola qua vivus, & oratione qua mortuus laudatur,Christophoro Patauino Eremitarum Augustinianorum Genera.

ii dicata . .

Gabriel Buratellus Anconitanus, vir in diuinias scripruris, &in philosophia tam Academica quam Peripatetica nobiliter doctus,qui easde in praeclaris nostri ordinis icholis professiis est ,

edidit in Septem Psalmos Paenitentiae commentaria, sermone conspicuo & ornato. Item elaborauit multum in conciliatione locorum Platonis & Aristotelis, tandemq. librum conscripsit, cui titulus est, Praecipuarum controuersiarum Aristotilis & Platonis conciliatio,Venetijs impressum. Theophilus Lonstobardus ex oppido.Triuiliensi, quod non Ionoe a Mediolano distat, oriundus vir in scripturis sanctis non mediocriter eruditus,&in dicendo ad populum vehementer gratus, scripsit, Sermonum libros duos,unum super Euangelia Quadragesimae,cuius initium est, Cum fides catholica fateatur: alterum in Evangelia a prima Dominica de Aduentu usque ad Epiphaniam, qui sic incipit, Erant siij Israel in deserto. O iuphrius Panuinius Veronensis, vir ad omnes & Romanas& Ecclesiasticas antiquitates e tenebris eruendas natus,praeci ra multa industriae suae monumenta reliquit, nempe, Historiam Platinae de Vitis pontificum Rom.longe quam antea emedatiorem, doctissimarumq. annotationu a cessione illustriorem reddidit , cum adiunctionς - Xysto IIII. usque ad Pium v. Romanorum Pontificum Chroni p.

Chronicon aliud ecclesiasticum a C. Iulii Carlvis dictatoris Imperio usque ad Imperatorem Caes irem Maximui i lianum

262쪽

lianum Secundum.

Epitome Pont. Rom. a S. Petro usque ad Paulum IIII. gestorum videlicet,electu,nisq. singulorum; concla-

uium compendiaria narratio,Cardinaliunt item nomina,dignitatu tituli, infinia, lepationes, patria,& obitus. Fasti & triumphi Rom. a Romulo rege usque ad Carolu v. Caes. Aug. siue epitome regum,consulum,dictatoru, magistrorum equitum , tribunorum militum consulari potestate, censorum, Imperatorum Saliorsi magistratuum Rom. cum Orientalium, tum occidentalium, ex: antiquitatum monumentis maxima cum fide ac diligentia desumpta. Romanorum principum,& eorum quorum maxima in Italia imperia fuerunt, lib. 3. De comitijs Imperatoris, lib. I. In quo uniuersa Imperatoriim eligendoru ratio ab Augusto Caesare, usque ad Imperatorem Carolum v. Augustum saepius immut ta,explicatur: item Imperij Romani diuiso in occidentale & orientale cu alterius excidio, eiusq. per Carola Magnum,& Othonem Augustos restitutio referuntur. De varia creatione Papae siue Romanoru Pontificu, lib. s. In quibus ea omnia enarrantur quae inter infirmitatem& mortem unius Papae, & creationem & coronatione alterius acciderunt, cum legibus super his emanatis, a S.Petro usque ad Pium IIII.

De ritu sepeliendi mortuos apud veteres Christianos, &eorumdem coemiterijs, lib. I. Interpretatio multarum vocum ecclesiasticarum, quae obscurae vel barbarae videntur, lib. I.

De stationibus urbis Romae, lib. I. De antiquo ritu baptizandi catechumenos, & de origine benedicendi imagiries cereas, quae Agnusdei nominantur, lib. I.

Viginti septem Pontificum Romanorum elogia & imagianes accuratissime ad viuum aeneis typis desineatae. De

263쪽

De sacrosancta basilica, baptisterio, & patriarchio Latmranens, lib. q. , De dignitate sedis Apostolicae & potestate Papae adue

sus auctores Centuriarum. De origine Cardinatatus, lib. I. Vitae Patriarcharum quatuor primarum sedium, lib. I. De praecipuis urbis Romae sanctioribusq. Basilicis, quas septem Ecclesias vulgo vocant, lib. I. I De vetustis & recentioribus eccles;s, monasteri', or

torijs, coemiteriis , & alijs locis pijs ciuitatis Romanae, lib. IO.

De Triumphis Commentaria. De Ludis Circensibus, lib. a. a. De Ludis saecularibus, lib. I. De Antiquis nominibus,& familijs B omanorum. De Origne Sybillarum,& earum carminibus μi De Republica Romana Comment. lib.3. hoc est, de situ& loco, de ciuitate & suis aedificijs; de ciuilitate, Iegibus , & sorma regendi; de imperio per orbem & suis prouincijs . De antiquitate, historia, & viris illustribus ciuitatis Vero

nae, lib. IO.

De antiqua apud Gentes religione,vel potius superstitione, videlicet, de sacrifici js, augurijs,haruspicinis, fortubus, sacris epulis, ludis scenicis, gladiatoriis, & serijs,

lib. I 2.

Chronicon uniuersale a principio mundi cum noua quadam iustissima annorum inuentione, in quo e3plicantur inter alia amplius centum sacrae scripturae loci in ratione temporum. Disposuerat, partimq. confecerat alios complures libros, tr elatus,& historias, eam praesertim, quam Ecclesiasticam uniuersalem nominabat: quae omnia morte praeuentus inabsoluta &impersedia reliquit. Decessit Panormi, dum Alexandrum Farnelium Cardinalem Vicetanc. in Siciliam prosequeretur, ages annum suae aetatis quadraysimum. Romae postea in temploS.Ii x Augu-

264쪽

Augustini marmoreo sepulchro cum eius imagine allefiea condecoratus fuit,quod amici honoris causa posuere. Sebastianus Broilus, alia, Ammianus,rinensis,a secretis ordinis, vir admodum religiosus, & rerum plurimarum notitia atque intelligeiuia magnifaciendus, librum elaborauit Venerijs ct alibi impressum,cui titulus est , Conclusiones catholicae GD.Augustini dictis, quibus ostenduntur Lutheranorum mendacia. I: em,cum Papiae in quadam bibliotheca librum puluerulentum titulo, Christiana institutio uirtutum & vitiorum, sine auctoris nomine comperisset, re iudicans sacri verbi Dei declamatoribus utilem & necessarium, eum emendauit,& edens, Hieronymo Seripando Cardinali dicauit. Scribebat etiam de antiquitatibus urbis Romae, sed librum non absoluit, quia cum tempus & necessitas esset Patauium se ad comitia conferre, ibi penulis comiti js incredibili omniu dolore de hac vita decessit. Franciscus Richardotius Burgundus episcopus Atrebatensis floruit in Concilio Tridentino,ubi habuit doctam dc ele antem orationem , Louanij excusiam, quae sic incipit: Si quis rorum nostrarum non ignarus.

Augustinus Guarinus a Montepesulano,quae ciuitas celeberrima est in Gallia Narbonensi, ob diuini verbi praedicationem, inrua Lutheranae perfidiae deditos acerrime confutabat, ab eis. em vinculis alligatus, grauissimisq. supplicijs affectus, morte tandem pro fide catholica oppetijt. Ioannes Baptista Burgos patria ValEtinus,natione Hispanus, doctor in Iure canonico, & in sacra theologia peritissimus, qui publice in uniuersitate Valentina honorifice theologiam & ius canonicum docebat. Perfunctius est quoque in sua prouincia maxima cum dexteritate Prouincialatus munere,& per aliquot annos sui monasterii regimen tenuit, illudq. prudenter gubernavit & rexit. Bis fuit in Italiam ad Comitia ordinis, Recineri scilicet & Bononiae peracta, ubi egregie varias c5clusiones, diauersaque theoremata in publicis certaminibus sustinuitaenis postmodum ad Cocilium Trideminum sub Pio QPrto Ponti Max. celebratum , ubi vota sua inter ceteros theologos in P

265쪽

EREMIT. S. AUCUS T. 227

triam congregatione dixit, ac etiam orationem pulcherrimam, De quatuor extirpandarum omnium haresum praecipuis remediis, coram eisdem Patribus mira cum omnium mentione de

plausu habuit,quae Louanij & alibi inuenitur impressa.

t Franciscus a Christo Lusitanus, sacrae theologiae doctor exumius, eiusdemq. publicus in clarissima Conimbricensi Acad mia professor , linguarum peritus, ingenio praestans ac disertus eloquio,in lucem misit Praelectionum siue enarrationum admirabilis diuini verbi Incarnationis libros sex, Henrico Portugalliae Insenti ac S. R.E. Cardinali dicatos,& Conimbriae in ossici na Ioannis Alvares typographi regij impretas. In quibus omnia,quae a Theologis de hoc abditissimo mysterio subtilius temtio Sententiarum libro disseruntur, accuratissime tractantur, &lucidissime explicantur. Auctoris praefatio incipit: Universa Christiana theologia duobus potissimum capitibus continetur. Vivit usque ad praesentem diem,& varia conscribit.De cuius viri doctrina probitate,ac religione, numquam tot dici possunt , quot reuera d ci deberent. Novi enim hominem doetiam,integrum, benignum,& omni virtutum genere exornatum.

Ludovicus Hurtado de Penalosa, vir eruditus & pius,Mexuci noua in Hispania florens, elegantissime & prudentissime scripsit ad Christophorum ordinis Priorem generalem, librum , De incremento & utilitate ordinis Augustiniani in India nouae

Hispaniae. Qui sic incipit: Et si mihi longe.

Angelus Ferus Venetus, vir tam in saecularibus quam in diuinis litteris nobiliter doctus, singulariq. facundia praeditus, &ossicio euagelicae praedicationis egregie gratus, exarauit in Ecaretia quae toto anno in ecclesia in Quadragesina & Dominicis diebus proponi solent,conciones antiquorum & catholicorum Patrum sententi js refertas. Claruit citam in concilio Tridentiano sub Pio Quarto Pont. Max. ubi habuit in Dominica tertia Quadragesimae orationem eloquentissimam. Decessit Bari j in Apulia praesectus Prouincialis, insperata & repentina morte. Thadaeus Perusinus philosophus & theologus, summa auctoritate de doctrina, qui multos annos in Academias Ordinis, &publi-

266쪽

publice in Gymnasio Perusino & Romana sapientia,utiliter IN git, claruit Tridenti in publico Patrum qui ad Concilium oecumenicum conuenerant consessu, ubi vota dixit, & in festo fametigit nae Ascensionis concionem habuit doctam & elegantem, Louanij & alibi impressam. Hoc viro usus sum praeceptore, dum Patauij Dialecticis & Physicis, & Romae theolopiae opsram darem. Qui deinde per omnium nostrae familiae dignitato

gradus,ad ordinis in Romana Curia procurationem,& ad summum usque in religione magistratum ascendit. Scripsi suas praelectiones,& multa parat quotidie. Adeodatus Senensis diuinarum reru peritissimus, quas mutitis annis in publico Senens Gymnaso magno applausu professus est, edidit orationes duas, unam quam habuit Triduli in die Cinerum coram Patribus Concilij Pontificatu Iuli j Tertij alteram titulo, De reformandis, instaurandis & conservandis Coenobijs in Germania, quam habuit Viennae in aula regia coram

Ferdinando Romanorum rege .

Ludovicus Legionensis sue de Leon,Hispanus regni Castellae, vir eleganti ingenio,& in litteris Latinis, Graecis, & Hebraicis versatissimus,&praeter excellentem in omni omnium bonarum doctrinarum genere cognitionem, in explanandis diuinae philosophiae libris valde commendatus,his temporibus cia candem diuinam philosophiam in clarissima Salmanticens Academia magno auditorum plausu profiteatur, se suumq. ordinem magis decorat,nobilitat,& illustrat. Ioannes Soareet Lusianus, episcopus Conimbricess,comes de Arganit,vir singulari beneficentia ornatus,& apprime eruditus edidit Commentarios in Evangelium Matthaei, multis utilis sinis tractatibus distinctos. Quorum initium est:Beatus apostoliis & Euangelista: Floruit in Concilio Tridentino celebris. Sebastianus Tuscanus Lusitanus, vir regularis amator distuplinae, & in diuinis scripturis & sarcularibus litteris eruditus, ac

prae ceteris eo in regno concionator egregius, edidit in Ioelem prophetam commentaria, quae non solum commendanda sunt,

quia pietatem & verum prophetae sensum reserunt, verum etia

267쪽

quod ad haereticorum dogmata extirpanda,& ad pietatem promouendam omnibus concionatoribus conserant.

Anno dom. I 68. Habita sunt Comitia Patavij, die 3.Iunibis quibus Christophorus Patauinus Prior generalis confirmatus est. Constitutum, ut Prior prouincialis cum sui officij tempus expleuerit, prouincialia comitia statim celebret, nisi eo a no occurrat comitiorum generalium celebratio , qui una cum Definitoribus decernat de loco & tepore quo comitia debeant celebrari. Nemo Prouincialium, seu Priorum,qui statim desunctus est ossicio suo, possit in electionem Prouincialis seu Prioris immediate sequentis eligi seu declarari suffrajorum scrinator:& quod nomina eligentium in ulla electione scribantur, ne umquam quis quem elegerit agnosci possit, sed scrutatorum fidei omnino standum. Nullus post hac Prouincialis aliquid eorum quae in Definitorio a patribus statuta sunt, immutare,nec in rebus grauibus ad prouinciam spectantibus tentare, nec circa ossici j sui finem Priorem quempiam ab ossicio priuare, aliumque substituere,absque patrum Definitorum consensu, audeat. Fratres ex prouincijs Hispaniarum, qui sine litteris superiorum ad Urbem, vel ad R.P.G. venerint, non recipiantur, etiam si studii gratia venerint, nec ad gradus aliquos aut ordines, etiam si idonei sint,promoueantur, ne alijs occaso Romam veni odi,& obedientiam contemnendi detur. ii

Anno dom. I 369. Christophorus Prior generali: moritur. Romae, die quarta Februaris,aetatis suae anno sexagesimo nono, - Vicariusq. generalis a Pio V. Pont. Max.constituitur,Thadaeus Perusinus ordinis procurator.Christophorus filii quide theologus & ph ilosophus insignis,& vitae innocentia & morum se ictimonia clarissimus. Qui cu in extremo laboras et ex se prius Extrema unctione sanctissima petito Christum semper in cruce secum in manibus voluit, illumq. amplexabatur & osculaba, tur, haecq. verba grandi & apertissima voce, latrepidoq. corde

proserebat. In manus tuas commendo spiritum meum Quibus verbis tertia vice prolatis, ex hac vita emigrauit.Et antea non se

- mel hortabatur patres & filios qui circa cum astabam ut soliun

268쪽

de rebus diuinis loquerentur: & lapissime versus imaginε Clitisti aspiciens dicebat: Trahe me post te,trahe me post te. & inbuersum ordinem Christo ardentissimis verbis atque lacrymis vehementissime commendabat. In cuius postea scrinio reperii fuere Tractatus vel potius vota , Rome in Congregationibus,& Tridenti in Concilio habita. De Sacrosancto Eucharistiae sacramento . De sacrificio Missae. Q i i

De Poenitentia. .

De Extrema Vnctione. De Volo solemni. De episcoporum residentia: & similia . Eius etiam extant orationes & sermones complures,quos cora Papa & Cardinalibus, ordinis procurator,& ad Fratres, Prior generalis habuit. Conditur in ecclesia nostra S. Augustini honorifica sepultura, quam ipse sibi successoribusque Generalibus

communem fieri mandauerat.

THADAEVS PERUS INVS P. G.

NNO Christi is o. Comitia ordinis coacta sunt Perusae in monasterio S. Augustini, pridie idus Maij,

in quibus Prior generalis creatus est Thadaeus Perusinus theologus, vir ob morum suauitatem, singularemq. eruditionem,& praeclarum ingenium, multum in Rom.

Cur. a Pontificibus praesertim,& Sacro Reuerendisi. Cardin liu Collegio dilectus:cuius officio certum mictum Augustiniana resp. colligere atque percipere sibi pollicetur. In his comiti js statutum fuit, ut Definitor generalium comi-- tiorum in posterum a Definitoribus prouinciae eliRtur eo m . do quo eliguntur Prouinciales, ita ut ad eiusmodi Dcfinitoris munus hi tantum eligantur qui & prouincialis praesidis officio functi iam fuerint, nec Definitores hactenus extiterint, habita semper ratione antiquioris aetatis, ita ut nemini s fieri potest a hac in parte iniuriatat. Discreti prouinciarum in comitijs g neresb

269쪽

neralibus semper sint aliqui studiorum doctores regentes, nullo ab eiusmodi munere Gymnasio resector inprouincijs vero ubi nulla sunt studia vel Gymnasia , discreti eligantur, quem-'dmodum & definitores & prouinciales. In prouincia Apuliae

in conuentu Andrianens studiosorum iuuenum Gymnasium instituatur, qui ibidem ab erudito praeceptore Dialectices&Philosophiae elementa audiant & addiscant. Nemo ad studiu, aut sacros ordines suscipiendos promoueatur, nisi prius suerit diligenter per examinatores in quacunque prouincia deputandos examinatus. Qui gradus, aut dignitates,seu officia, vel qua cunque commoda in religione , fauore laicorum aut aliorum quorumlibet procurauerit, ea nedia consequatur, sed & si quid gradus dignitatis, officijue habet,amittat.Qui defectus errataq. fratrum,& alia quaecunque religionis secreta,alicui extra ordinem reuelare praesumpserint,ad omne ossicium perpetuo inhabiles cxistant, & tamquam infames ab omnibus repellantur. In quibuscumque diebus tres illi Psalmi csi sermone beati Patris Augustini, quos in laude beatae Mariae, antiquorum Patrum instituto post Completorium recitare tenemur, dicantur omnino, nisi suerit ossicium duplex, aut semiduplex:sextis autem forijs solemniter decantentur.

Anno dom. I 72.Prior Generalis Thadaeus Perusinus prosectus est in Galliam, Hispaniam,& Lusitaniam,vt ordinem in iulis partibus collocatum inuiseret &lu straret. Quibus in locis quam laete hilariterq. fuerit ab omnibus praesertim Regibus &Principibus exceptus , donisq. plurimis donatus, cu id cognita

perspectum q. sit,expiatione non eger. Visitauerat antea grauiores Italiae prouincias,multum q. in eas operae impendit, ut Gymnasia augerentur, monasteria amplificarentur, repararentur,r sarcirentur.

- Anno dom. I, 7 . Ioseph Pamphilus episcopus Signinus sacrari j Pontificij custos, cum se ad suam ecclesiam recepisset, ad illud ossicin m Gregorius Pont. Max. Augustinum FluiZanensem Theologum, qui sibi a confissionibus secretis erat, accersivit.

Anno

270쪽

Anno doni. I 37s. Synodus ordinis Romae in conueritu S. Augustini die et r. Maij, coacta est, in qua idem Prior generalis conJirmatur. In his comit ijs inter alia sancitum suit, ut festu D.

Guiletini cum octaua celebretur, deq. eodem in sugragijs,precibusq. sanctorum fiat commemoratio: & ut post Missam ma. iorem nisi solemnis dies existatὶ decantetur antiphona, Aue regina caelorum, mater regis Angelorum. Praeterea, ut in postersi nemo ad gradum magisteri j admittatur, nisi prius recte, lauda. biliter q. quatuor aut tribus annis saltem Regentis munus exeicuerit, vel in oscio praedicationis sipecimen de se dederit. Item ut prouincides praesides ius & ossicium suum exerceant in omnibus monasterijs stiae prouinciae,etiam si sint couentus quos generales uocant, & praesertim in corrigendis fratrum moribus , & in disquireda examinandaq. ipsorum ossicialium administratione, praeterquam in his conuentibus ubi viget illidium generale, qui ad solam P. G. dispostionem & auctoritatem spectent . Item ad euitandos nimios sumptus, vagosq. fratrum discursus , statutum est, ne eo anno quo generalia comitia habentur, ulla prouincialis synodus alicubi in Italiae prouinciis celebretur,sed neque etiam alino statim sequente, nisi necessitas aliqua aliud postulare videatur. visum est etiam ipsa generalia ordinis comitia haud ita frequenter habenda esse, cum propter multas &graues totius ordinis expensas, tum propter dissicultates in ximas atque incommoda patrum, qui ex ultra montanis prouin

cijs huc accedere coguntur: sed deinceps de sexennio in sexennium habeantur,nisi accidat interea temporis nouum totius ordinis moderatorem deligendum esse: interim tamen, si necesse fuerit, congregationes quaedam Priorum prouinciali ii,& Priorum conventuum generalium tantum habeantur. Decretum

alias fictum, quo cauebatur, ne quis Definitor in generalibus comiti js esse possit, ni prius prouincialatus munere,nec Discretus, nisi prius regentis ossicio functus esset, sic temperatur,ut videlicet in citramontanis prouincijs tantum exequatur, in ultra. montanis vero earundem prouinciarum mos & consuetudo seruetur; ita tamcn, ut qui semel desinitoris munus cum potuit ac debuit,

SEARCH

MENU NAVIGATION