장음표시 사용
121쪽
& eidem inseriori : in alio unum majus, cui subiectum minus, cujusque dextrae & eidem inseriori parti granulum additum: in infante ad ultiore , OLscula tria majora ; medium , idque majus ; superius , medio minus ; inserius , rursus minus superiore. Quibus autem unum tantummodo ossiculum oritur , id ita deinde crescit, ut fiat adultios superius : quibus oriuntur plura , iis confluunt illa in os unum , abeuns deinde in idem os superius adulti. Raroque vestigium divisionis remane etiam in infantibus. At habeo tamen insantis , in quo os primum, ibi ubi cartilagines costarum primarum ipsi continuatae , ex transverso divisum, Praetereaque tripartitum quod infra illam divisionem est , constans ex osse medio majore , duobusque lateralibus. In cartilagine media os efficitur in unoquoque intervallo duarum quarumque ad eam ab utroque latere pertinentium costarum , praeterquam in imo : id est , inter extrema eoErum secundarum S tertiarum , tertiarum & quotarum , quartarum& quintarum , quintarum & sextarum. Sed Va- vietate magua. in primo , quod est inter costas secundas & tertias , inveni granulum in abortu
adultiore ; ossieulum in aliquot aliis, itemque in aliquot adultioribus , & maturis foetibus, & adultioribus infantibus. Inveni & granula parva duo in abortibus junioribus ; in alio quidem alterum
122쪽
infra alterum; in alio alterum magis a parte dextra& simul aliquanto inserius altero : & ossicula duo
in maturiore , unum majus in parte deXtra, alterum minus in sinistra : in alio unum majus, ejus que parti dextrae eidemque superiori additum minus: in alio maturiore, itemque in maturo, unum
quidem, sed constans ex duobus inter se connexis, dextro & sinistro: & in adultiore infante unum, Cum quo majorem partem conjunctum aliud minus , adstans majoris lateri sinistro ab inferiore parte. Nam
Cum plura uno a principio orta fuerunt, confluunt deinde , ut in adultiore aetate sit OS UnUm. -
In intervallo secundo , quod inter costas tertias& quartas , in abortu juniore inveni granulum: in aliquot ad ultioribus , itemque in maturis aliquot foetibus, & in adultioribus, ossiculum unum. At in aliis abortibus junioribus granula duo : in uno alterum infra alterum, inseriore tamen magis in parte sinistra ; in aliis alterum eorum in dextra parte, alterum in sinistra: in aliquot aliis adultioribus, &maturis foetibus, & adultioribus etiam infantibus, ossicula duo, similiter posita : in aliis abortibus adultioribus , & in infante jam nato , unum , Con stans e duobus mododictis , conjunctis inter se. In quodam etiam adultiore abortu duo illa , dextrum& sinistrum , eorumque angulo superiori interjectum granulum. Verum in adultioribus infantibus
123쪽
In intervallo tertio, quod inter costas quartas& quintas , in aliquot adultioribus abortibus , &maturis foetibus, ossiculum inveni unum : sic & in infante adultiore , & in juvene. In alio abortu juniore granula duo , dextrum & sinistrum: & respondentia iis ossicula in aliis abortibus adultior bus , maturis foetibus , adultioribusque infantibus. In alio foetu maturo ossicula itidem duo, sed quorum dextrum factum e duobus connexis inter se , inferiore minore : duo pariter in alio, sed utroque
ex duobus cohaerentibus inter se , quorum alterum infra alterum positum , constante. In alio
maturo, similiter duo illa , sed majorem partem Continuata inter se. In quodam denique abortu ad ultiore duo pariter ossicula, sed alterum insta alterum , superiore majore.
In intervallo quarto , quod inter costas quintas& sextas , nihil oslei in abortibus junioribus. In aliquot adultioribus , & maturis foetibus , & provectioribus infantibus , granulum , vel ossiculum unum ; in aliis quidem in medio, in aliis in dextra parte , in aliis in sinistra. In alio abortu ad ultiore ossicula duo in medio, alterum infra alterum, superiore instar granuli , inferiore majore. In alio
unum ossiculum majus in parte dextra , duo minora in sinistra , eorumque alterum infra alterum; eodemque modo in maturo quodam foetu. In adultiore infante ossicula duo, dextrum & sinistrum. In
124쪽
alio adultiore infante pariter duo mododicta , &praeterea angulo eorum inseriori intersertum ter tum , t minus. Habeo etiam , cui unum in hoc intervallo , magnum , subrotundum , nisi quod a superiore parte mucronatum sit , mucronemque interserat duobus ossiculis, locatis in intervallo inter costas quintas & quartas. In intervallo inter costas sextas & septimas, ne que in foetibus immaturis , neque in maturis , neque in adultioribus , osset aliquid inveni. In cartilagine ima raro granulum in foetu immaturo : vidi tamen aliquod in abortu juniore, item que in adultiore. Frequenter & in maturis somtibus , & in adultioribus etiam infantibus , osset nihil. In aliis aut granulum , aut ossiculam , in parte superiore. Habeo sternum insantis , in quo parti illi osseae adjunctum ossiculum , parti cjus
Sed ubi magis progressa aetas, sunt sere tam tummodo sterni ossicula quatuor. Primum superius , in quod versa cartilago superior. Tria reliqua in medio , orta ex cartilagine media r & eorum quidem primum in intervallo costarum secundarum & tertiarum , secundum in tortiarum &quartarum , tertium in quartarum & sextarum ;ita in singulis illis intervallis orta ossicula , & Occupant Crescendo cartilaginem intervalli , & , srplura orta fuerint , consivunt , ut os efficiant
125쪽
unum, idque majus. Quatuor igitur illorum ossium primum a summo sterni pertinet ad locum , ubi - costae secundae inseruntur : secundum , ab illo loco ad tertias : tertium, a tertiis ad quartaS : quartum , a quartis ad sextas. Quod vero sterni a sextis ad scptimas porrectum , in totum adhuc cartilagineum in his est. In his etiam mucronata cartilago in totum cartilaginea. Atque ad hunc etiam modum jam non ita multo post nativitatem in uno alterove formatum sternum invent Postea cum etiam in Cartilagine mucronata ortum os est , tunc quinque sunt olla stcrni. Ex quo intelligitur superius ex quinque illis, esse , quod ex cartilagine superiore ortum , deinde fiat superius adulti.; imum: quod ortum ex ima , fiat imum e tria autem media elle medii ossis adulti loco. Aliquando tamen in intervallo costarum quintarum & sextarum
os seorsim increscit : in quibus proinde os illud , quod medium adulto , in quatuor divisum apparet , primo interjecto costis secundis & tertiis, secundo tertiis & quartis , tertio quartis & quintis, quarto quintis & sextis , quod & ad septimas unque porrectum vidi. Itaque illis , quibus ita divisum , olla sterni sex sunt , superius , quatuor ossis medii adultorum loco , & quod mucronatae Cartilaginis est. Ex iis autem primum confluunt inter se duo inseriora quatuor illorum , quae me dii adultorum loco sunt i totiusque sterni tunc
126쪽
ossa quinque sunt , qualia paullo ante descripsi
Postea separata manent summum , & quod cartilaginis mucronatae est : sed tria illa, quae medii adultorum loco sunt , confluunt inter se ; ita autem , ut primum duo ex iis efficiantur, uno intercedente inter costas secundas & tertias ; altero inter tertias & sextas , aut septimas: aliquando tamen ita , ut primum a costis secundis ad quartas pertineat, secundum a quartis ad sextas, aut septimas. Hoc itaque tempore quatuor sunt sterni totius ; superius , duo medii adultorum loco , &quod cartilaginis mucronatae est. Deinde & duo illa , quae medii adultorum loco sunt , Confluunt in unum 3, ossaque sterni totius tria sunt, qualia in adulto ; superius , a summo sterni ad collas secundas pertinens ; medium, inde
ad septimas ; post hoc in serius ; quot qualesque a
principio suerant cartilagines. In medio autem illo adultorum osse aliquandiu scissurae transversae remanent , tum a Parte priore , tum a lateribus et quae citius dolentur in parte priore , quam in lateribus ; primumque delentur in media parte partis prioris. Duae maxime sunt, altera ad costas tertias, altera ad quartas. Postquam deletae , earum loco eminentiae adsunt, inprimis ubi fuerat
superior : plurimisque adsunt in parte priore, quibusdam S in posteriore. Ac tria illa adulti ossa cohaerent Iigamentis, ita
127쪽
ut mobilia sint. Ingravescente aetam obrigescunt commissurae illae , ut ossa videantiir cartilagine connexa inter se. Deinde ossa illa tria confluunt in unum , quale plerumque obser atur in senectute summa. Fere autem citius medio continuatur inserius , quam superius. Et solent notae rema nere , praesertim ad conjunctionem medii cum superiore , ubi a posteriore parte plerumque linea
Diu autem mucronata cartilago cartilaginea est ab inferiore parte. Λnte senectutem rami in t
Nunc memorabo quot qualiaque & quomodo posita ossicula in aliquot sternis invenerim. In abortu juniore , granula parva. Duo in ea tilagine superiore , alterum infra alterum. Duo inter costis secundas & tertias , alterum infra alterum , inferiore minore. Unum inter tertias &
In alio , similiter granula parva. Duo in cartilagine superiore , alterum infra alterum. Duo inter costis secundas & tertias : eorumque unum in medio , alterum aliquanto inserius a parte dextra. Duo pariter inter costis tertias & quartas, alterum a dextra parte , alterum a sinistra. Itemque duo juxta costas quintas , dextrum & sinistrum. Unum in summo cartilaginis mucronatae. In abortu adultiore, ossiculum majus ovale in L a car
128쪽
eartilagine superiore. Inter costas secundas & tertias granulum. Inter tertias & quartas granula duo parva , dextrum & sinistrum , dextro superiore. In alio, ossiculum rotundum in cartilagine superiore. Aliud inter costas secundas & tertias. Inter tertias & quartas duo minora , dextrum & Gnistrum. Inter quartas & quintas duo rursus minora , & inter ea sinistrum minus. In alio , in cartilagine superiore unum majus subrotundum, ejusque imae parti subjectum granulum. Inter costas secundas & tertias unum rotundum majus. Inter tertias & quartas unum rotundum praecedente minus. Inter quartas & quintas unum subrotundum , rursum minus. Inter quintas & sextas granulum in medio. In alio , unum majus oblongum in cartilagine superiore. Unum majus rotundum inter costas secundas & tertias. Simile minus inter tertias &quartas. Inter quartas & quintas multo minus. In alio , unum majus oblongum in cartilagine superiore. Inter costas secundas & tertias parvum ovatum. Inter tertias & quartas duo granula , alterum insta alterum , inferiore aliquanto magis in parte sinistra. Inter quartas & quintas granulum in dextra parte. In abortu adultiore , ossiculum subrotundum majus in cartilagine superiore. Inter costas secundas tertias minus. Inter tertias & quartas ali-
129쪽
quanto majus praecedente. Inter quartas & quin
In adultiore, ossiculum majus subrotundum in cartilagine superiore. Minus inter costas secundas& tertias. Inter tertias & quartas duo minora , oblonga , dextrum & sinistrum , quorum dextrum in loco elatiore Inter quartas & quintas similia duo , similiterque posita , sed minora. In soctu maturiore , unum majus oblongum in cartilagine superiore. Minus rotundumque inter costas secundas & tertias. Simile inter tertias &quartas. Inter quartas & quintas granulum. In alio , in cartilagine superiore unum majus subrotundum , infraque id aliud minus. Inter costas secundas & tertias duo, unum majus in dextra parte ; minus in sinistra , quod & inserius. Inter tertias & quartas duo similia. Inter quartas &
In alio , in cartilagino superiore unum insigne subrotundum , ejusque imae parti proxime adjunctum granulum. Inter costas secundas & tertias unum insigne subrotundum. Simile inter tertias& quartas. Inter quartas & quintas unum oblongum minus , in medio positum. Inter quintas &sextas duo in medio , alterum infra alterum, quorum superius parvulum instar granuli, inserius
In alio , unum majus ovatae figurae in cartilagia
130쪽
ne superiore : itemque minus majoris parti sinistrae eidemque inseriori adjectum. Inter costas secundas & tertias unum majus oblongum, ejusque parti dextrae eidemque superiori additum minus. Inter tertias & quartas, in parte deXtra unum maius subrotundum ; in sinistra minus. Inter quartas& quintas duo subrotunda , dextrum & sinistrum, dextro superiore. Inter quintas & sextas unum majus in parte sinistra , duo in dextra , altero eOrum infra alterum Posito. In alio, unum majus subrotundum in cartilagine superiore. Minus inter costas secundas & tertias. Rursus minus inter tertias & quartas. Rursus hoc minus inter quartas & quintas. Rursusque minus inter quintas & sextas. In alio, in cartilagine superiore duo, sere aequalia , alterum insta alterum: eorumque inseriori adjunctum granulum a parte dextra & inferiore. Imrer costas secundas & tertias unum , majus. Inter tertias & quartas unum , praecedente minus. Inter quartas & quintas unum, rursus minus , cujus imae parti adnexum aliud minus. Inter quintas &sextas granulum. In alio, unum maius subrotundum in cartilagine superiore. Minus inter costas secundas & tertias. Rursus minus inter tertias & quartas. Inter quartas & quintas duo, dextro maiore & superiore. in