장음표시 사용
221쪽
Eadem Crie dea a parte posteriore. .
a b Latera sinuata, quae implent musculi Cricoarytaenolaci postici. l . e Medium assurgens domum. Id d Capitula , quibus arytaenoideae insident.
Cartilago A Utaeniaria dextra foetus maturi, a: parte priore.
a Sinus eius , extrinsecus solidior ac laevis, quo committitur cum Cricoidea.
Additamevium cartilagineum inferius femoris foetus nondum maluini, exhibitum h parte illa, qua cam
Quae sit additamentorum cartilagineorum & C-piphysium ratio , & cur quaedam offa , an l inquam persecta sint, ex pluribus una partibus constent , nunc summatim exponam. Adl T 3 quast
222쪽
quae intelligenda , res ab ipso ortu ossium repetenda. Mirabile est , quomodo alia ossium a principio natura sit, alia deinde. Omnium Cartilaginea
primum , post ossea. Nunquam autem membranacea ; quanquam talis esse appareat amplorum simul & tenuium , quo tempore cartilaginea sunt; ut quae calvariae superiorem partem essiciunt: horum enim species membranacea est , natura cartilaginea : reliquorum ne species quidem membrana- Cea. Cartilaginea non omni tempore aetatis sibi
ipsi similis. Ab initio gelatum tenerum reseri , &mollitudine , & habitu. Vidi hoc saepe in pusillis embryonibus, in quibus cranii quaedam partes, &spinae , & thoracis, & quaedam artuum rudimenta cognosci poterant. Sponte tabescebant , lenique calore exhalante humido ita avolabant , ut reliquum vix maneret: neque se nisi sub aqua sustinebant; in qua fluitabant, cujusque agitatione non valde magna dissolvebantur. Ut deinde tenerrima haec cartilago crescit, ita se paullatim confirmat , ac simul ex albida fit sensim candidior, amittitque perluciditatem suam. Postquam diu permansit, dura est , candida , crassa & concreta. Quaedam
autem cartilagines osseam naturam inchoant cum
adhuc valde molles sunt , & perlucidae : aliae demum , cum jam durae & Concretae. Cum in os abiturae sunt, osset minutissimum quiddam alicubi intus in iis inchoatur ; quo crescente, seseque dis-
223쪽
fundente , magis & magis occupantur ε, ipsis interim quoque crescentibus cartilaginibus. In cartilagine autem ossum parvorum , & quorum figura simplex est, vel oritur ollis primordium unum , vel si plura oriantur , Cito confluunt in
unum : ac sic nata pars ossea crescit, donec tota
cartilago versa sit in os unum; ut in ossibus verticis, nasi, unguis, jugalibus, palati, maxillaribus superioribus, vomere, patellis, ossibus tars, praeter calcaneOS ; carpi, coccygis, sesamoideis, partibus hyoidis. Sed in eorum cartilagine , quorum figura non
ita simplex est , aut quae majora sunt; pluribus uno in locis os incipit , increscitque ; in multis
uuidem vel eodem simul tempore , vel non admodum longo interjecto : diuque , donec totam Camillaginem occuparint, manent iis vel duae partes eae, Vel tres, vel plures; quae cum multum in- CreUerunt , ut parum cartilaginis intermediae supersit, tunc ossa illa, quae singula una primum Continua cartilago fuerant, ex aliquot frustis osseis apparent constare, cartilagine interveniente connexis inter se; ut in osse frontis, occipitis, temporum, mul
tisormi , cribriformi, maxilla inseriore, stapedibus,
Vertebris, sacro, sterno, ossibus coxarum. In his cum commode non posset ab uno primordio osseo cartilago tota sensim occupari, plura inchoantur, quae primum seorsim increscunt, ad postremum confluunt in unum. , Quamplurimae autem cartilagines ita majorem
224쪽
partem Osicae fiunt, ut ad eXtrema remancant portiOnes cartilagineae, additamentorum specie : per quod
temporis spatium constant ex corpore , id est , ODsea parte , & additamentis illis cartilagineis ; ut videre est in humoris , ulnis , radiis , lemoribus , tibiis , fibulis, ossibus metacarpi, metatarsi, digitorum manus pedisque , calcaneis , costis, scapulis , ossibus coxarum , vertebris , sacro. Atque illorum additamentorum aliqua a corpore OsteO , Cujus sunt, tota paullatim occupantur ; ut inferiora ossium digitorum primi & secundi ordinis. Pleraque autem Omnia , & a corpore osseo plus minus Occupantur , & simul seorsim os intus in se inelio-int ; quod cum aliquantum increvit, tunC additamenta illa sunt ossa cartilaginosa , quae Crescente Parte ossica sua , quam ipsa inchoarunt, ad postremum plane ossea evadunt : quo facto', de carti lagine prima adhuc superest aliquantum, inter Corpus & additamenta ossea , quae epiphyses tunc appellantur , intercedons ; cujus, tanquam glutinis interventu , additamenta corpori agglutinata videntur : eaque ad postremum partim a Corpore,
Partim ab epiphysi absumta cartilagine , epipsysis
ollea natura Corpori Continuatur, totumque persectum os cst. Sic femur unum hoc exemplum aD suram ) una primum cartilago est, in qua rudimenta Capitis, trochanterum, condylorum, id est, illarum partium, quae deinde epiphγses iuui; nulla
225쪽
autem nota distinctionis earum partium a reliqua cartilagine. Hic enim ut obiter hoc moneam, ne quid officeret, si non monuissem non credendum Clarissimo Ruyschio, quod ossa principaba aeque ac epiathses in infantibus Aut adhuc ipsa cartilaginea di, sicque cartilago unius alterius applicetur cartilagini, tumque Acope perisei uniantur inter se. Advers. Anat. Dec. III Cap. 9. Scripsit bene meritus Vir, non quod vidit, sed quod putavit: nam non nisi una cartilago sunt pars , quam os principale appellat, & illae partes, quae epiphyses deinde fiunt : vidi hoc toties, tam evidenter; & nunc etiam, haec scribens, video in iis, quae servo. Cartilago illa in semore, ad quod
redeo , os inchoat in media longitudine sua , granulum parvum. Hoc sursum deorsumque increscit, adeoque in longitudinem , cartilaginem magis &magis absumens , & in os vertens ε, donec in junioribus abortibus femur constet ex parte ossea , quae majorem longitudinis partem efficiat, extremis ab utraque parte adhuc cartilagineis , specie
additamentorum cartilagineorum, ossi non adnexorum , sed continuatorum. Eorum superius continet utrumque trochantorem , collumque & caput; quoniam os tantum ad trochanterem minorem usque adhuc pervenit. Dein pergit os crescere in
longitudinem , illiusque additamenti plus & plus
occupat , donec in maturis seetibus ultra trochan terem minorem progressum sit , atque ad radicem
226쪽
majoris pertineat, collique partem inferiorem eficiat:
quo tamen tempore additamentum adhuc totum cartilagineum est , continuumque ; scd ita appositum ad truncum osseum , ut imposita sit ei pars additamenti illa, in qua caput, & colli pars major, &trochanter major; a latere aurem eidem trunco assideat pars, quae trochanterem minorem effcit. Post, dum pergit truncus increscere, eam additamenti partem, quae inter trochanteres est , occupat; eoque additamentum distinguit in duo: quorum unum minus , trochanter minor est : alterum majus , trochanterem majorem continet, & caput cum colli parte superiorei; majore colli parte jam a trunco occupata. Aliquo interjecto tempore nuncus collum jam ex toto occupavit , eoque Caput etiam 1 trochantere majore distinguit ; ut sint tria ab hac parte additamenta , caput , trochanter major , &minor. Interea haec additamenta pariter cum oseo trunco increverunt , seseque confirmarunt. Et
dum continuo partem eorum osseus truncus occupat quidem , sed tardius & tardius , ipsa in seseos seorsim inchoant; a quo deinde occupatur quicquid eorum a trunco non absumitur , ultimo remanente parva parte cartilaginis , quae inter truncum & additamenta jam osica interjccta modia, crustae simili ; cujus interventu additamenta cum trunco cohaerent : habetque eo tempore truncus tres, quas vocant, epiphyses. Donec ad postremum etiam residuum illud cartilaginis & a trunco,
227쪽
& ab additamentis absumatur , ac sc trunco continuentur additamenta , fiatque semur ab hac parte
os unum Continuum , ut suerat cartilago Una con
tinua. Ac similis ratio est additamenti inferioris semoris; sed quoniam simplicius est, in unam tantum abit epiphysem , quae Condylos Continet ., cum sinu patellae. Qui autem fiat, ut alia ossa epiphyses naneis cantur , alia non, sortasse intelligetur ex iis, quae asseram. In epiphyses habentium illis, quae o longa sunt , os primum inchoatur in longitudine media ; ut in semoribus , tibiis, fibulis, humeris, ulnis , radiis , metacarpis , metatarsis , digitorum manuum & pedum ordinibus primis & secundis, Costis , calcaneis: in paucis , in extremo graciliOre ; ut in ultimo ordine digitorum manuum & pedum. In illis, quae ampliora sunt, os inchoatur vel in media parte ampliore ; ut in scapulis et Uel, si figurae non tam simplicis sint, pluribus in locis; ut in ossibus coxarum, & vertebris ; in iisque sere
in medio partium majorum; in ossibus coXarum, iumedio ilium, & ischii, & pubis; in vertebris , in
medio corpore, & in utraque parte laterali; in epidi stropheo practerea in proccisu dentiformi, & in sacri vertebris superioribus, etiam in priori parte illarum partium, quae processibus transversis respondent. Ollea haec primordia dum crescunt, & cartilaginem
Circumcirca absumunt, ultimo ad extrema perveniunt
quae idcirco diutius cartilaginea manent , & inte-
228쪽
Tim aeque atque ossea pars crescunt , ac duriora Se firmiora sunt. Ipsaque ossa primum cito per cartilaginem increscunt : dein ut aetas procedit , tardius & tardius ; tardissime , ubi ad extrema ventum est. Fere autem diutius extrema manent cartilaginea , quae vel longius distant a loco , ubi os primum inchoatum est ; vel crassiora sunt , vel in- ligniter supereminent. Ad ea enim , quae longius distant , satis cito os pervenire non potest ; vel si
possit , ob majorem crassitudinem eorum , aut supereminentiam, facile Citoque absumere ea nequit. Et quoniam extrema illa interea non subsistunt, sed Crescunt , ac firmiora & duriora evadunt, fit, ut seorsim os & ipsa inchoent , a quo crescente sensim occupantur. Itaque increscente osse primo &Praecipuo , ab eo pars cartilaginis extremorum absumitur: pars autem major ab ipso in iis nato osse, donec ossea facta sint , interque os illud eorum &DS praecipuum , parum Cartilaginis supersit , qua, tanquam glutino cartilagineo , ossibus agglutinata esse videantur ; donec , ubi absolutum opus est , residuo etiam illo cartilaginis osseo facto, extrema Continuentur ossibus praecipuis. Atque ad hunc etiam modum epiphyses quaedam oriuntur in acetabulis. Ad os coxae essiciendum tria primum natura sermat ossa , ilium, pubis , ischii ; quae in
acetabulo Cohacroni cartilagine multa. HanC cartilaginem tarde absumunt. Itaque cartilago ad post-
229쪽
Τ Α a. IVL F i G. CLX. Is 7 remum inter ilium & ischion, itemque inter ilium& pubis , osseum frustum insigne seorsim cssicit, epiphysi simillimum, sed cum duobus ossibus intem
jectum sit, ad utrumque pertinentis. ossa autem parva & simpliciora , etiamsi tardius os inchoent , tardeque increscant, epiphyses tamen non adipiscuntur , quoniam ad omnes CartPlaginis partes ob ejus parvitatem & simplicitatem os pervenire haud dissiculter potest; ut in patellis, tarsi omnibus praeter calcaneo , carpi omnibus , coccygisque , & sesamoideis. Et licet sternum non sit parvum , & tarde os perficiat, epiphysem tamen non accipit, quoniam multa per longitudinem ossicula essicit , quae cres- Cendo pertinere in omnes ejus partes facile pos
Nec oriuntur epiphyses iis , quibus os cito oritur & increscit , cartilaginemque dum adhuc tenera est, in totum , aut fere in totum occupat ut capitis ossibus. Et neque illis cito increIcentium , quae extrema habent , quibus cum aliis Committuntur articulo mobili ; ut maxillae inferiori , ossibus temporum , ossi occipitis , malleis, incudibus. Neque illis, quae similia fibulosis : ut
claviculis. In his enim os ob praecox incrementum suum ad extrema pervenit, priusquam illa os seorsim inchoent.
230쪽
eorum in plura divisa, dicendum est, ut usus necessarios hoc praeberet λ Num ut illos , quos VO-lunt Valverda, Laurentius, Coiter, Platerus, Spi- gelius , Εyssonius p Certum est ob teneritatem impersectionemque eorum non laedi ab iis matrem, quamdiu gestat foetum, partumque esse faciliorem ;quae praecipuae utilitates sunt , quas proserunt. Sed ad eadem parvitas quoque foetus utilis est , &mollirudo. An malles autem dicere ob id foetum parvum & mollem essectum esse; quam non statim& subito perscctum hominem emci , eumque ex
minimo & tenerrimo corpusculo paullatim crescere , confirmari, perfici ; ex utero autem exire antequam impedire possit magnitudo & compactio :exire , postquam satis confirmatus est, qui & sine magno discrimine prodeat , & deinde subsistere absque fotu & tutela , alimentique subministratione , quae ab utero habet, commode possit Θ Osia. quamdiu in utero conclusus est foetus, diuque post, imperfecta sunt, quoniam non nisi pedetentim , &diuturnitate temporis, ex perpusillis primordiis erant
perficienda : simul autem non laedunt matrem, aut partus dissicultatem augent, quoniam antequam se
Confirmaverint , jam expletum est ad pariendum tempus. Cum vero ossa diu post nativitatem plus minus impersecta sint, & circa plenum etiam in- Crementum epiphyses multae supersint, jam & epi-phvsum utilitates quaesiverunt, primusque Gale