Directorium visitatorum, ac visitandorum cum praxi, et formula generalis visitationis omnium, & quaruncumque ecclesiarum monasteriorum, regularium, monialium, piorum locorum, & personarum. Auctore R.P.D. Luca Ant. Resta Messapiense episcopo Andrien

발행: 1593년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

PRAEFATIO

O O NI A M in superiori pa te actum est

de Visitatione Cathedralis Ecclesiae , &aliarum Ecclcsiarum, pio iniri . locorum Ciuitatis, in qua methodum, ac praxim tradidimus, qua Episcopus, siue Visitator uti debet tam in vilitanda eademineti Cathedrali Ecclesia, quam alijs Eccles ijs,& locis p ijs, quae in

Ciuitate sunt: reliquum est modo,ut una cum eodem Episcopo, siue Vilitatore, extra Ciuitatis moenia egredictes, quo pacto Dioecesis sit visitanda, doceamus: illud tamen lectorem interim admonentes , eam esse huius Vistationis seriem, eum ordinem, ut Omnia mutua quadam habitudine, sibi inuicem respondeant. Quapropter, quae in

priori parte dicta sunt de Visitatione Cathedralis Ecclesiae, mirum in modum Dioecennae visitationi inseruiunt. Nam,quaecumque suae Dioecesis loca V isitator inuisset, in ijs principalem Ecclesiam esse omnes norunt, quae Cathedralis ibi Ecclesiae locum retinet. Hanc ergo eo ordine, eaque ratione visitabit Episcopus, qua suam Cathedra Iem visitauit. Idemq. de Hospitalibus,Confraternitatibus, & reliquis locis p ijs censendum est. Quaecumque autem de Dioecesis visitatione dicturi sumus, ex earum et serie unusquisque facile colligere poterit, ea quoque ad perficiendam Cathedralis Ecclesiae visitationem conducere, ac utilia, & quodammodo necessaria esse . Sed , ne tempus frustra teramus, iam ad rem ipsam acced mus: hinc exordium sumentes .

192쪽

PARS SECUNDA

Visitator aduentum suum in unamquamque CLuitatem, oppidum, ac alium locum suae Stoecesii, quo se conseri, prius indicare debet e i. . qua ratione sit praestam

VE MADMODUM Christus Dominus

Saluator noster , cum templi m Dcmini in Hierusalem visitare vellet, duos ex dilci pulis suis praemisit,a qui aduentum eius pro 'nunciarent: ita Praesul, siue Visitator in omnem ciuitatem, oppidum, de locum , quo erit ipse venturus, nuncium cum literis Pastoralibus ac mandato, manu Chirographi sui, ac notarii, quem secum ad vilitati nem peragendam ducet, subscrip is mittat oportet; ut sex, aut octo diebus saltem, plus minus ve, det duentu suo subditi visitandi certiores fiant; ut se ad vilitationem recipiendam congrue iuxta status sui condicionem praeparare possint, ac diligentius, quid unicuique eorum ex officio praeliandum sit, considerare , ac praemeditari, ne imparatos eos offendat Visitator. Et Clerus quidem in iis, quae ad eum pertinent, Sacrorum vero praefectus, s ue S cristi circa ornamenta,& alia,quae in Ecclesia ad Dei cultum adhibentur; Procuratores vero ,& Priores, siue fabricae praesecti in ordinandis suis compulis, tam quo ad censum, quam quoad impensas, sedi iam operam nauare pol lint. Tum vero, si qui in ijs locis aliquo excommunicationis vinculo suerint irrerit1,si quod testamentum, siue legatum pium re ipsa non fuerit executioni demandatum . si qua restitutio facienda erit, si eorum filii sacro chrismatis charactere non fuerint

in ligniti, praesertim si Episcopus per se vi stationem peraget, si qua tandem alia publici. ac enormis delicti specie fuerint detenti,omnibus

praenunciandum aduentum suum Visitator consulit. Ita enim fiet, ut recta via errantes .resipiscant, &'ad Dominum conuertantur;& unu

quisque diligentius, vigilantiusque munus suum impleat. Huiusmodi

Z a autem

193쪽

a In prima

partac. a

it o DIRECTORII VISIT.

autem Pastorales literae, siue mandatum , quae praemittenda monui mus,eo, quo sequitur, modo poterunt fieri, mutatis aliquibus, siue demptis , vel additis, prout loci, temporis, ac rei occasio, & opportunitas postulare videbitur, seruataque interim gradus sui dignitate, prout Archiepiscopus, Episcopus, siue eius Vicarius, vel Locum tenens erit is, qui vi litabit: sed, si simpliciter per literas moniti fuerint, infrascript et monitiones in principio Visitationis in Ecclesia per no tarium publicentur, ad hoc, ut omnibus innotescant; prout seruaui ego, cum Prouinciam Sabinen. visitaui ex delegatione illustrissimi ScReuerendissimi D. mei Innici Auali Cardinalis de Aragona , tunc Episcopi Sabinen. prout infra eo c. .continetur,ibi, N.Dei, de Aposto

licat Sedis gratia Episcopus. N. Dei, & Apostolicae Sedis gratia Archiepiscopus, vel Episcopus

huius,vel illius ciuitatis. vel N. Vilitator Generalis, & Vicarius huius, vel illius Ciuitatis,& Episcopatus pro illustri, de Reuerendissimo N. Episcopo eiusdem Civitatis &c. Vobis , omnibus,& singulis Reuerendo Capitulo, & Clero, nec non magnificis Gubernatoribus, Syn- dicis , Electis, & Procuratoribus, Prioribus, & hominibus,ac Vniue stati Eccleliarum, Monasteriorum, Hospitalium, Montis Pietatis, Confraternitatum, ac caeterorum piorum locorum in ista ciuitate, op. pido, siue loco Deo dicatorum, salutem in Domino. Noueritis, quod nos die N. post meridiem Deo adiuuante istuc venire cogitamus ad visitandam Ecclesiam, siue Ecclesias, populum,ac viros ipsius ciuitatis, oppidi, siue loci. Qua propter hortamur vos, ac in virtute sanctae

obedientiae, vobis committimus, mandamus , ut vos ad sanctum

Visitationis officium peragendum praeparetis; ut bonum Christi gre. Sem ac obseqirentes, obedientesque fi lios decet inobedientes vero,

ac rebelles omnes,& lingulos excommunicationis poena multamus. Datum, d c.

Nuncius vero, ac Tabellarius,qui huiusmodi ordinis,& decreti lite ras, siue mandatum perseret, hospitium in ea ciuitate, oppido, siue lo. cum praeparandum curabit, ubi Vilitator commode cum suis comi morari possit, ac reliqua ad uictum necessaria, & opportuna praeparabit: id quod aequum, ac rationi consonum esse supra demonstratum est. qua in eum adhibebit moduin, ut se semper ad laudabilem.iplius loci, ac . populi consuetudi- l,

194쪽

α, PARSI SECUNDA . di ita Ouomodo Praelatus, si he Visitator, cum ad uisitam

dum venerit sit recipiendus prima vice.

v EMADMODUM Redemptori nostro, cum ad inuisenduin Dominicum templum in Hierusale

proficisceretur, pi ipulus iubilans occurrit,ac eum, gaudens , dc Osanna benedictus, qui venit in no- imine Domini, cauendo , sollemnique pompa ve a Maria ς istes, ac varios arborum ramos ad leuandum itineris laborem prosternendo excepit: ita adueniente Visitatore Apostolico, vel Episcopo prima vice ad aliquam ciuit tem,vel oppidum, siue locum, si fuerit Episcopus, debet cum Clerus Omnis, ac populus, Cruce praeeunte, & pulsu sonantibus campanis honorifice excipere. ac honoris gratia cantando extra Eccletiam, quanis tum pro loci, ac personae dignitate decere videbitur, obuiam ei pro dire. Prs latus vero sub Baldachino incedens ad illius Ecclesii porta Fin loco ad id potissimum prsparato , ac congrue Ornato, ante Cru cem, siuὰ sanctorum reliquias genuflectat, quas etiam sibi porrectas deosculabitur: postea, ministrante ei aquam benedictam digniore illius Ecclesiς Praefecto, astantes asperget, ac incenso per Episcopum b nedicto ac in Thuribulum infuso,ab eodem met illius Ecclesis dignio. re Prςsecto Episcopus incensabitur, ac Sacrum Iesu Christi Euangelium sibi per eundem oblatum deosculabitur. Quibus omnibus sic peractis, duo ex dignioribus illius Ecclesie medium Visitatorem sumen. . sttes, atque hinc inde unus a dextris, & alter a sinistris incedentes in . Ecclesiam ducent, reliquis interim conuenienti ordine partim prςcedentibus, partim vero subsequentibus. Cumque ad Altare maius ventum fuerit, dum Episcopus ante i psum genuflexus, ac prostem tus orabitunterim Clerus sequens responsorium cantabit. Sacerdos, & Pontifex, dc virtutum opifex ,Pastor bone in populo, sic placuisti Domino, intercede pro nobis; aut aliquod aliud limite, prout magis ei videbitur . .

V. Protector noster, Aspice Deus.

R. Et respice in faciem Christi tui. in n. .i

195쪽

Domine, exaudi orationem meam. D. Et clamor meus ad te veniat. p. Dominus vobiscum. M. Et cum spiritu tuo. oremus.

DEus, humilium visitator,qui nos paterna visitatione. Ac dilectione consolaris, ostende Societati nolim gratiam tuam ἰ ut per . eOS, in quibus habitas, tuum in nobis sentiamus aduentum. Per D

minum nostrum

. Quibus actis, Visitator surgit, & pluuiali violaceo. 8e mitra simpliaci induitur,de, habito sermone ad populum. vel ab ipso, vel ab alio, una cum clero, populo, fit processio per Ecclesiam, & coemeterium , cuin sufiragiis ad absoluendas animas dehinctorum, prout lia ν, .. h. liti, betur in Pontificali sub eadem hac rubrica, & supra in prima parte di- r Ouin filii . Postea, si Visitatoris erit, cui benedictio competat, stans sollemniter astantibus benedicet, ac indulgentias publiciabit; ac postremo ,

comitandibus omnibus, eodem, quo ventum est, ordine domum redit, ac interim, quae ad perficiendam vilitationesti itecessaria stini, disponit. Animaduertendum tamen est,hos omnes ritus.& csilinonim quas commemorauimus, tunc obseruari soluin, ctam vilitator Episcopus fuerit. Quod si eius Vicarius, vel alius quiuis locum tenens fuerit, Pr termittantur cerimonis praedicte, ac sollemnitates; satis quaerit eum mediocri sollemnitate, ac pompa excipere; quae maior, mi norue adhiberi poterit, prout 4sitantis qualitas ac dignitas postula re videbitur. Sed nos anterim ad rem nostram redeamus. Vespere eiusdem diei Vilitator ad Ecclesiam inutiendam, ac perlustrandam se conseret, illiusque dispolitionem aedifici j, defectus, ii qui sint, ac reparatione, ac restauratione indigeat, injiciet, ac diligenter Omnia considerabit. An iuxta ritum Sancta Romanc Ecelesta huiusmodi Ecclesia sit consecrata, perquiret. An coemeterium habeat,quod a 37. q. quadraginta passibus intendatur,ruxta lacrorum v Canonum constitus x nxiqvi' tiones. An bene distinctum sit, dia segregatum , nec a rebus pros, nis occupatum; proindebitque,tae quouis modo immunditiae prope cce meterium imjciantur. Id enim praeterqua quod requirit honor. ac uerentia, qua loca omnia sacra prosequi tenemur, vel hac una ratio

ne tamen praesertim prs standum est, quia ibidem plerunque contingit processiones fieri, vel in honorem Sanctillimae Eucharistis Sacramen ti, vel pro sustra gijs destinctoriim iuxta laudabiles, ac optimas unius ctu usque Eccletiae consuetudines, ac ritus, &, ut unico verbo uniuersa concludam, seruetur in hoc, quicquid per sacros Canones statutum

196쪽

grates, nec parochiales sunt,tantum coemeterijspatium no i requiri. quamuis nullo pactol sit concedendum , domos laicorum cui ouis quesito colore coemeterijs adhaerere: eademque prorsus est eis abhibendareucreatia, quam paulo ante diximus . Curabit etiam Via sitator, piate quam domum reuertatur, ut per Iuratos , vel Tubicines illius Ciuitatis, vel oppidi, in locis publicis indicetur, ut crasti. na die, laetiti et , N. sollemnitatis signa edant. nec ab re essedini js locis, in quibus homines, pasuri extra ciuitates , siue oppida degunt, Vi tationem die Dominico auspiciri, ac incipere. aut aliquo die sollemni, quo diem Fc istam celebrare omnes Ecclesis praecepto tenerentur ; statuendo, & Ordinando, ut Omnes, qui duodecimum aetatis annum excesserint, ad signum campanae ad audienda Diuina Otiicia conuenire ad Ecclesiam tenerentur . sub poena e communicationis , vel quavis alia cius arbitrio imponenda , aut lim figenda, quam restaurandae illius Eo letiae, quam visitabit, applica re poterit; ac contumaces punire in omnibus illis , que ad tuum spectant officium , iuxta sacrorum Canonum decreta , ac docto ae. Romana rum placita talioquin Visitator s iurisdictio ridicula prorsus, ae 4ς pδην - i rullius esset auctoritatis . cui enim committitur principale , & ac b Ah hid 16. cellarium quoque committi videtur et Ut ex sacrorum Canonum 4 And Ber. Inruictoritate colligere licet. Postremo Sacriste imperabit, ut, cum noc. &H vesperi ad Salutationem Angelicam pulsatum fuerit, omnes si iς' campanas sbllemniter pulsandas curet, prout in diebu, i festis, uiae vigiliis mamarum Ecelesis sollem natatum, die. delex. ci ac sbllemnium Ecclesis selloru consueuit fieri;Vt de de causis Christi fideles ad conuenienduin, alacriori c. pruden us: l animo incitentur , ct ad praestandum,

quod publice indictum fuerit, D. ψς is

197쪽

Uuando, cum aliquo Visitator iam perueneris, E clem visitationem debeat incipere tum de Sanctissimi Eucharistia SacramenIi visitatione. Cap. III.

V Α M VIS tota, qus per Episcopum, vel eius Vi

carium fit visitatio, tribus poti ssimum partibus absoluatur, nempe Ecclesia, Clero, Populo visitandis:

tamen ea est earum natura partium, ut nulla earu

tam distincte fieri possit, quin simul omnes aliqua in re concurrant.quod etia temporis breuitati plurimum Oonducit, cum pri sertim fit visitatio loc rum Dioecesis,&plcipue si sint oppida, ad minuendos sumptus,& nonunquam etiam, ut officii sui dignitatem retineat visitator ; ut insta a docebimus, cum de methodo, ac forma, quibus illi in huiusmodi Visitatione utendum erit, verba faciemus; prster ea, quae superius dicta sunt de Cathedralis Ecclest visitatione. Proxima igitur sequentidie, sine ulla, nec minima quidem, temporis iactura, cum campans somno dato signo populus frequens ad Ecclesiam conuenerit, scut in sol Iemnibus Ecclesie festis diebus fieri solet, Prelatus, siue Visitator,cum duobus ad minus Coassumptis, ad Ecclesiam se conferet; ibique vel ipse rem sacram peraget, vel ab alio Sacerdote .sollemni ritu factam audiet: qua finita, nisi sorte ipse celebrasset, stola, ac pleuiali super rocchetiam indutus cum mitra pretiosa, s sit Episcopus; sin minus,cum superpellicio, & stola, comitantibns Sacerdotibus, & Clericis omnibus, ac tot luminibus adhibitis, quot iuxta loci illius facultatem sussi. cere sibi videbuntur, ac sumpto Thuribulo , processionaliter ad vi sitandum eum locum pergit 1 ubi Sanctissimum Eucharistis Sacramentum confernatur, ac culi oditur 1, ibique genuflectentibus omnibus,Vistator, si fuerit Epi scopus,mitra deposita,dicit:

'. Adiutorium nostrum in nomine Domini. m. Qui fecit cadum, & terram. , . Sit nomen Domini benedictum. R. Ex hoc nunc, & usque in saeculum.

198쪽

ta PARS SECUNDA . ta 18s

Postea Visitator incipit P salmum t Ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelis. Quem alternatim

cum ministris, astantibus adfinem usque complet. Deinde dicat: V. Emitte spiritum tuum,& creabuntur. lis

R. Et renovabis laciem terrae. iV. Memento Domine in beneplacito populi tui . . . t 1 R. Visita nos in salutari tuo. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. . V. Dominus vobiscum. R. Eloim spiritu tuo. Oremus.

DEus, qui corda fidelium, sancti Spiritus illustratione docuisti; da

nobis in eodem Spiritu recta sapere Q de eius semper conislatione gaudere. Per Dominum nostrum Iesum Christum. Deinde: Unscientias nostras, quaesumtis, Domine, Visitando purifica,ut veniens Dominus noster Iesus Christus paratam in nobis inueniat mansionem. Qui vivis, &c. Deinde dicat orationem illius Sancti, α' Sanctae, in cuius honorem Ecclesia illa Deo dicata fueriti: ct in fine addat, Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. Quibus peractis, surgunt omnes, & Visitator ad vilitandum Sanctissimum Sacramentum Eucharisth accedit, &, sumpta claui, incum, ubi custoditur, aperit,illud at ea, qua decet,reuerentia inde educit:& vel ipse per se, vel cantores canunt: Tantum ergo Sacramentum Vem remur ceruui: hymnum ad finem usque canendo perducunt. ii terinaque

Visitator, sumpto thuribulo, a Thuriferario sibi oblato, genibus nexis Sanctissimum Sacramentum incensat. Deinde, adhibita omni reue rentia in vilitando Sanctissimum Sacramentum, haec poti ismum con siderabit: nempe,loci, in quo illud conseruatur, ac custoditur, dispositio nem, ac aptitudinem; modum custodiendi perquiret; videbitque, an - species , quod absit siue accidentia sint corrupta; an particulae sint rotundae, vel asterius qualitatis an paucae, vel mulis, iuxta loci, ac Parochiae indigentiam, ac necessitatem infirmorum, prout anni tempus rein seri, conseruentur. Curabitque corporalia ipsa, super qubus Sancti iasinum Sacramentum conseruatur,adhibita patena,euacuari, & diligenter considerari , ut videri possit,an ibi sint reliquis ali lus, vel fragmenta: exquiret etiam,visis tamen prius palla, de corporali,an ab omni immunditie illῖsa,& recentia, ac munda conseruentur,& an ipsa, omniaq; alia ad Dituitu cultum necellaria per Sacerdotem super sacrarium la- uentur ac mundentur. Illud etiam interrogabit, an Sanctiss.Sacramen.

tia quindecim dierit spatio,& hieme singulis quibulque duabus,vel tribus hebdomad s,plus minusve, mouetur, bc tuc,an particulς sint rece. tes,eode mei die, an pauloante consectg. Tande,ut breuiter omnia cOA a cludam, a sie supra p.

199쪽

a Pari prima

186 DIRECTORII VISIT. tra

cluda,in visitado Sanct.Sacr. sacris oleis, sonte baptismali, anctora reliqui is, ac reliquis, quae ibi erunt, utetur Visitator eadem prorsus methodo, ac praxi, quam supra tradidimus,cum de Cathedrialis E clesiae vilitatione ageremuS,interrogatoria ibi posita,vel omnia,vel ex parte adhibendo, prout magis ei expedire videbitur. Tandemque Visitator, ad augendam Christi fidelium pietatem, ac religionem sollemniter ibi, si ita videbitur, benedicet, canentibus interim cantoribus partem illius hymni, Genitori genitoque,e e. Cumque ad illud verbum peruentum fuerit, Sit oe benedictio, tunc Sacramentum manibus tenens benedicet populo. Hisque ita peractis, Sanctissmum Sacramentum reponet:deinde dicet:

V. Salvos fac seruos tuos. U L .R. Deus meus speranteS inte. i et a b V. Mitte eis Domine auxilium de sancto. in

R. Et De Syon tuere S. ., v K. V. Domine exaudi orationem meam, . l. M -2E. Et clamor meus ad te veniat. t.

v. Dominus vobiscum. R. Et cum Spiritu tuo. Oremus. Praetende Domine,misericordiam tuam famulis,& famulabus tuis, dexteramque caeleti is auxilij, ut te toto corde perquirant , quaci digne postulant, coni equantur. Per Christum Dominum notirum

R. Amen.

2ua methodo intendum sit in peragenda generali

personarum vi talione in Dizcesi.

p. IV

et sera I SIT ATI S ea ratione , ac praxi , quam supra tradidimus , Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, Sanctorum reliquijs, fonte baptismali, s Q ς V crisque oleis, ac reliquis in Ecclesia, sacrario, cap-pelisque ut dictum est,h cum de visitatione Cathe. dralis Ecclesiae tractaretur; Visitator ipse, siue fit Praelatus, siue eius Vicarius. secedens in locum re. motum eiusdem Ecelesiae, si tamen oppidum erit paruum, dia i

200쪽

colae tam clerici, quam laici pauci erunt; si autem locus sit magnus,& amplus, S incolarum numerus frequens, domi haec peraget, ubi concionem conuocandam curabat , ibique diligentius considerata temporum qualitate, ac moribus, ingeni jsque illius populi, perquiret, quibus potisiimum viiijs ciues, & incolae loci illius passim detineantur , eosque, conuocata concione, breuiter hortabitur, ac ino. nebit , ut munus suum implere, quantum in ipsis est, satagant; quod sacere tenentur, re ipsa praestent; quae fugienda sunt, caueant, ac vitent; prout Sacrorum Canonum decreto sancitum esti eosque repre a ci Romana hendet, ct ex hortabitur plus minus ve, pro ut Dominus Deus os, & de cens. in α sapientiam illi ad id agendum praebebit. Et, quoniam Praelatus visitas, siue eius vicarius debet praecipuere rinandae, ac innovandae homi

num vitae vacare; cum certum sit, omnium animaS, iuxta eorum opera, quae in corpore egerunt, vel aeterna vita donanda S esse, vel suppli- .

ciis aeternis addicendas, , prupterea Vilitator,ut facilius scire possit, , ris Eac cognoscere publica crimina,quae in eo loco vigent, quem inuisit,ae Ρ- 'caetera , quae ad persciendum sanctae Visitationis opus necellaria sunt, exequi, litteras per generale edictum decernet,quas etiam publice per Notarium, cuius opera in Vilitatione utitur, legendas curabit, ac Populo insinuandas. Harum autem litterarum, siue edicti series ad subsequentis exemplar,ac normam confici poterit: mutatis tamen in terim nonnullis,& adiectis, demptis ve, prout ciuitatis illius , oppidi, siue loci necessitas, qualitasve postulare videbitur. Monitiones generales sunt praemittendae,prout supra docuimus in prima parte, cap.vij. l. I J.

Misitatio' dicorum , brica ,accedisus Ecclesia. Op. V.

L L V D etiam Visitatorem perquirere aequum est: Anta licet fabrici,& sdiscijs Ecclesis aliquis cesius sit proprius,& cui poti s simu in cunabat Onus reparationis, conseruationis, & constructionis eiusde Ecclesiae, curabit se

--ι ceriore fieri. Quod si copererit aliqua praedia fabrics applicata, perquiret, an a quoqua occupentur,& an diligenter ea colant', Omnibusque,prout opportunum 'idebitur,prouidebit, ac de omnibus , Λ a 1 indicem

SEARCH

MENU NAVIGATION