Directorium visitatorum, ac visitandorum cum praxi, et formula generalis visitationis omnium, & quaruncumque ecclesiarum monasteriorum, regularium, monialium, piorum locorum, & personarum. Auctore R.P.D. Luca Ant. Resta Messapiense episcopo Andrien

발행: 1593년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

e8 εχ DIRECTORII VISIT. in

colligant obligationes, & onera, ad quae tenentur, de illa in ordinem redigant, ac in tabella describenda, di publice proponenda curent ;etiam intra debitum terminum illius exemplum verbolenus fideliter dc scriptiim Vilitatori tradant ; ut in libro Vilitationis adscribatur, ac in Actis referatur. Habeant etiam omnia onera relicta a desunctis in publica Tabella dcscripta; ut omnes videant, ad quid tenentur, & sciri possit, an satis liat. Quod si eis cura animarum iniuncta est, habeant Parochiae suos destris to , fineS , ω' exerceant omnia , quae dicenda sunt infra, cum de

Parocho agemus.

Videatur postea, quis exerceat curam animarum, qua ratibne id iaciat, an sit Vicarius perpetuus, quantum habeat mercedi S, an ab Urdinario sit approbatuS. Compareat coram Visitatore, praesentet approbationem, & Bullas , & examinetur, ut infra de Parocho dicctur.

An sint at qui redditus pio Fabrica, aut pro Sacristia, aut pro Cap pella Sanctorum. Deinde,si sunt, quaeratur,an sint dis incti ab alijs: in quo consistant: a quo exigantur: quomodo administrentur, & expendantur: an ad hunc usum relicti redditus, ac destinati ad alium usum conuertantur: puta, si de Fabricae redditibus reparentur domus, quas locant; aut alia quaevis fierent,non pertinentia ad Fabricam ipsam. De redditibus Sacristiae,videndum est, an electi,& ad id potissimuin deputati polsintvsque ad ,quamcumque lummam impendere absque Capitulo, di qui interueniant in impensis faciendis,& quam utiliter expendantur huiusmodi redditus. Videndum est etiam, quomodo, quoties, & cui reddant rationes, &an Librum Rationum habeant, exhibeantq. illum Visitatori.

Qu. aerendum, quos, & quot ossiciales habeant, quomodo creentur, an per vota, & suffragia secreta, & an tunc ambitus , di corruptelae in eorum creatione, de an cantetur prius Milia Spiritus Saneti.

An eligentes, iuramentum praestent de fideliter eligendo, & electi de fideliter administrando. A n eligant coram Vicario, vel Superiore: an ipse habeat votum. Quae munera singulis ossicialibus incumbantia Sinon sunt scripta se ibantur. An ipsi pro se obeant diligenter, & fideliter ea munera. rAn aliquod praemium habeant pro officio. An aliqui recusent ossicium sine legitima causa, probanda coram Vicario. Non liceat. ,

82쪽

m PARS PRIMA. in ερ

Qualis administratio reddituum: an semper isdem administratores: an sngulis annis rationem reddant de tota administratione coram Capitulo,& vicario,aut Superiore,& de expensis quot dianis . An singuistis mensibus in Capitulo, vel coram aliquo officialium, vel computatore, rationem identidem reddant. I iit computator vel Computilla ordinarius, vel eligatur a Capitulo . An ratio diligenter exigatur ab omnibus ; sine differentia.

Capituli Cong regiis . CV. L VI.

V O TI E S, & quando conueniant in Capitulo. An congregetur ad sonum Campans consuetum. An coram officiali Episcopi. An, priusquam incipiatur Capitulum, fiat oratio , & preces pro Congregatione; & quae sint. Si non consueuerint orationem pra inittere,man det, ut in posterunt id faciant, eo, qui sequitur ordine . Semper igitur, postquam fuerint omnes congregati, & genuflexi, qui inter eos principem locum obtinet, ut puta Episcopus,vel Vicarius, vel, si non interest Vicarius, primus Capituli pariter genu flexus, vel hebdoma darius, & capite detecto, dicat orationem sequentem: videlicet:

Oratis .

A Dsumus , Domine Sancte Spiritus; adsumus quidem peccati

immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter congregati: Veni ad nos, dc esto nobiscum, Ze dignare illabi cordibus nostris. Doce nos, quid agamus, quo gradiamur,& ostende,quid efficere debeamus; ut te auxiliante cibi complacere in omnibus valeamus: esto salus,&effector ludiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre , & eius Filio nomen possides gloriosum: non patiaris perturbatores este Iustiutiae, qui suinmam diligis c equitatem: non in sinistriam nos ignorantia trahat, non fauor inflectat, non acceptio munerum, vel personae cO rumpat: sed iunge nos efficaciter tibi, solius tuae gratiae dono; ut Gmus in unum , & in nullo aberremus t vero; quatenus in nomine tuo collecti sic in cuncti, teneamus cum moderamine pietatis iustitiam, ut

hic a te in nullo dissentiat sententia noltra, & in futuro pro bene mitis

83쪽

7o teta DIRECTORII VISIT. in

consequamur praemia sempiterna. Per Christum Dominum nostrum.

R. Amen .

Deinde dicat orationem . oremus. Actiones nostras quaesumus Domine aspirando praeueni, & adiuuando prosequere: ut cuncta nostra oratio, & operatio a te semper incipiat,& per te coepta finiatur. Per Dominum nostru, dcc. Qua finita, omnes respondent Amen. Postea incipiant negotiis,ac actionibus vacare. Et finita Congregatione iterum repetatur oratio, Actiones no. stras, &c. An admittantur ad sustragia danda in Capitulinqui non sint saltem Subdiaconia Coae.Trid. An sit aliquis Canonicus non Subdiaconus .seis c. q. An Capitulum agant in Ecclesia,& in loco Capitulari,vel ubi. ς kς An habeant lociim determinatum,& solitum. An diebus sestia,& tempore Oificiorum Diuinorum caueant Capitulum congregare.

An absque vicario,vel absque licenti ius,& consensu,in quolibet

actu congregetur

. An quisque suo loco sedeat, & modeste proponat, & respondeat, absque strepitu, iurgijs, & cachinnis indecentibus. Quae res ibi tractentur, & an per luctagia secreta. An soli Canonici intersint rebus agedis,an etia alij de Choro,& qui. An Excommunicatio in reuelantes, quae secrete in Capitulo tractantur , sit decreta. An ibi Ecclesiae utilitatem sincere procurent, vel proprijs animi aD sectibus in diuersa trahantur.

Canonicatus , Praebenda. Cap. L VIL

NTERROGET primo, si sint in communi, an quis

habeat Privbendam leparatam. An quilibet Canonicus habeat Praebendam suam. Quot redditus habeat, di in quibus consistant. Quot Canonici sint, notentur. An habeant cum Canonicatibus Ecclesias, vel Cappellas annexas. Et an illae Ecclesiae, vel Cappellae habeant alia onera, Ic quae . An illa onera compleantur.& an sint compatibilia. An ha-

84쪽

CO PARS PRIMA. Ea

An habeant ossicia, & ordines anneΣOS. An sint distinctae Praebendae Sacerdotales,Diaconales, & Subdiaco natiss. Scribantur omnia,& annotentur separatim. An serviant in communi vel per hebdomadas . An alii Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi deserviant, & quid eis competat pro seruitio. An 1 oli Canonici canant Missas conuem uales diebus sessis, & serialibus,an etiam Presbyteri,S quomodo descrutant. An praecedant in Choro , ac processionibus per promotionem, vel per ordines annexos, an per antiquitatem, an vero secundum dignit tem, & coniuetudinem antiquam Canonicatuum,qui habent primum locum, qui secundum . &c. Audeierant in Choro,& in processione almutius vel capucium su.

per superpellicio. An habeant vocem in Capitulo,& stallum in Choro. An, cum moritur aliquis Canonicus, constituant illi exequias intra aliquos dies.

Locationes c Cap. LVIII

de resor.

N locationes ultra triennium fiant,vel singulis tribuq a Cone.Trid.

annis innouentur. sessas. e. ι I.

An fiant consanguineis, etiam per interpositam perasonam. - Λn remittantur caducitates.

An aliqua occupari permittantur a quopiam in detineri An alienent, perceptis ante, & anticipatis fructibus. . An aliqua Ecclesiae bona alienata contra sacros Canones sint.. An in locationibus fraus aliquae Ecclesiae, vel communibus reddit,bus fiat. An ex oblatis condicionibus melior semper, & utilior accipiatur; sine exceptione personarum eciam Eceletiasticarum. An sint aliqui deputati ad H. itandas post elliones, fines, & domos Ecclesiae, de Praebendarum, & Canonicorum . Hos curet Visitator, ut videant,an reparatione,& refeci IOnc indigeant aliqua. An singulis domibus, & apothecis adcensum illius Ecclesiae pertinentibus, si pictum, vel insculptum lignum illius; ut dignosci possint .. non sit, apponendum curet, ac maudet..

Lectiones

85쪽

1 α DIRECTORII VISIT. ra Lectiones Iacra. Cop. LIX.

N si prouisum delectione sacrae Theologiae, an legatur, & quo. An constituta sit illi Praebenda Theologesis,iuxta Decretas Concinj Tridentini. Ait si lectio Casuum conscientiae. An sit Praeceptor Grammatices, & Musices. An doceatur, de legatur Doctrina Christiana. An omnes pueri accedant ad illam audiendam, ac perdiscendam . Si ciuitas sit magia legatur,ic doceatur in pluribus Ecclesijs, facto signo cum campana, pro ut fit in Ciuitate Andriae, in qua in septem Ecclesijs pueri doctrinam Christianam docentur de nostro mandato. An praedicetur Verbum Dei mane diei festi totius anni,prout in Ciuitate Andriae faciendum curauimus,& mandauimus: in qua de nostro mandato singulis diebus Dominicis, & festiuis Magistri diuersarum Peligionum in Ciuitate exi stentium, per orbem, quilibet concionatur uno die Verbum Dei, in nostra Cathedrali: & post prandium leguntur in F cclesijs Conventuum Religiolorum Lectiones sacrae, post vesperas. An cantentur Iitaniae D. N. Iesu Christi, etiam deuota processione singulis sextis se ijs Mensis Martij; prout in Ciuitate Andriae cum Musica fieri praecepimus. An cantentur Litaniae Beatissimae Virginis Mariae singulis diebus Sabbathis 4 vigilijs Festiuitatis eiusdem vesperi ad signum Salutati cis Angelicae; prout cum Musica mandauimus fieri in nostra Andrie n. Ouas Litanias Iesu.& Beatissima Viremis expresse per nostram Ecclesiam. imprimi curaui inirs: & in fine operis primentur, pro au'senda deuotione fidelium An sit in Ciuitate Societas Sanctissimi Rostri j Bea ssimae Virginis.s non fuerit, hortetur omnes, mandet, ac iubeat institui, ac eri .

86쪽

Diuma inscia in Chora; tum etiam circa habitum

tonsuram, reuerentiam, re obedientiam praenandam . Cap. LX.

N omnes in habitu, de tonsura incedant, ut te-

Caueant,ne vestes,& caligas habeant diuersis co. Ioribus distinctas, sed nigras tantum ; nec sericas, nec incisas,sed integras, nec pileo tam ato, ac ἡ-Iongo viantur, sed decenti, ac demita. An omnes Superiori suo sint obedientes. An inferiores Superioribus assurgandeisq. dehiatam reuerentiam exhibeant. An inter se honores deserant. An negotijs saecularibus se immisceant. An laicis inserviant. An omnes in officio suo pie, ac deuote se gerant. An omnes assidui in Diuino officio persistant. omnes assidue,vel per hebdomadam inserviant. An aliquis Choro vacare,ac inseruire subterfugiat. Quomodo inter sedistribuant seruitium, & quomodo serviant. An habeant indicem diem,in quibus omnes conuenianti exhibeant. An habeant sesta propria, & quae . exprimant. Quod officium recitent, quamve Missam dicant. An noctiimum, an diurnum iu Choro persoluant. 'An debitis, modo, & tempore id iaciant. An in Choro recitent Officium Beatae Virginis. An umquam Officium Mortuorum recitent, ultra dies statutos iaBreuiario An ordine exeant e sacrima in Chorum. An statim, ac in Chorum peruenerint, genuflectant, Sc orent. Si super Altari maiori seruatur Sanctissimum Eucharissiae Sacramen N,genibus flectant capite detecto,& orent. An eodemmet ordine e Choro discedant.

Superpellicium in Sacrima, & non in Choro induant. umquam recitent Oiscium extra Cliorum, de ubi.

87쪽

Qua hora, & per quantum tempor:s spatium Campana pulsetur in singiuis Oiscijs.

Et an determinatus sit terminus pulsationis. An in ultimo pulsationis detur particulare signum ; ut sciant, & c gnoscant alij. Qua hora incipiant, & quis mandet incipi.

An aliquis expectetur. An omnes in Choro cantet,etia Dignitates. Ossiciales,& Canonici. Sed, quid de illis, qui nesciunt canere, aut vocem non habent λAn distincte Diuina Ossicia pronuncient. An fiat pauci in medio Verticuli. μAn omnes pari voce, & deuote canant. An in recitando verba transcurrant in syncopen . An unum versum incipiant ante finem alterius. 'An Canonici canant Lectiones, & quas . - An Euangebum Palbonis in Hebdomada Sancta. An personaliter omnes deserviant, an per lubstitutos. Omnes personaliter absque exceptione seruire compellantur, iurata decreta Sacrosancti Conci lij Tridentini . An praedicta cum distributione, vel sine fiant. An omnes seruientes participent, ac quot annis seruire debeant; ut participantesinant, vel quomodo.

Conventuales, re prium.

F γ N omnes etiam cantent Missam Conventualem. de in quidi bus . cliti non,cum Canonicis ministris illas Missas cantent. In nostra Cathedrali Andrien. omnes Milla Conventua Ies tingulis diebus etiam seriatis, & etiam in Missis Anniuersariorum mortuorum cantantur ab hebdomadarijs,& alijs Sacerdotibus per circulum, cum ministris,paratis cum talmaticis, coloris tem

pori congruentis .

An sit Tabella in Sacrima, in qua sint notati, de descripti, qui Missas

Conventuales singulis diebus cantare teneantur. In Missis Conventualibus quis ordo seruetur.

An diebus serialibus semper cu ministris indutis dalmaticis canatur. si sorte

88쪽

m PARS PRIMA. m re

Si serte non affuerit. cui incumbit onus illam canendi, quid aetatur. A n tunc lit assignata distributio illi, qui pro eo supplet . An Sacerdotes frequenter celebrent a. An isequentius parochi. An scribantur celebrantes diebus Dominicis,& sollemnibus. In no-Cathedrali scribuntur . Et sic omnes celebrant singulis diebus Dominicis. An alij frequenter communicent simul, saltem diebus festiuis, & insignioribus.

An bene sciant caerimonias Missae , easq. seruent. An ordinate exeunt a Sacristi iuxta Constitutiones Synodales. An omnes, iuxta eorum onera,in Tabella descripta satis iaciant. An Missa de se lictorum ante vel poli Conventualem ii seria secunda canatur. Non praetermittatur; nisi eo die occurrat festum Qllemne. Quando conueniunt in orbem ad orandum pro defunctis, an ibi or. dinate procedant. adsint, cantent, faciant prout in Choro.

An omnes candelas accensas in manibus teneant.

An pactiones in sepeliendis desanctis faciant. .

Euomodo mere dum sit in Choro . p. L III.

orantes ante Sanctissimum Sacramentum Eucharistiae, di genu flectant; A , quoties inde transeunt, id faciant. An simul omnes, quando opus est, genuflectant, surgant, caput aperiant ad prolationem nominis Iesu, Mariae, Gloria Patri, &c. An omnes sui muneris periti sint. An etiam ministri in Choro decenter conueniant. . . An quisque per se suo munere iungatur. An soleant inter se mutare hebdomadas. & dies. An in Choro quisque situm locum teneat. An in sedendo, & in Processionibus seruetur ordo promotionibus, vel quo ordine sedeant, incedant. An laici in Choro sedeant. Prohibeantur. An seruetur silentium in Choro, & Prois Isionibus.

. An legant alia officia, praeter illud, quod legitur in Choro. Non

Praetermittat.

89쪽

1s m DIRECTORII VISIT 'm

An, dum cantatur Missa, legatur inscium in Choro Similiter non permittat. An legant litteras, & libros in Choro, & in Processionibus Prohi.

beat omnino.

An colloquia habeant inter se, aut cum laicis Αn permittant in Choro publicas errantium derisiones , vel O

Diiibutiones Cap. LXIII.

N sint dis' ributiones quotidianae uxta Concilium. Quantae sint,& an dentur ijs, qui Diuinis ossicijs

non interfuere. An propter aliam causam , quam propter instantem corporis necelsitatem, e Choro exeant. - Et an in eorum arbitrio si redi tus, vel cuius Et an in L noro negotijs vacent,ac rebus inanibus.

An aliqui absint,& quas absentiae causas adducant. Quomodo probentur huiusmodi causae, pracipue via agitur de necessitate, di utilitate Ecclesiae. . An se aegrotos fingant , t Chorum declinent, & an de infirmitate perquiratur. Qualis debet esse infirmitas, quae aliquem excuset. Si ex aliqua alia causa erant absentes, quam causainfirmitatis,pr videat Visitator. Infirmi etiam qui,cum bene valerent, non solebant conuenire, non percipiant distributiones quotidianas Nec percipiant iusta de causa in vincula coniecti, vel excommunicati, suspennue - - Interrogetiquomodo distribuantur fructus Canonici,vel Pres tori demortui inter haeredem, & alios. An aliqua collusio etiam post receptam pecuniam fiat inter C norimS . An in compulis remissiones fiant Iin in bis compulla obstruentur nouumes punctatorumis Punctatoreri

90쪽

m PARS PRIMA. ra 77 Punctatores, ου qui assientes,seu errantes notent. Cap. LXIV.

UNCTAT ORES, quo modo creentur,& an tu rent se fideliter suo munere suncturos. An confirmentur, vel approbentur ab Episcopo, ves eius Vicario. An singulis annis mutentur. An in Choro publice notent, statim lapso tempore , eos, qui non interfuere, in Libro ad hoc fideliter consecto, & sine personarum exceptione, non expectanteS, aut excutationem ullam admittentes . An etiam notent transgredientes , colloquentes , & ridentes iud

center. An etiam nolent non recte obeuntes munus suum.

An alicui pareant, an ulli ostendant Libros punctationum. Quando, idest ad quem Psalmum punctare solent, ac notare a

sentes.

An idem Punctator notet deficientes, o erranteSin circulis pro mortuis . hAn idem in processionibus in transgredientes, colloquentes, & locum suum deserentes, & non obseruantea quae in Constitutionibus

Synodalibus continentur, faciat. An Punctatores sint probatae vitae, d morum . An ab aliquo nimis terreantur verbis, aut minis . An sint Canonicorum nutu amotabileS

An singulis mensibus in Capitulo habeatur ratio errantium coram Vicario. An in fine cuiusilet mensis ostendantur Episcopo, veI Vicario

PunctationeS. Si reperti fuerint simul collii dentes, tam errantes, quam consen sentes , puniantur ab Episcopo. An dormientes, facta prius monitione, punctentur. An etiam discedentes, qui statim non reuerturitur, habita ratione . necessitatis corporis, adnotentur. Analiqui,sidentes se punctatos, ac notatos, recedant, nec interesse

Diuinis Oiscijs post modum curentis Eligenduia

SEARCH

MENU NAVIGATION