장음표시 사용
221쪽
Antiquitatei Alitonenses. partibvs Hierosolymitanis reversus quas
cum matre gratia orationis adierat, Romaeque aliquandiu commoratus , rediit dς-mum in Britanniam , & Albanum fide Christiana imbuit, post cujus passionem , in Cambriam fugit, quem mille viri Vero iidem forsan qui Albanum per X i' luvium comitati Doctrinam rillianam nuper amplexati , ad eam plenius perdiscendam secuti, Guaris &Pictis contionantem invenerunt. At infidelium Grelamiensium exercitus cives suos illuc insectati, eorum nongentos no naginta novem comprensarunt, quos in
reditu , Licetfeldia mactarunt, ipsum
Amphilalum Rectuma non procul Vero lamio morte crudelissima cum novem Q- .ciis Decimo Sexto Septembris die affecerunt. Eodemque tempore alii plurimi, spectata horum Martyrum constantia, sese Christianos confessi , judicis mandato, circiter mille numero, a spiculatoribus eodem loco interfecti sunt. Die Decimo quinto Calendarum Octobris Mart ii paue p., i
eundem esse censet et scriusAui Archiepi Dcotum Londinensium Catalogo a yicetino Fum is memoratur , unde suboriri possit
222쪽
Antiquitates Albionenses. aliqua suspicio, Socratem, qui ante illum utrobique nominatur, Eboracensem extitisse Archiepiscopum . Augulius aliis Augurius, Augulus 6c Agultaui dictus, 3 qui Stephano in Londinensi praesulatu successerit , Istutumque sive Restitutum successorem habuerit, septimo idus Februarii vitam Martyrio glorioso, litate ac viribus provectus , finiit. Passus est eadem tempestate Nicolaus Episcopus, cujus reliquiae in Laudonia apud Peblis Anno Millesimo ducentesimo sexagesimo primo, qui tuit regis Alexandri Tertii decimus tertius , repertae sunt. De quibus ita Scotichronici scriptor, Septimo idus mensis Maii, inquit, Anno Domini M. CCLn Regni Regis Alexand A XIII inventi squadam magnifica crux ct venerabilis apud ribus , astantibus honestis viris , Presburis, Clericis ct Burgensibus. Creditur quod Sarviente Maximiani persec tione in Britannia, per quosdam fideles abscondebatur. Inde vero non longe postqa ibidem reperta est urna lapidea, quasi tribus vel quatuor passibus a loco quo illa gloriosa crux fuerat inventa, cineres &ossa continens cujusdam corporis humani quasi membratim decurtati. Quidam autem autumant illius esse reliquias, cujus nomen inventum est scriptum in ipsa petra,
223쪽
Antiquitates Allionenses. zotin qua illa crux Sancta jacebat. Scu e-batur in ipsa forinsecus, Locus Sancti Nicholai Episcopi. Scolom, hunc , non Fria iannum fuisse, nulla omnino nixus scriptorum probatorum authoritate contendit Demseros , quanquam Laudoniam tum Scolici juris haud fuisse non minus comper-
um sit, quam Hagioclepten insignem exitisse Dem erum. Tunc etiam tertioyanuarii die passus est Melorus sive Melior ut eum appellat Philippus ferratius, . qui anno quadringentesimo undecimo peremptum tradit , s citato perperam teste
Capgravio ) qui in ipsis Christianae fidei a
Britannis acceptae primordiis id contigisse narrat, quod tamen nostris omnibus scriptoritas repugnat qui Britannorum proto martyrem suisse Albanum unanimi consem
se statuunt. Caeteri vero , inquit Gil Gildi das, sic diversis cruciatibus torti sunt, &inaudita membrorum discerptione lacerati, ut absque cunctam ine gloriosi in egregiis Hierusalem veluti portis , Martyrii sui trophaea defigerent. At qui superfuerant, sylvis ac desertis abditisque speluncis se occultavere , expectantes a jusso omnium Rectore Deo, carnificibus severa quand D tque judicia, sibi vero animarum tutamina In Oriente inter alios innumeros passus est . Mart rium Georgius Capparix Tropaeoph
224쪽
Ahtiquitates Albionensis. ,rius dictus. Parentibus ille Chrsianis natus, ac post Patris mortem, in Pal. tinum, Matris, cui ampla ibi erat haereditas, patriam, ab ea abductus est. Ubi adole ivit , mortua jam matre opulentus , in Caesarianam sese militiam tradidit , strenuamque bello Persico operam navavit. Factus igitur Tribunus militum atque exin de Comis Imperialis magna apud Diocle tianum & Galerium gratia floruit, donec ii Nicomedia adversus Christianos edictum ci
promulgarent. Quod Georgius, eo ac- .lἡ
cedens, zelo pioque ardore accensus, diuo cerpsit, depositisque indumentis milita-
ribus ac dispertitis inter pauperes facultatibus, tertio Senatorum consessu , quum jam confirmandum esset decretum Imperiale , audacter se confessus Christianum , cum nullis nec blanditiis nec minis ad abnegandam fidem perduci posset, tormenta immania animo invicto atque inconcusso perpessiis, Diocletiani & Galerii jussu per Urbem tractus vicesimo tertio Aprilis die,& capite multatus est. Ad hunc annum
trecentesimum tertium , ejus mortem refero; quippe Doctori He)leno, qui
hujus Naryris Historiam contexuit, annoque ducentesimo nonagesimo occubui Dse scripsit, quo necdum moveri caeptam esse persecutionem ex Eusebio constat, ea
225쪽
Astiquitates Albunenses. χοῖ in re non possim assentiri. Galerium prae . dictum Persarum Triumphatorem a Dacia patria Dacianum nominant Legendarii; nisi ex pristino Daetae nomine quo ante Imperium eum dictum esse refert Aurelius Victor , Romana lima incude concinnius Daciam nomen effetum crediderimus.
icut paulo ante, qui privatus dicebatur hocles , Imperator factus Discletianus appellatus est. Meminisse Georgii utcunque nomen ejus sileat videtur Euse- EU biurtius. Extemplo igitur, inquit, ex il- ξcci sis quispiam qui haud obscuri, sed secun ' ''dum seculi hujus excellentias, sicut putantur , gloriosissimi erant , simulatque edictum contra Ecclesias, Nicomedia esset proposi tum , Zelo Dei motus ac ferventi fide impulsus, in manifesto ac publico positam scripturam, tanquam profanam Sc impiissimam sustulit ac discerpsit, quum duo Imperatotes in eadem civitate , & qui inter reliquos erat honoratissimus s scilicet Dioclitianus; & qui quartum ab Impera- rore Diocletiana Imperii gradum tenebat scilicet Galerius Dacianus) adessent. Verum hic qui primus tum ad hunc modum praeclare se gessit , simul ea, quae
vero si militer tanq'am rem tantam auso
illata sunt, perpcssus est , 3c animum erectum& imperterritum ad ultimam usque
226쪽
1 Antiquitares Albionenses. spiritus exhalationem conservavit. Co pus egregii martyris in Palaestinam a servo avectum ac, prope Ramam seu Ramm
humo mandatum est, unde locus ille nunc dierum , Sancti Greetii dicitur. Ubilibet conspicitur emblemat ca ejus pictura virginem caeso dracone liberantis 3 quae vixgo ipsius animam denotare creditur,ta quam cum eximia pietatis & constantiae Iaude, a draconis, hoc est, diaboli molitionibus immunem atque illibatam Deo juvante miles Christianus conservavit. Hujus alloquio ad fidem Christianam conversus esse sertur Sanctus Vincentius cum aliis compluribus. Ariani ut aliquam Georgia suo, Pseudepiscopo Alexandrino , Sanctitatis opinionem pararent, hunc cum illo in legendis suis faedissime confuderunt, quas ideo cum aliis ejusdem farinae actis explodendas tanquam apocryphas duxit Papa Gelasi .s. Qui tamen ne Satinos ipsos, quorum legendas ab haereticis consarcinatas damnarat, repudiasse putaretur , hanc demum adiicit coronidem, nos tamen cum praedicta EccIesia omnes mart)res atque eorum gloriosos strones qui Deo magis quam Hominibus rati sunt , cum omini devotione veneramur . , Nec tamen haec
censura plusouam septuaginta Praesulum
227쪽
Antiquitates Albionenses. 2OS . calculis probata essicere valuit, quo minus alii dehinc scriptores futilissima illa de ibanasia quem Magum fuisse mendaces clamitarunt Ariani; & Alexandra Im- .peratrice deliria, suis de Georgio Martyrenarrationibus insererent. Unde nonnulli, inter quos Calvisus & Chemnitim, haudquaquam in rerum natura extit:sse unquam hunc Georgium existimarunt. Alii Arianorum insutis fabulis decepti, eundem immere illum cum Georgio Alexandrino constituunt. Horum coryphaeus est Rainol- Rai . de
diu , qui Papam tamen Gelasium pro vero eum Martyre habuisse fatetur 3 qsalis s.certe opinio de infami haeretico, annorum centum triginta aut circiter spatio ab ejus caede elapso, invaluis e atque apud tantum virum obtinuisse minime poterat. Nec ejusmodi homuncionis memoriae ae honori Chila bertus Francorum Rex D liaia- nus Imperator qui brevi post temporcclaruerunt Basilicas extrux tant atque nuncupassent. Nec patria Cappadox scit ille a
haereticusui Raimidas con dit, sed Ci. ti lix, Epiphaniae in. Fuilonio natus & ali- quandiu lin Cappariau degens, unde Constantio evocante in Alexandrinam pulsi crudeliter Atham ii Cathedram violentus irruit. Haec eo iusius de Georgianorum apud Anglos militum patrono Georgio Mart es
228쪽
Anti sitates Albionenses. Ure , cujus in Graecorum ac Romanorum Mari ologiis , multisque aliis luculentis authoribus, mentio habetur celebris, diseserere visum est,' quo clarius , Reges nostros nec Larυε nec haeretico tantum honoris impendisse, omnibus ianotescat. Qui amplius quicquam de hoc Heroe scire desiderant, mylenum ac Seldenum consulant. ' , lAnno trecentesimo quarto , qui tuit persecutionis secundus, Diocletianus &Maximianus Imperio se abdicarunt, illo nonum hoc octavum consulatum gerente , unde constantius factus Augustius Hispania, Ga lae, & Britanniae Ecclesiis pacem restituit, saeviente nihilominus in aliis omnibus Dictionis Romanae,Provinciis per octennium ultra Dalerii caeterorum qui Τyrannorum rabie,quapropter haec persecutio a Gilda novennis vocatur, quanquam in his regionibus per unici duntaxat anni curriculum debaccharetur. Bouebeius ex hymno de Lucionensis Ecclesie fundatione composito cujus initium caude Lucianum Constantium duos ex Helena praeter. Constantinum filios suscepisse scribit, quorum alter Lucius interfecto fratre seniore, patria expulsus &ad vitam Monasticam damnatus est. Inde a patre navigio cum multis Presbyteris &
viris Religiosis impositus , ducentibus
229쪽
Anti stitates Albionenses. zo7 ventis, ad locum inter Pictavienses Aquitanico Oceano vicinum appulit ; ibique Abbatiam Ecclesiamque R. aria dicatam condidit, & a nomine suo Lucionum appellavit. Cum vero Antiquiores Historici unicum tantum scilicet Constanti m )Helenae filium tribuunt , hunc Lucium, principem illum Britannicum esse reor qui Rhaetis & Bavaris praedicavit , quum
Gallias primo eum annuntiandae veritatis causa petiisse doceant cuncti ejus vitae scriptores. At Constantius sicut antea Frasteos in Ambianorum, Tricasinorum, Lingo numque agro deduxerat . ita nunc Bris res ad Otannos in Armstrictrum Regionem trans- Pris Hist. fert, quorum viginti una millia cum Ηι η P . 'lena & conano ejus fratre eo migrarunt. Anno trecentesimo quinto quo Lmaximus& Severus iacti sunt Cissaris, Constantinum Galerius patri remisit. Qui ut Se- A,M. in
verum per Italiam transiens vitaret, sum-chrρη. .ma festinatione veredis post se truncatis Alpes transgressus , ad patrem Constan- mcub. tium Venit apud Bononiam, quam Galli π- ες prius Gessoriacum vocabant; ut scribit , ρ. , Author antiquus ab Henrico Valesio simul cum Ammiano Marcellina editus, & ab 'e. . ό. eo Cae ur creatus est, juxta veterem Actorum Metrophanis & Alexandri scriptorem.
Quod in Gallia factum priusquam in Pri
230쪽
Antiquitates AlbimenstLtanniam ad morientem patrem accederet, ipsa temporum ratio evincere videtur. Eodem quippe tempore Constantinus juxta Aurelium Victorem Caesar efficitur, quot Maximinus & Severus. Hos autem a Galeris Anno Constantii mortem antecedente creatos esse Caesares Eusebius in sti Chronico annotavit , qui etiam , in sua Constantini vita , Re ni ejus epocham ab e , eodem Anno deducit. Unde Eumenius is Rheor in hac ad Britanniam apostrophe , cio fortunata & nunc omnibus beatior terris a Britannia , quae Congantinum Caesarem
prima vidisti , neutiquam de Creato Casare quicquid alii ogganniunt ) sed de Nascente in hac insula, loqui intelligendus est. Quod alio quoque Panegyristar
ipsum alloquentis testimonio comprobatur, liberavit iD Pater videlicet Canstantius )Britannias servitute, tu etiam nobiles istis oriendo fecisti. Vela facturus erat Constantius Britanniamque petiturus quum filius ad ipsum accederet, ubi Pictos tumultuantes vicit, ut citatus ante Valasii Histo- ricus tradit, quos tamen , ubi potuisset,
nulla territorii parte spoliavit, silvestrem
eorum Regionem ac palustrem aspernasus. ηPostquam victoriam reversus Eboracum , in medio liberorum , Anno trecentesimo sexto vita excessit & Canarvo quae an - olim