Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

ANNI

M. DC. II.

Apud Heredes Martini Nut ij,

ANNO M. DC. AVIII.

6쪽

PROVINCIA SICULA. .

VNτ in Prouincia Siciliae domi cilia sexdecim; in ijs degunt e Societate quadringenti nonaginta quattuor. in Domo Profesta Panormitana septem & quadraginta, in Collegio Panormitano nonaginta quattuor,in Domo Probationis unus lu-pxa quadraginta in Collegio Messanensi sexaginta tres in Domo Probationis triginta octo. in Catanens, Syras usano, Bitionens, & Calataieronens in singulis unus & viginti .in Collegio Montis Regalis octoni deni, totidem in Minaeensi,& Drepanitano, uno minus in Calatanissettes. in Rhegi noduodecim, totidem Melitensi, in Marsalensis exdecim. Hisce additur residentia Agra gentina, ubi quinque hoc anno fuere e nostris, totidem in Mis-uone Platiensi , in Missione vero Chius insulae

sex. morte erepti sunt octo: eorum vicem trede-eim, qui Societati nomen dedete, compensarunt.

Domus Prosilia Panormitana.

C Requentia in nostrum templum quanta cum maxime: nulla tamen est hebdomada, quin vostris bini ternis diebus nos comi a duo, ωca: cerem unum cum fructu adeat. Conciones habita:

cum fructu auditorum, & pauperum subsidio; ad quorum inopiam subleuandam praeter stipem solitam, multa a multis submissa; cuiusmodi adiu

menta etiam priuatim curata tempore. Per totam

Quadragesimam conciones institutae de Christi eruciatibus singulis Veneris diebus , concursu,' quem vix caperet templum, haud angustum: subeas psalmus L. triplicisImphoniacorum, musico- ΑΔΑ α , rum

7쪽

rumque instrumentorum concentu decantabatur. Sunt in hac domo sodalitates quattuor notae .

quidem illae ex aliis litteris; incrementa hoc anno 1is addita & numero, & spiritus seruore. Palam

duae in templo nostro sub concionem communicantes, quot mensibus, ac eo saepius, magno sunt exemplo populo conuenienti . Illa Clericos quaternos quot hebdomadis ad no comia mittit , plures interdum ad Vinctorum confessiones

excipiendas, progressus facit in dies in modestia,& disciplina clericali. at ea adolescentium, seminarium est Religionum notae melioris. Multarum mulierum, Quae nostrum frequentant templum, pietas illustris hoc maxime tempore. Simulacra quaedam ineunt inter se sodalitatum nostrarum,no comia adeunt, mulieribus aegrotantibus ministrant corporis animique tamenta praecipue vero subleuant matronas nobiles , quibuS prae vere' cundia paupertas grauior.sanctimoniales confel-sionibus concionibusque adiutae. honestae muliereS, periclitantes tamen, in matrimonium nostrorum opera collocatae.aliae a turpi quaesta abductae. unaqua vir Ecclesiasticus alicuius nominis murutos annos cum multorum offensione abutebatur,

maiore labore, ut assolet, aequali fructu abstracta. homicidia repressa tum eorum, qui aliis, tum eorum, qui sibi mortem meditabantur. Ad summuni omnia instituti nostri munia strenue. exercIta; communia enim & vulgaria, ut pacificationes λ-ctas & moribundos adiutos, & id genus alia miζ' timus. Curata templo aureis quingentis cruX bipedalis cum duobus candelabris ex cryttallo aurei scrustis insignita, ad verae crucis frustum conincludedum. Opportune accidit,ut hoc anno quLnque circiter aureorum millia hinc & inde eleemosynae nomine numerarentur nobis, praeter quoti-

8쪽

PROVINCIASic vL A. dianam stipem vitae sustentandae corrogatam,

cum domus nostrae bona pars ruinam minaretur: quapropter renouata domus magna ex parte commodiorem reddit habitationem Mortuus est

unus ex Coadiutoribus Fratribus, Vbertus Chelel Belga anno aetatis suae 76. societatis 13. ubi magno semper probitatis exemtio degit: is cum ad Leuiaticum gradum ascendisset, nunquam adduci potuit, ut sacerdos fieret, humilem hilariter vitam amplexus, & se tanto munere indignum praedicans. mundities exterior, unde s. P. Ignatius coniectabat interiorem, apprime illi grata erat;& sanἡ innocentia & simplicitate praestabat. Feriar Dux regni huius Prorex nostrorum colloquio familia-iislimὰ utitur; exceptus conuiuio diem ferme totum nobiscum consumpsit , in nostram Societatem bene affectus est , ac honorificὸ ubi se offert occasio de ea loquitur semper.

GLegium Favormitanum.

Λ Vetus est maxime hoc anno nostrorum numerus, qui vel Philosophiae,vel Theologiae studio

dicati sunt. Chm enim a Proselibrum Donao Collegium disiunctum esset, nec Sacerdotes, qui tem- si frequentiam exciperent, praeter duos externo ixum auditorum consessionibus deditos, alere cogeretur; commodius Scholasticorum numerum auctiorem reddidit. Federicus Lombardus optimae indolis adolescens , cum peracta nouitiatus

probatione, se ad Philosophiae studia contulisset,

breui lenta tabe acphthisi correptus, ad Deum, ut spes est, euolauit, clam magna in tam graui mo bo, vel patientiae, vel pietatis exempla resiquisset. Diebus Dominicis e nostris aliquot in celebrioribus ac frequenxioribus urbis plateis ad circumfu-

9쪽

σ PROVINCIA SICULA.

sam multitudinem verba Aciunt, secunda, ut fructus declarat, concione .quidam ex ijs, qui ex edi- to aliquo loco in plateis histrionicam exercent, aquam plurimis audieb tur. Accedit noster de rebus ad animi salutem spcctantibus, de more verba facturus. Discedit ille alio audientem populum

inuitans , ubi legantem mulierem agentem spectaret. at vero surdis cecinit; omnes orationi a

nostio habitae attentis animis, auidisque auribus interfuere. Fructum orationi respondasse, & audientium lacrymae, &saniora concepta consilia testimonio fuere. Dum idem de peccati turpitudine disserit,illac forte xiam faciens homo quidani, qui annos quinque & viginti furtis vivebat, ac luculentam supellectilem tibi comparauerat, Accedamus,inquit, diabolum hunc, leo enim nostros appellabat nomineὶ verba facientem audiamuS. at non iniuria dignum retulit fructum. adeo illius

verbis animum moueri suum sensit, ut anteactae ita: pertaesus, remedium sagitauerit; virus peractorum criminum per absolutam atque integram confessionem euomuerit. Imo etiam, cum antea, tamquam nobilissimus ciuis, per urbem incessisset, humilem nunc famulatum exercet, &octauo quoque die sacra mysteria obiens , magnum emendatae ac melioris vitae specimen praebet. Alius item adolescens, qui sex circiter annos cum alio quodam perditissimo homine versabatur; aded eiusdem oratione permotus est, ut interni animi senius lacrymae, quae assiduae ac copiosae ex oculis manabant, amplistimam significationem darent. Se nullius umquam participem futurum consolationis asseuerabat ; quam tamen amota doloris caussa, Deoque per consessionem flagitiorum conciliato ad inuenit. Nec illud si lenti O praetereundurm qudd cum malitus, & uxoris frater de

illi

10쪽

illi inserenda morte conuenissent , dc iam ad pa

trandum facinus alacri passu contenderent, casaeuenit, ut ad nostrum in platea quadam concio- . nantem accederent: cuius verbis perdita illa mente in meliorem ac salubriorem commutata,in pristinam cum muliere gratiam redierunt. Denique

honestissimi cuiusdam ciuis praeclarum facinus reliqua breuitatis studio oniissa compensabit. quicum animaduerteret e nostris unum,qui Dei verba enuntiaturus erat,aliquantulum angir accedit, caussam rogati ille vero eam esse respondit, quod . in locum aeque editum, ac ille erat, ex quo mimus

quidam frequenti populo tunc publice parasit

. batur, conscendere minime poterat: tum pius ille vir humeros statim aptat, oneri suppositurum se facile ostendens, dum Christi sanguine redempti Christianis moribus instituantur.quae res summae suit omnibus admirationi & exemplo. Ceterum nostrorum feruor vacationum diebus maxima enituit: quo tempore clim R. P. N. Generalis aliquot praecipua Societatis negotia Deo filiorum suorum precibus commendata voluisset; nemo se B P. N Ignath salutaribus commentationibus per octo minimum dies non excoluit; nemo vel ieiuniis, vel verberationibus voluntariis, vel usu cili-ch frequentiore, vel suis desectibus publicὰ enuntiatis, variisque eiusmodi corporis amictationibus,in se non saeuiit, ut suae parenti tamquam veri filii, Deum ardentioribus precibus magis propitium procurarent Gymnasia nobili frequentique discipulorum multitu)ine magis in dies nobilitantur. Nobilis quidam summaeque indolis adolescens quintum decimum aetatis annum agen Sodalitatem B.Virginis ingressus, adeo in o profecit, ut mundi vanitatibus ac deliciis, matris neyxecibus cui erat unice carus posthabitis; hoc pri- i

SEARCH

MENU NAVIGATION