장음표시 사용
4쪽
ae Reserendissimi D. NICOLAI PAVILLUN Episeopi ad Illustrissimum ac Reverendissimum D. HARDVINUM PE- Archiepiscopum Parisiensem , De Subscriptione Formula, dua damnantur Linque Propositiones IAN sv NH : E Gallico in Latinum
R Itualem Alcctensem, Tibi, Domine Illustrissime, meo nomine obla tum e1
benignitate excepisti, Literisque ad me vigesima Mensis proxime elapsi datis, tam honorificum de eo tulisti suffragium, ut ultro agnoscam , id potius humanitati tuae ac singulari erga me benevolentiae , quam ipsius Libri dignitati iiibuendum. Qua quidem Happrobatione facile mihi persuadeo, sere ut non parva ei accedat auctoritas, unde legentibus acceptior atquh aded Ecclesiae utilior evadat. Huic autem tuo in me officio cum vix unquam respondere valeam, id unum spondeo, me illius memorem, gr. tumque sim per futurum. Neque tamen id tibi satis fuit : sed mihi aliam adhuc magnam amoris significationem in his dedisti Literis, cum tuos de For mulae Ian lenianae Subscriptione sensus aperire , totumque in eo negotio consilium tuum & iacti rationem ad me perscribere instituisti. Qua in re tuo Q hi exemplo praeire visus es, ut vicissim tibi omnem d liberationis meae ac consili de eadem Formula rationem ingenu E ac simpliciter aperi- unde etiam compendio , dc me vel tacente , intelligeret, quid de iis quae ha-
. ctenus a Te hoc in negotio gesta sunt, sentirem, quod te rescire velle mihi, tuo no-Pmine, significatum est. Haec igitur dum breviter expono, ut pallenter feras etiam
b-o' Primum aliquot ante annos quidam h Sorbonicis Doctoribus, Literis tum suo I m Amicorum nomine scriptis, me de Summorum Pontificum Constitutionibus, Subscriptione Formulae in conventu Cleri Gallicani constitutae consulendum duxit . quod non ita clam factum est, quin ad tua quoque aurea venire potuerit. In his Literis multa asserebat, quae sibi religionem injicerent, quo minus Pontificum Bullis eam praestaret obedientiam, quae Formulae Subscriptione exigebatur: illud vero maximἡ urgebat. se, Libro Jan senii quam diligentissimἡ perlecto, nusquam in eo damnatas tanque Propositiones, sed potius planε contrarias, reperisse. His, fateor, rationibus initio non ita permotus sum, quin existimarem, eos adhuc Pontificiae definitioni,i m in iure quὶm in facto, debere assentiri, adeoque Formulae, ubi ea exhiberetur , subscribere : quod ut praestarent , data responsione, eos sum adhortatus. At illi aliquanto post aliam longiorem iecere Epistolam, in qua cum rationibus ά me allatis fusἡ respondebant, ium verb denub maxime in eo insstsbant, sibi hactenus esse perspicuum , Iansenium damnatas Quinque Propositionea minime tenuisse , adeoque s bi nequaquam licitum ejus damnationi, reclamante
conscientia, subscribere. A Hae
5쪽
Haec ubi attentὲ consideravi , non si alim de priore Sententia discessi, memor Sapiente dictum : Recitὸ credit, teris est corde: Sed rem diligentisis examinare de ia
revi. tum ut eorum consultatrini responderem, tum ut imposterum Clerum quoquhiostrum, ubi id opus esset, ea de re docere possem. Itaquἡ varia Scripta haud ita ridem de hoc Argumento ab utraque parte aedita, quanta potui diligentia, coepi volvete, Lectioni orationem adhibens , Deumque enixὸ rogans mihi adesse vellet, quo dc rectam inirem viam , & in eamdem alios deducerem. Ex qua tandem inquiis itione multa , eam in rem, certa & explorata habui, quae hic operae pretium erit
Primb mihi nunquὶim dubium fuit, quin dc ad Ecclesiam pertineat, errores contra Fidem, una cum Auctoribὁs 6c eorum Libris , damnare, & lato ab ea judicio Fita delis quisque obtemperare debeat. De hoc omnes planὸ consentiunt. Id unum in Disputationem venit, an huic Iudicio, quatenus Tactum, hoc est, A uctores, eorumque sensum , spectat, ea debeatur obedientia, quae fidem seu firmam animi persuasionem comprehendat. inae quidem fides seu animi persuaso sabsit, tibi prorsus assentior, formulae, de qua agitur , subscribi non posse : id enim futurum contra sinceritatem Christianam, cui nusquam magis locus, quam cum Ecclesae, ejus, quae in nobis est, fidei rationem publico ac solam ni testimonio reddimus. Jam vero ut haec quae superest quaestio solvatur, duo necessario examinanda sunt. Primum an quaestio facti & quaestio iuris in hac Jansenti causa ita coniungantur,ut prorsus sint inseparabiles: ex quo consequena sit, eamdem in utroque fidem dc obiervantiam Ecclesiae deberi. Alterum vero, ubi has duas quaestiones suapte natura seiunctas esse concesseris, an Ecclesia in quaestionibus facti, quae circa Auctores eorumque doctrinam vertantur,errare non possit, atque adeo nemini unquam licitum sit ab ejus judicio ac decisone , in hujusmodi causis, dissentire. Ex his duobus, ut mihi quidem videtur, pendet tota haec controversia de quibus proinde quid sentiam, re diligenter examinata. hic Tibi exponam. d ad priorem quaestionem spectat, iuris factique, tanquam rerum suapte natura sejunctarum, distinctionem, in bullis Pontificum & formula ad subscribendum proposita, statim nullo negotio agnovi. Quid enim manifestius, quam quinque propositiones ab Innocentio X. prout se habent, damnatas esse , adjuncta cuique pecu liaris censurae atque anathematis nota ; in quo jus consilit: deinde vero ab eodem Pontifice, ac postea ab Alexandro UlI. ejus succetare, Jan senio tributas, tanquam ab eo traditas in libro qui inscribitur, Augustinus facti nomine intelligitur pQuis autem non continuo animadvertat, duo haec prorsus distincta dc secreta a se invicem esse ξ Nonnulli tamen aliquot abhinc annis nullum non moverunt lapidem , ut haec permiscerent, quasi inter se indivisim cohaerentia,' ut videlicet hoc modo propolitio quae facti est, facti esse di sineret, & ad fidem inciperet pertinere. Verum haec
opinio ita ab omnibus explosa est, ut vix ullum hodie reperiat patronum. Qua in ronon mediocrem priori tuo edicto laudem consecutus es, quo eam ita prostig sit, ut non dubitIris malicioses aut ignaros nuncupare, quotquot Episcopis illam tribue rent. Quapropter flustra in ea confutanda tempus tererem. Ia
6쪽
In altera quaestione adhuc minus laboravi. Constat enim apud omnes, In factis . non revelatis , quale est, an privatus quispiam auctor hanc aut illam sententiam tenuerit , vel in editis libris tradiderit, Ecclesiae iudicium non esse infallibile. S quidem in fidei articulis rebusque ad salutem necessariis definiendis, conscia est sibi divinam opem nunquam defuturam; in aliis velo rebus, quae facti esse dicuntur, non item. In his quippe rationis ductum sequitur, nec aliter in ejusmodi quaestionibus diiudi candis se gerit, quam quilibet sapientum hominum coetus. o sensu dici potest in hisce rebus linmano milao agere, ac naturalem rationem sequi; non quod plerumque superno lumine non illustretur, sed quod non semper id contingat, nec certa ac perpetua lege ei promissum fuerit. Ex his perspicuum est, non eam esse Ecclesiae, in definiendis factis, auctorit tem, ut eo ipso pro certis ab omnibus haberi velit: alioquin ad Lisum credendum,
quod absit, aliquando nos cogeret. Haec erat communis dc constans, ante exortas h. isce contenpiones, omnium Theologorum sententia: unde etiam inserctant, liberam
esse fidem factorum quae ad Honorium Theodoretum spectant, quantumvis ea publico ac solemni Ecclesiae iudicio definita suerint. Quam quidem doctrinam probe nosti, Cardinalibus Baronio, Bellarmino & Palavicino ita probari, ut in controversiis adversus Haereticos . pro tuenda Ecclesiae auctoritate, illam tanquam certam ad
Neque tamen indς quis recte inserat, Tacta omnia ab 'Ecelisia definita in dubium re-το tuis iri, atque ita Iuturum, ut in multis, quae hactenm pro certis habita sunt, fideles nutcnt. Ut enim mittam plura diversi generis facta, illudque solum genus attinsam, de quo hic quaeritur, salsum est, nulla esse Ecclesiae de auctoribus eorumque libris judicia, quae in dubium revocari non possint. Quamvis enim Ecclesia in ejusmodi rebus errare possit, ac proinde fidem sibi haberi, pro potestate, non exigat. tamen ea
saepe veritatis signa occurrunt, ut hanc omnes ultro agnoscant, non tam ob ipsius iudicii auctoritatem , quam quod res per seipsam clara sit, unde nulla etiam praevia Ecclesiae declaratione, omnes de illa conveniunt. Sic damnatos in Luthero & Calvino errores ab utroque revera traditos nullus dubitat, tametsi Tridemina Synodus in his erroribus damnandis auctorum nominibus parcendum duxerit.
Atque ea sunt in quibus Ecclesiae Pastores, si itρ eis visum fuerit , subditorum fidelium subscriptionem ex gere possunt. Neque enim tunc , ut quis illa credax, pro sua potestate jubent, sed ut quae jam ultro credit, aut credere debet, palym profiteatur. in apropter si quis subscriptionem abnueret, merito de fide suspectus h beretur, quod vix dubium esset, quin dolo malo id recusaret, damnatisque erroribus reipsa est et insectus Talia sunt quoque facta Arii, Nestorii, Eutychetis aliorumque Haeresarcharum, quae nemo sanae mentis in dubium vocaverit.
At alia sunt facta non perspicua aut evidentia, sed potius dubia dc ob cusa , ut piseria mque accidit , cum de Auctoribus quaeritur, qui in Communione Ecclesiae C tholicae vixerunt, & quorum Libri, non niti post mortem, Censurae subjiciuntur.
Tunc enim multa animo occurrere possi inr, quamobrem dubitetur, an errores de
quibus insimulantur, reipsa tradiderint; neque id sola Ecclesiae authoritate ita certum evadit,
7쪽
evad;t. ut omnem ex de redubitationem injicere necesse sit. Ejus generis sunt sacta Honorii, Theodoreti, Abatis Joachimi, it multa alia , quae nullus Theologorum, ob solam judiciorum Ecclesiasticorum authoritatem necessarid credenda exiuimar. Et quidem Ecclesiae Disciplina debitaque Praepositis reverentia postulat, ut eiul modi iudiciis non temere resis latur. Quin & Episcopi, si ita conducere existiment, librorum lectionem subditis possunt interdicere, quod malo, s quid ab ea lectione perieuli est , propulsando suffcir. At facti fidem exigere nequaquam possunt; mul id minus eam recusantes, haereseos damnare, maxime si in Ecclesiae Com-rminione permaneant, Ac prava dogmata Au ctori, de quo controvertitur , attributa aperi. repudient; id unum contendentes, ab accusatorib*s malὰ intellectum, ac singula ejus verba Catholico sensu interpretantes. Tunc enim mutua maximδ opus
est tollerantia, ac sinendum unumquemque in suo sensu abundare, juxta Pelagii II. ad Episcopos Hystriae scribentis Regulam , in Jus Canonicum k Gratiano relatam. Postquam vel δ praesentem causam cum singulis adiunctis, quanta potui diligentia perpendi, mihi, fateor, plane persuasum eri, factum Jansenti minim E inter ea reponendum, quae certa & evidentia habentur, ut sunt facta Arii, Nestorii, aliorumque haereticorum; sed dubium esse dc obscurum, ac plane simile factis Honorii dc Theodore i , de quibus Theologi inter se dissentiunt, quae proinde nullus eredere aut subscriptione firmare nemo cogitur. Varia sunt rationum momenta, quae me in hanc traxere sententiam , quas majoris . perspicuitatis gratia ad certa quaedam capita redactas hie explicabo. I. Maximum exploratae veritatis signum in elusinodi stionibus, est ipsa Auctorum eorumque Discipulorum confessio. Itaque nulli in mentem venit de Calvini erroribus dubitare, quos & i pse palam defendit, & tota ejus Secta, quae etiam ab Ecclesiae Catholicae Communione secessit, ad hunc usque diem propugnat. Jam verb patet hoc signum in praesenti Quaestione desiderari, imδ prorsus contraria o currere. Cum enim Author de quo quaeritur, ante obierit quam exorta sit de quinque famosis Propositionibus Disputatio, nequaquam eas potuit ut suas agnoscere Similiter constat ejus defensores illas minime admittere, sed potius respuere ; deinde vero tantum a constando sch smate abesse , ut Ecclesiae potius Catholicae arctissim Eadhaereant.
ll. Alterum veritatis signum in ejusmodi factis, est consentiens peritorum iudi- cium. Sic certus est Calvini error circa transsubstantiationem , quam 5b illo impugiat aes consentiunt quotquot Theologiae Consulti ejus libros evolvunt. At hoc quoque signum frustra hia quaeras. Plurimi enim , ut notum est, haud infimae notae Theologi, tum ex iis qui sormulae subscriptionem recusant, tum etiam ex iis qui sub scripseruiar, persuasiam habent , Jansenti Doctrinam ab haeretico, qui ei adscri-b:tur, sensu longe abesse: nec milius constat, Theologos ejus defensores, hactenus rin aliquo judicio auditos aut convictos non fuisse, quantumvis audiri enixh postulaverint, seseque ad reddendam doctrinae se ae ac s Jei rationem paratissimos exhibeant. Qui quidem, tametsi numero vincantur ab iis qui Ian senium damnant, non parvam
habent in hac causa auctoritatem, cum in perdissicili de implicatissima Quaestione,
8쪽
is,lis est ea de qua in Augustino Iansenti agitur , minimὸ culpandus si, qui pauia
eorum valde doctorum judicium, Plustium aliorum praeferat suffragio, quos noverit
non ita gnavos esse, neque in ea re tam diligenter versatos.
RI. Dilaeptatur de interpretatione libri elucubrati ab Episcopo pietate & doctrina celebri, qui in Ecclesiae Catholicae communione semper vixit, atque Haereticos saepe,
tum voce, tum scripto , exagitavit.
IV. Materia libri, in qua errasse dicitur, perdissicii s & perobscura est, neque
unquam ab eo tam clara & subtili oratione explicari potuit, quin facile lectores minus cauti aut periti in ea hallucinentur. V. Propositiones iisdem verbis quibus damnatae sunt, in ejus libro non extant, ut omnes fatentur, si primam excipias, quam sensu plane Catholico intelligendam, tum ex praecedentibus, tum eX subsequentibus contendunt illius defensores. VI. In eos vix cadere potest suspicio malae fidei, quasi inficiatione facti, jus ipsum velint negare. Nam primo formulae sub criptionem recusando, non solum ipsas Propositiones aperte damnant, sed variis scriptis suum ea de re sensum manifestant, nihil se aliud defendere contesta i , nisi praedestinationem gratuitam aegra iam seipsa essicacem, quam S. Augustinus totaque Sancti Thomae scho 'a tuetur: tum vero in hune eumdem sensum singula Jansenti verba interpretantur ; culus rei testimonium habent vel ab ipsis Episcopis sermulae auctoribus in epistola ad Innocentium X. Ponii fieem seripta. Praeterea de iisdem propositionibus suam fidei confessione quinque articulis comprehensam, in Urbem ad Alexandrum Vl I. miserunt, quam diligenister examinatam Pontifeη Orthodovam iudicavit , eamque sanioris doctrinae reseripsit. Postremis ab Episcopis sormulae subscriptionem urgentibus saepe quae si runt, quaenam propri) dogmata Jan ei iani sensus nomine intelligi oporteat, iique ut plane ac dilucidh ab eis declararetur, institerunt. Sicubi vero adversarii propositionum sensum assignarunt, qualislst gratia necessitantis in secunda & tertia propositione, hunc illinatim tanquam falsum & haereticum repudiarunt. Quae s quis animo attendat, vix fieri potest ut eos habeat suspectos , quas mala fide factum negent. ut ea occasione damnatos errores tueantur. .ipph eadem ratione ad Baronium &Bellarminum Cardinales, Monothelitarum haeret eos suspicio pertineret, quod adversus trium Conciliorum Gcneralium pluriumque Summorum Pontis cum definitionem , literas Honorii ab ea haeresi vindicent. Similiter in Petavium Nestoriani dogmatis crimen caderet, quod scripta Theodoreti adversus Sanctum Cyrillum , tanquam erroris expertia, defendat. Denique ex mente Gregorii Magni, nemo tam Catholicus , quin et haere eos labes aspergatur , si publica ejus fidei professione insuper habita, cum intus in animo haeres m retinere , ex tam futilibus argumentis conjicere liceat. VII Iidem illi Theologi in reliquis materiis. quae vel ad hietarchiam , moralem doctrinam, disciplinam Ecclesiasticam , poenitentiae atque Eucharistiae Sacramenta , aliaque magni momenti Sacrae Doctrinae capita pertinent, strenuos se veritatis defensores praestant.
VIII. Iis in hae causa adjungendi sunt comolures Episcopi, qui vel Publicis B edictis,
9쪽
edictis, vel Per scriptis in Dioecesana Synodo actis, distinctionem Iuris &Facti
in lubscribenda Formula, probaverunt, aut etiam qui hanc in subscribendo distinctionem adhibent bus faciles se praebent, tametsi ipsi illam in suis Edictis non interposuerint. Hinc enim constat, Factum Jansenti omnibus istis Antistitibus mi
nime certum aut evidens videri.
IX. Denique sit quis ea quae in toto hoc negotio gesta sunt, consideret, quibus machinis Jan senium adversarii adorti sint , quamque parum aequis leg bus, totaliaee iis, jam ab initio , instrue a sit, vix sibi temperare poterit, quin lato in eum judieio dissidat, & de ea re dubitet, cui tot rationes fidem detrahunt. Haec obiter tetigisse suffciat, quae cum tibi valde perspecta sint, satius est tuae prudentiae cogitanda relinquere, quam iis fusus explicandis, in nonnullorum offensam incurrere. Haec, fateor, multaque alia quae brevitatis causa omitto, gravissima mihi in hie aestione visa sunt; neque fieri posse ea istimo, ut ea quis diligenter apud se reputet, quin Factum de quo aSitur, minime certum ac evidens esse agnoscat. Id jan senii ad versarios non fugit. Unde hac se ratiocinatione premi animadvertentes, Quaestionem alio detorquere conantur. Neque enim , inquiunt, hie de Facto
agitur , cum I octrina Jansenti, si ve ea si vera aut falsa. Catholica aut Haeretica. res sit in Iure posita : Unde ultra inferunt, Ecclesiam , in ea dijudicanda, errare non potuisse, atque adeo quod de illa pronuntiavit, apud omnes Catholicos ratum
Uerum mera est cavillatio, qua res suapte natura divulsas verbis involvunt, de Juris , Factique inseparabilitatem jam pridem ab omnibus explosam , ac priori tuo Edicto penitus profligatam , iterum nobis obtrudunt. Nequi enim dubium, quin Doctrina lanienti, si per seipsam consideretur , necessarib vera sit aut falsa , Catholica aut Haeretica. Sed nunquam hinc quaestio Juris, quae Haereseos accusationi locum praebeat, existet, nisi prius constet quaenam sit ea Doctrina, atque id deismum in Controversiam vocetur, utrum haec ipsa Doctrina, de qua jam inter omnes convenit Catholica sit vel Haeretica. Tunc enim id ex Scripturis Sacris de Traditione dirimendum erit, proindeque ad jus seu fidem Ecclesiae pertinebit. Sin verbde Doctrina nondum convenit, seu ab aliis in alium atque alium sensum accipitur , semper quaestio erit in Facto : id quod in praesenti Controversa usu venit, aliis Doctrinam Jan senii in Sententiam quinque Propositionum a Pontificibus damnatarum accipientibus , aliis vero in Sententiam Gratiae per seipsam essicacis ; quod certE Dogma orthodoxum est, de magnam in Ecclesia Catholica habet autoritatem. Sie de Honorio, quia inter I heologos de elus Epistolarum Doctrina non convenit, in quibus alii Christo unam concordia dc consensione voluntatem, Catholico sensu , tribui contendunt; alii ver b unam natura de essentia, quae erat Monothelitaruinhaeresis, non nisi Facti quaestio est, utrum horum potius senserit Honorius, de qua licet Theologis inter se disputare, dummodo cum Ecclesia Catholica , aeque duas
in Christo voluntates, ac naturas, admittant. Caeteriim hic , tanquam rem maximi momenti diligentius observandam puto,
cum ambiguae sint quinque Proposti ea , dc in varias facile Matentias accipi possint,
10쪽
possint, minimὸ viris Theologis vitio verti posse, s eas distingui , ne sensum
quo damnandae iiiit, assigniri postulent , priusquὶm Formulae subscribere cogantur; Episcoporum vino , at pote qui Fidelibus Doctores a Deo constituti sint, parti esse, eorum dub.tationem tollere , idque, quod damnandum proponunt, clareκplicare; ne alioquin il l in fraudem inducantur , ac minus sincetum edar suae fidei testi nonium. inamvis in damnandis quinque Propositionibus Sententia gratiae essicaris , cum expressa Pontificum declaratione , tum generali icitus Ecclesae consensu excepta sit, fateri tamen necesse est , valde optandum nisi ut sententia ipsa quae Censurae subjecta est, non dubio ac incerto Jan senii sensus signc unde nune tot in Ecclesia turbae, sed claris ac dilucidis verbis fu isset explicata. Quin re Theologi illi eo magis tibi, ach bita formulae subscribendae distinctione, civendum putant, quod probe norint non eodem modo ab omnibus intelligi, quid
Pontificibus damnatum sit ; unde verendum est ne aliquando ea occas ne gratia ip efiicax in discrimen adducatur, max me cum eam oppugnent adversarii, idque unui in tota hac concertatione agere videantur, ut quam aperto Marte adoriri non audent, quasi per insidias & cuniculos expugnent. Haec sunt quae in praesenti Q a aestione post longam meditationem m. hi certa Eexplorata habentur, & ex quibus apud me statui, quid in hocce negotio mihi gerendumst, ut muneri ac conscientiae satisficiam. Tibi conhrmare po lsum, eam hi in dies certiora ac firmiora videri, ec quo plus progredior , eb magis magi cin eis me acquiescere. ratione in promptu fuit expedire me tricis dc disseu lictibus, quibus homines plua proprii a commodis &cupit itatibus, quὶm veritatis studio aut Ecclesiae honori addicti, jam dudum hanc causam conantur involvere, atqceo modo veram ec solidam conscientiae pacem nactus sum. Neque dubito quinquis haec animo k praejudiciis libero perpendat, idem si experientia comprobaturu praesertim si magno sinceritatis Christianae studio teneatur, ut teneri Te, non uno Lterarum Tuarum loco . palam ostendis. Atriori sententia discedere non dubitavi, simul atque harum rerum clariorem Deo dante, intelligentiam habui; cujus gratia etiam futurum spero, ut nullis unquam humanis asrectibus aut consiliis deterrendus sim, quo minus debitum verita testimonium perhibeam. In hoc utique gloriabor, eaque ratione mihi certum e conscientiae tranquillitatem tueri, quod bonum tanti faciendum est , ut nihil ei in h: vita anteponendum putem: Unde etiam illud tibi, ac caeteris qui me pari ac Tu binevolentia, prosequuntur non possum non optare, nihilque, fateor, mihi magcordi fuerit, quam ut in hac quaestione, tam eadem esset utriusque nostium sententiquam Tu ipse mihi confirmas,eamdem prorsus esse in iis quae spectant ad disciplinat ac moralem doctrinam. Non parvum, ut mihi videtur, id momentum haheret a reddendam Theologis pacem, sedandasque concertationes, quibus jamdudum msere apud nos Eccletia conflictatur.
Tantum 4 te bonum Gallia expectat universa, pro ea qua polles, & Ecclesiasti dignitate, & summa apud Regem gratia: quod ut praestare possis, copiosam tit Spiritus subministrationem a Christo Domino precor, quo & agenda videar, & et