Diuae Francisci Romanae laudatio. Habita per eos dies quibus primum ei. A Paulo 5. pont. max. publicè sacri honores sunt decreti. A Prospero Caffarello patritio Romano ..

발행: 1608년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

S. R. E. C M DI, A LI. Prosper Cassarelius Felicitatem. VPERIORIBVS iuus eum Diuam Franrisam Pisi eum cae teris amplissimi eosio Patribus sanctissimoque ce Fatruo

Tu in coelum deduceres, Ur

sequeremur et breui laudatione Auibus meis eam litiam sum aiulatus Stulte id quidem edifrta siqui nec qui e em, nec quida gredere cogitari e tamen hoc etiam me debere Patriae arbitratus se, ut in tanto riuuauia quam tum illud it,insanirem praesertim cum in eo mun re ingen flaudem quae uerim nullam pietatis autem eo me maiorem assecuturum sperarem,quo maiuspericulum exis attonissubiissem. Ac Patriae quidem quod debui,aut certe quodpotu voce persolui: Tibi versit Frinceps cui eὰ etiam plus debeo,quodi et Patria tantam illam ii iam Tibi amiliae debet,qui ersolueremZI imirumsitum eri illud,

in is aut

3쪽

aut desipere mmquam oportere, a cum mel rismorsus esse insaniendum. Ego eam orationem qua ab initio non minus exictimationis quam offcij rationem habuissem,quis auribus hominum reddere debebam, nunc etiam publice omnium iudiciis expono, Ampsi mo nomini Tuo inscriptam. Nempe ut qui ex me hoc furore, libet elam iam aperte loqui 2 de nostrum omnium Muti coniicient, yderi ex tuo nomine intelligant, Te eum esse, cui hoc , friuna, έ minus dederit, is tantam felicitate a Remae dare et Ypossis, s velis. Vale. d. VTN. - l

4쪽

D E FRANCISCA

minis maiestas essecerat, Auditores; ut dubitarent mortales,quid cissi anum in hac Vr e duobqs,magnc nam virorum virtutes, an virtutibus proposita praemia admirarentur: ita in utroque nescio quid tam inusiri tum,tamque excellens animaduertEbant illi, ut&cumi a magnis illi viris gestas intuerentur, negarent ullam an ta virtuti mercedem parem esse potuisse:& cum rebus prς- clare gestis delata praemia inspicerent, nullam tui manam litutem iisse putarent, quae illa aequasset Tum vero utrumque simul coniungerent, faterentur,nec dare hominem plus, nec accipere potuisse:tantum tamen hos dedisse quantum merentur illi,tantum meritos esse illos quantum isti dedissent. Quem com naunem mortalium omnium, qui usquam sunt sensum ,renouauit hodie Sanctissima sce minae Franciscar memoria, quae non magis olun sua viritate, quam his temporibus, Populi Ronum studio I sussciagiis amplisit mi Senatus, Pontificis sum nude ruentia caelum . A 3 adepta

5쪽

adepta est: adeGecpla parem sertutem ad vestros h

nores attulit, nec diuinae illius virtuti,diuini apud vos ho- res fuerunt. Iri quo quide iri ita est utrinque quasi de industria certatum, ut nec illa mereri plus potucri r Ete vivendo, quam uoi referre remunerando posseti nec vos maius aliquod praeterea honoris genus haberetis,quod illius Sanctissimis integerrimisque moribus non deberetis. Quo magis mihi in praesentia laborandum esset, ut apud vos de ea dicturus , aliqiud afferrem nec vestra dignitate, nec illius laudita indignum: nisi existimarem, S illam tatis antea ornametis honestata a vobis, numeraturam in lucro,quidquid eiquasi cumuli loco hoc tepore accesserit. iiqquide oratione me sed his vestris in e m ludijs,quod me nullo alio nomine comendatu Oratorem nisi quod de ea

dico tam benevole humaniterq. auditis: vobis non ingratum seturum,si Sanctissimae in aegerrimaeque amniis,1 non augeam gloriam praedicando,excitem certe niem .riam,qua nihil pro vestra pietate habetis iucundius co m. memorando. Sentio in hoc ipso orationis meae ingressit,

quam verum Letit illud, quod aliquando fertur Franci lcgdiuinitus ostensum'. Vtebatur illa quotidiana, quasi domestica Angeli consuetudine , secum illum semper ad latus habebat, illo auctore consilliorum filio monito. re ossici utebatur illum vindicem sicubi humano m

re laberetur, sentiebat. intuebatur praetentem quotidie alloquebatur cum uellet, audiebat esse sispissime loquentem. Incredibile est quod dicam, ita verum tamen, ex ipsa Francisca aliquando intelle in cum dies nullus,hora nul-

6쪽

ra nulla, momentu pene temporis nullum abiret, quin euuIderet numquam tamen eum uidis te otiosum. Ecquid existimatis Auditotes quod illud opus fuit in quo se caelestis artifex occuparet Meministis opinor est enim res celebratillima. Aureis quibusdam filis, quorum magnam uim in manibus semper habebat, certo artificio commis

sis, nescio quam telam texere perpetuo uidebatur, silc ut Opus numquam intermitteret. Ac ne dubitare possemus,

quae nam illa tela fuerit, effecit Francisca cum morti iam Proxinia quaerentibus,qui serte aderant, quid eo tempore suus ille similiaris ageret respondit, urgeri opus ab eo, de propc iam absolutum esse. Nimirum non tam illud Angeli, quam tuum Sanctissima parens opus suit, non illius

manibus, lad tuis integerrimis moribus, Sanctissimisque institutis tela illa texebatur.Tua illa numquam intermis tenore constans in uirtute progressio aureo lanificio no . tabatur e tuo ore caelestis Phrygio discebat, quod suo opere exprimeret. Tu ciuigilijs .no diebus continuares: cu nihil permittere uoluptati, nihil sensui, vix satis neces sitati cocederes cum corpori hamatos illos uestitus ad primeres cum inimicam animo corporis sarcinam, uerberibus, inedia, dolore, cruciatibus redigeres in potestatem: cum inopum greges quotidie aleres:cum tuis ieiunij qu situ in uiduis faceres: tua parsimonia uecti alia pauperibus coiistitueres cum nobilistima matrona alieno habitu stupem per Opita corrogares, quam mox indigentibus effunderes:tu nimirum coelitibus quod in suu opus transferrent

praescribebas Ad te igitur caelestes illi spiritus confluebat,ut

7쪽

in tuo uultu adsolutam uirtutis speciem intuerentur:ut ex tuis moribus desumerent, quod quasi exempli loco transiferrent in caelum:cumque in terris adhuc uiueres iam tui

imago caelesti penicillo expressa apud caelites proponeba

tur. Non dico hic Auditores quam magnum hoc fuerit, quam rarum,qua inusitatum qua uni pene Franciscae pro

priu diuina beneuoletiae pignus. Relinquo cogitationibus vestris aestimandum,qua nilui non dico rdidum, sed nihil humamim,nihil non diuinum in ea fuisse necesse sit, quae tam familiares purissimos illos spiritus habuerit, quae eos e coelo deuorarit, detinuerit apud se,d:scedere non pas sauit iucundissima familiaritate delinitos . Et quidem

tam cupido illi cum Francista versabantur,ut noli dare, sed accipere beneficium viderentur, quasi uno eo excepto quo beati sunt, aliud praeterea nullum spei laculum habe.rent, quo te iucundius oblectarent.Sanctoriquibusda con cessum id magni beneficilloc legimus, ut in corpore chiellent longallime a corpore peregrinati, auuocato a sensibus animo,deportarentur in coelum, coelituum claOris interessentnMagnum hoc est ac lingulare non nego, sed qua to illis honori fuit ut coelo fruerentur animo terras reliquisse. tantierit Franciscar gloriae,caelestes Ciues,ut eius as pestia ne carerent, coelo interdum ut ita dicam caruisse. Quamquam quemadmodum Franciscar domus caelituum diuersonum fuit in terris,ita eidem ad caelites,quali mutua

hospiti lege aditus semper patuit, nec sitis constat plus ne temporis cum superis in terris, an in coelo consumpserit. Quoties illi diuino splendore concussa mens rapiebatur

extra

8쪽

extra corpus: quoties se purus ille animus arcanis caelellibus inserebat:quoties illa diuinipulcritudinis specie aliqua

obiecta,euo Datur a se ipsa, S: in diuinitatis Oceano absorpta versabatur in liquidissimis voluptatibus, ut quocunque se verteret, nil praeter Deum suum posEt intueri. Quam multa porro eam didicisse diuinitus accepimus, dereligionis arcanis, de Deo trino,in uno, de opificio mundi de caelestium Ciuium, natura,ordine, dignitate, de bonorum praemijs, de supplici, inferorum, de iis praesidi js

quibus ad caelum bonis mentibus comunitur ascensus. R gum quemdam olim deplorare solitum serunt conditio, nis suae calamitatem , quod nihil apud eiusmodi hoivines secretum esse possit, publica sint omnia, quidquid age, rent quidquid dicerent obseruari ab omnibus unum homiliem tot oculis esse expositum, de nutibus ipsius iudicium vulgo ferri. Id ille malum appellabat, sed re, gium malum , atque ideo fortasse magis ferenduna. a. tum id ille suum existimet dum hoc fiteatur ita se vixi se, ut latebris sibi non luce opus esse existimaret certe in Francisca regia plane haec sui praerogatiua cinctitatis ut nihil tam humile esset in ea, quod non admirandum : nihil tam commune , quod apud coeteros non Iamrum , nihil ipsi tam frequens quod non omnibus nouum, nihil tam tenue quod contemnendum, quod non cael

stis ille Phrygio aut eo illi suo operi putaret illigandum.

Audite si placet rem in eo genere singularem cuius nescio an alterum in omni memoria exemplum reperire positis, intelligetis quam minora vero sint ea, quae a me dicuntur, ' Hora-

9쪽

Horarias de more preces lyrancisca Virgini Deipatae rem rabat quod munus sua voluntate susceptum, quotidie re ligiose persiluere erat selita: inter recitandum accersitura viro mora nullaci libellum ponit, accurrit ad vocem paulo post ea re consecta , quamobrem accersebatur a viro, redit ad intermissae supplicationis locum mira dictures iam tam rarum in re leuissima obedientia exemplum in sua illa tela Angelus intexuerat, reliquam intercepti uocem vel bi verbum enim in medio cursu interpellata

reliquerat in aureis literis exaratum inuenit: Et miramur aperiri nunc in eius honorem templa parietes aulaeis comvestiri,micare passim lucentes faces, auro, atque argento omnia collucere, tradi litteris clarissimae matronae gesta

ad posterorum memoriam incidi in publicis monumentis, eius integerrimae vitae exempla ad sempiternam fidemicum eius olim etia viventis inclitatem superi suo pene ducam chilographo sint testati. Facis hoc,& ficies spero semper charistima Patria, iuste in meritam religiose insatactam, pie in Civem essed vereor ut possim dicere satis masture, nunc denique, quando te in eiusmodi officio caelseres prauenerunt . Sed nimirum aequum erat, tirlini

eam colerent superi,quibus illa vi consuetudine coniunctior fuit quam hominibus, ita notior sanctitate tum eius venerationem sanctissimus Pontifex deportaret e coelo. nos ad extremum susciperemus. Et sane negare non possis mus Auditores tanti fuisse ad haec usque tempore differri

nostru omnium vota: vitantii,munus quo maius ab homi

ne accipere no potuimus,non alteri, qua magno Paulo, citi

10쪽

caetera omnia debemus,deberemus: Qui eum diem quem iam ante laetistimum habuimus ob memoriam tanti Pontificis e coelo accepti, laetiorem etiam ficere voluit donata coelo Francisca In quo nescio an eum paterna in nos indulgentia sesellerit neque enim illius diei auxit letitiam, quae augeri omnino non potuit, sed confudit ut ignoraretit vulgo homines,quid sibi potissimum e duobus gratularentur;vtra de causa magis gauderet:intelligerent vero utra earum defuisset, alteram ad summam voluptatem sufficere potuisse utraque autem coniuncta in summa laetitia vererentur tamen ne nimis parum gauderent. Caeterum quae illius diei in posterum memoria quam iucunda recordatiost futura non id mihi simo ut diuinem talem certe sere spero qualem Romana pietas in Optimum Parentem, religio in sanctissimam Civem in animis nostris esse voluerit. D I Q.

SEARCH

MENU NAVIGATION