장음표시 사용
421쪽
. LEONIs VRBEvETAur 'ctores , & impugnatores ipsius sanctissimae
Regulae notabili etiam amore diligendo ipsam Regulam ac eius professores. Con- sanguineOS autem , &suos, nimis carnaliter dilexit. In paucis temporibus multa
fecit. Nam Episcopos multos per diversa Ioca inllituit. Hic ampliavit Palatium Pa-Pale apud sanctum Petrum in immensum, S ibidem fecit hortum latissimum, quem circumdedit muris. Hic per Fratrem Lati num Nepotem suum ordinis Fratrum Prae dicatorum Episcopum ostiensem Cardina lem, fecit fieri pacem inter Guelias, &Ghibellinos Florentiae. Eodem tempore
fuerunt terraemotus terribiles in Roman-diola, di Tuscia , ita ut Castra, ct Ecclesiae multae ruerent cum occisione nimia hominum. Huius tempore plenarie habuit
dominium Ecclesia Romandi olae, & Bon niae, facta etiam ibidem per supradictum Dominum Ostiensem inter Guel fosilc Ghi- belli nos pace . Hic Papa privavit Regem Carolum dominatione Tusciae,& Lombardiae. Hic moritur Suriani, quod est Castrum prope virerbium , di sepelitur Romae in EccIesia sancti Petri, in capella sancti Nicolai, quam ipse construxerat. De hoc Papa dixit quidam , quod non erat similis in mundo, si fuisset sine genealogia , sicut Μelchisedech ', hoc ideo dixit,quia notabatur nimis de amore
422쪽
CHRONICON PONTIFICUM. 333 consanguineorum. Hic fecit Cardinalem dominum Robertum Anglicum ordinis Praedicatorum, Μagistrum in Theologia , in Archiepiscopum Cantuariensem.
MArtinus , natione Gallicus de Tur
nis , sedit annis quatuor , mense RRO, S diebus quinque; & cessavit diebus quindecim . Hic Viterbii eligitur cum muI-xa conflictione Cardinalium. Huius tempore rebellaverunt plures Civitates in Rom/ndiola, contra quas misit exercitus. pluinxζS , & debellationes plures hinc inde fast/e sunt, di sanguis nimius effusus est. Hic fecit unam ordinationem , in V De veteri , Cardinalium , ubi multos Posuit de patria sua. Eleemosynarius fuit magnuS , & parum carnalis de consanguineis . Ipse dilatavit Pa Iatium in Monte Flastone , & in Urbe veteri , & in Perusio. Tempore suo rebellavit Sicilia, & Rex Α- ηgonum Petrus in eam ingreditur , quem pse excommunicavit,& regno suo privavit,st donavit illud filio Regis Francorum. Carolus autem Rex Siciliae cum magno exercitu Siciliam ingreditur; sed nihil profecit. Graecos, quos Gregorius Papa redu-Xerat ad unitatem Ecclesiae,publice excommunicavit in Urbeveteri , non sine multa
423쪽
admiratione Christianorum . Hic coronatus fuit in Urbeveteri , in ecclesia sancti Andreae Apostoli. Huius tempore , Primo anno Pontificatus sui, eodem residente in urbe veteri , piscis marinus in emgie leonis captus est in illa plaga marina, quae sita est versus Montem Altum, S portatus apud Urbem veterem; multitudo Curialium illic residentium ad videndum huiusmodi monstrum , nec mirum, accedetant; quia pellis pilosa, pedes breves, cauda leonina; caput ver leoninum , aures, os , dc infra dentes, & linguam, habebat quasi leo. Referebatur itaque, quod in eius captione planctus horribiles emiserat; seque multi prognostica futurorum exinde adserebant . Et ecce parum post in regno Siciliae, Panormitani succensa rabie, Gallicos , qui morabantur ibidem , omnes, tam mares , quam feminas , ac senes , & iuvenes, in praedicti Regis contemtum Occi
derunt ; & quod detestabilius fuit , latus
aperientes mulierum Latiuarum praegnantium, quae dicebantur a Gallicis concepisse, partus Occidebant, ante quam nascerentur. Deinde tota Scilia sic rebellans supradictum Petrum Regem Aragoniae in suum defensorem, di dominum , Vocaverunt. Humius tempore , Sol danus Babyloniae a Tartaris fugatur , per octo dietas occisi dicuntur
424쪽
CHRONICON PONTIFICUM . 33seuntur Pagani ultra quinquaginta milita ; sed viribus , & armis , resumtis , Sol danus dictosTartaros orientales fugans, circa triginta millia Tartarorum in hac fuga dicitur occidisse . Huius etiam tem pore Perusini super Fulginates exercitum fecerunt , di quidquid extra Civitatis muros fuit undique devastaverunt ; propter quod praedictus Papa , contra Perusinos
sententiam eX communicationis durissimam
fulminavit. Hic Pontifex Perusi moritur, di sepelitur ibidem in Ecclesia maiori, quae dicitur Sanctus Laurentius. Honorius quartus, natione Romanus de domo Sabellorum , anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto, die primo mensis Aprilis , eligitur in Perusio in concordia Cardinalium prima die , qua
convenerunt ad electionem Summi Pontificis celebrandam ;& die tertia mensis Maii, licet impotens ad id crederetur, & penitus inhabilis famose diceretur, in Sacerdotem est per dominum Latinum Ostiensem Episcopum Cardina Iem promotus , apud sanctum Ρetrum , di ibidem die Dominica crastina coronatus per eum in altari sancti Petri, primitus divino Missae officio celebrato . Hic statim post eius electionem tam C miti
425쪽
336 . LEONIs VRBEVETANI miti Atrebatensi in Apulia viriliter militanti , quam ceteris stipendiariis ex in certis partibus per dominum Μartinum Papam praedecessorem suum ordinatis , eos
animose confovendo praestitit stipendia, Sanimavit ad suscepta negotia solicite prosequenda. Hic fecit unum Cardinalem , scilicet dominum Ioannem de Boccha magis, quem in titulavit ad Episcopatum Tusculanum , quem dictus Pontifex misit Legatum in Alemanniam. Hic fuit ab omnibus habitus homo valde discretus , & sapiens ;&apud sanctam Sabinam construxit Palatia pulcerrima , in quibus cum sua familia multo tempore inhabitavit. Hic moritur Romae , & in Basilica sancti Petri
honorifice sepelitur. Icolaus , natione civitatis Asculi sedit annis sex , mensibus quatuor, diebus viginti . Hic fuit de ordine Fratrum Minorum , in divina pagina Magister , & Doctor eximius, vir vita laudabilis, sanctitate famosus, sed in negotiis adgrediendis timidus , & pusillanimis , ac in expediendis tardus. Huius tempore Sol danus cum magno exercitu venit ad obsidendum Αcchon , & capta civitate multos Christiarios occidit utriusque sexust ac etiam. Pue iros s
426쪽
CHRONICON PONTIFICUM. 337ros , dc mulieres, nec non , di viros quam plurimos captivos, duxit; ac ablatis inde omnibus , civitatem funditus destruxerunt. Huius tempore Florentini cum Lucensibus , Senensibus , di aliis de Tufeia
fecerunt exercitum contra Arretinos; di
in recessu dicti Arretini iverunt post Senenses , di debellaverunt eos , iuxta Plebem
quae vocatur de Tuppo , di multos occiderunt , captos duXerunt quam plures.
In sequenti anno dicti Florentini eum praedictis Lucensibus, Senensibus, di quam pluribus aliis de Tuscia , Romandiola ,
di aliis partibus , potentissime venerunt contra dictos Arretinos, & dicti Arretini eum multis aliis Glii bellinis exierunt obviam dictis Florentinis, & durissimum inter eos bellum committitur in campo, qui dicitur Campaldinus , & post multam sanguinis effusionem utriusque partis, tandem dicti Florentini victoriam obtinuerunt, di multos occiderunt de Arretinis , di eorum complicibus; in quo bello mortuus est Episcopus Arretinus, cum multis aliis nobilibus , & probis viris , de multi capti fuerunt . Hic moritur Romae , & sepolitur in ecclesia sancti Petri , & cessavit mensi
427쪽
Coelestinus , natione de Μorone , se
dit annis duobus , mensibus duobus , di diebus sex . Hic Coelestinus, primum dictus Petrus , vir religiosus , & sanctitate, & vitae austeritate , valde famosus , eoIumbina simplicitate , morum honestate ; sed quidem inlitteratus. Hic fecit ordinationem unam. Hic postquam factus est Pontifex , voluit Cardinales ad pristinum reducere statum, scilicet ad statum humialitatis ; unde ad imitandum Chisti exemplum, ipse pro se elegit asellum ad equitandum , & voluit quod omnes Cardinales, asellos equitarent & multa alia facere
incepit , propter quae ipse dictis Cardinalibus exosus fuit. Unde quidam de Cardinalibus , qui vocabatur dominus Benedictus Gaianus, vir utique astutus ,& omni malitia plenus , in nocte supra domum , in qua Pontifex erat, pueros mittebat, qui
plane Pontificem clamabant , & dieebant, quod ipse erat in malo statu , & in perditione animae suae , nec salvari poterat , , nisi renuntiaret. Quare Pontifex hoe a diens, & Angelos esse credens, habito consilio cum CardinaIibus, Papatui renuntiavit , & Dominus Benedictus Gaianus, inventor huius malitiae, eligitur in summum Pontificem ; qui statim dictum Dominum'
Coelestinum capiens , quid de ipso feceriti
428쪽
CHRONICON PONTIFICUM. 339rit, a paucis sciri potuit, di sic vitam suam finivit.
Bonifacius octavus , natione civitatis Ar
naniae, sedit annis novem, mensibus sex, diebus duodecim. Hic Bonifacius primo dictus fuit Benedictus, vir utique omni malitia , ct astutia plenus, magnanimus, superbus , avarus , ii ve avidus in lucrando , sed in expendendo largus , , religiosos parum diligens, in adgrediendo magnalia magnanimus . Hic domus Colum nensium persequutor fuit pessimus, in tantum
ut duos Cardinales de ipsis , scilicet dominum Iacobum , & dominum Petrum de Cardinatatu deposuerit, di ipsos, & nepotesdicti domini Iacobi , scilicet Agapitum , Stephanum , & Sciarram , cum familiis eorum omnes de Roma expulit, & ipsos
persequens contra eos crucem per totam
quasi Italiam praedicari fecit, & congregans exercitum innumerabilem omnia cadistella eorum accepit , & Pili strinum; &durissimam sententiam excommunicationis contra ipsos fuIminando tulit, in tantum ,
quod vagabundi per diversas mundi partes occulte fugiendo, & incogniti , vix de ipsis nova sciebantur , & tamquam mortui , &dispersi putabantur. Hic Bonifacius misit Y a pro
429쪽
3 o LEONis VRBEvETANI pro domino Carolo fratre domini Philippi Regis Francorum , & misit eum ad recuperandum Siciliam , in quam scilicet dictus Carolus transiens contra Frideritum fiIiunt Regis Aragoniae, & videns quod nihil pfoficere poterat contra illum , contraxit eum eo , di reliquit eum in pace ,& totam Siciliam dimisit et , dotis nomi,
me ; quod displicuit sumnio Pontifici , de
indignatus contra Regem Francorum excommunicavit eum , ac Regno privavit , di sic orta est non modica indignatio inter Summum Pontificem, Regem 3 . C rolus autem veniens Florentiam sub nomine pactatoris expulit de urbe partem il-Iam, quae Albi ,& Ghibellini nominantur, di sie facta est discessio magna non solum
in civitate Florentina, verum etiam pervotam Tusciam ; domus comburantur , homines occiduntur , di capiuntur , intra reextra, di sic rota patria ponitur in ruinam, di dispersionem, & confusionem magnam, quia fratrer fratrem , pater filium , & vicinus convicinum , & proximus proximum
in mortem tradebat . Carolus autem reve
sus est in Franciam , di una cum Rege fratre suo, & cum illis de Columna , cogitaverunt contra Papam, di exsistente Papa in Civitate sua Anania , Stephanus , dc Sciarra de Columna, cum aliquibus Baro nibus
430쪽
CARONICON PONTIFICUM. 3 1nibus Regis Franciae , clam venerunt per mare , non sine consensu aliquorum civium, di summum Pontificem exsistenthm in Aniana coeperunt . Deinde volentes ipsum se captum ducere in Franciam, Romanis, di civibus non assentientibus , qui libe
rum duxerunt Romam ; di ibi videns se
adhuc non ad plenum in sua esse potestate, iracundiae plenus , ex dolore vehementi
quasi rabiendo , mortuus est , & sepultus in sepulcro suo novo , quod autea construi pro se fecerat, in Ecclesia sancti Petri in. Hic secit sextum librum Decretalium , in quo multa bona , & utilia continentur ; & cessavit mensibus quinque,
diebus octo sa) .. a De huius dissidii origine & progressu vide
quae disputat Natal. Alexander Tom. VII. Histor. Ecin usi L. Disseνtap. IX. in Saeeul. XIII. O XIV.
αὶ Marmoreum Boni iacit VIII. simulacrum, s dens, & vestibus Pontificalibus indutum, eius, ut videtur , aetate sculptum , exstat Florentiae in Horin is Riceardianis; in quo illud observatione dignum , i ram praelongam habere, & nonnisi una corona
3ν Bonifacius VIII. primus saeculare Iubilaeum anno MCCC. instituit; cuius institutionis memoria. in lapidaria inseriptione exstat Florentiae in via di- - deita Fetna, atque ita habet:
