Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 772페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

701쪽

transis, cuius caussa turbatio cerebri dicenda est. Ex his variae periodi morbi huius constituuntur, prima nempe solius concupiscentiae venereae pecse; secunda, cum eidem melancholia, et tertia, Cum mania se adiungit: siue, quod idem est, morbus in initio, morbus confirmatus, et desperatus. Vari S p. I. autem, easque interdum subtiliores, subdiuisiones hic adducere non possumus: facilem etiam ex uno morbi gradu in alterum transitum esse, illieo patet. Alienationem autem mentis, subinde increscentem et celeri progressu ad maniam usque pergentem, di p. 46. versae positioni fibrarum encephali No ster adscribit, quae consonaiatiam es dissonantiam a naturali earum agendi modo diuersam producat, tonum quo adeo mutet, Vt quae fibrae antea concordes fuerint, nunc discrepent, et vige versa. Porro monet, delirium maniacum non semper uniuersale esse, sed

interdum a caussa partiali ab idea fixa, ut in aliis huius generis morbis) excitari, et saepe iam delirio melancholico intermisceri: quare differentiam ponit inter hanc, quam maniam deuteropathicam, et inter uniuersalem et ferociorem, quam protopathicam nominat. Symplomata, morbo vel uniue sim communia, vel cuiuis eiusdem periodo propria, fusius repetere non possumuS: complura eorum

non, nisi post mortem sub disquisitone anatomica sese produnt. Diagnos in morbi in prima eius periodo dissicilem p. s C.

reddunt taciturnitas et pudor aegrotarum ipsarum, et ambiguitas signorum, quae fere eadem esse possunt, quae venerei morbi: in secunda vero, et

multo magis in tertia periodo diagnosis facilior est. p. 6r. Prognosis semper quidem dubia esse debet: in principio tamen morbi, pro Variis eiusdem gradibus, imo etiam in principio secundao periodi, quum delirium

702쪽

imum melancholicum non, nisi per intervalla demum accedit, Curationis spes aliqua superest: munor e contrario affulget in eodem delirio iam coim firmato, et prorsus nulla in periodo tertia, facultatibus animi penitus corruptis, et partibus ipsis generationis, abscessibus, ulceribus, carcinomatibus cet. destructis; in quo ergo mi serri mo statu non, nisi palliatiuae curae locus relinquitur. Ampla P. 66. enarratio furoris uterini in femina melancholica, qui P . 79. immoderato fluxu menstruo cessit. Similem effectum vidit Noster a prorumpentibus haemorrhoibdibys. Fluor albus benignus saepe etiam morbum

hune profligat: citius hoc fit per grauiditatem, sed

facilior tunc etiam est recidiua: saepe etiam matrimonium solum morbum hunc tollit.

p. 8 . Curatio ipsa in prima periodo postulat, Vt impetus sanguinis infringatur, ille ipse demulceatur,

superficies interna uteri et vaginae humectetur et relaxetur, et denique aegra ab ideis obscoenis removeatur. Inde sanguinis missio non sine discrimine usurpanda est, et purgantibus, demulcentibus, temperantibus, emollientibus externe aeque, ae interne utendum, seruata simul strictiore diaeta: accedentibus simul ameitionibus vaporosis, quarto quouis

die vesperi specificum sumendum commendat No- P. IS 6. ster, quod paratur ex uncia una cinerum Clauellatorum, per z horas in unciis octo aquae infusa, quibus, quanta fieri potest celeritate, colatis addi debent unciae duae olei nucum recens expressi: quod remedium numquam effectu optato caruisse, et saepe una vice sumtum suffecisse testatur. Consilia saluberrima de dirigendis affectibus animi.

Omnium autem maxime parentes attendere iubentur ad masturbationem, clandestinam adeo, et tamen frequentistimam horum malorum Caussam. Compa

703쪽

Comparatio methodi medendi, ab alii S prop0sitae, p. 88.

cum ea , qua Noster utitur, et limites venae sectionis et purgantium, quum morbus iam altiores radices egit. Multum hic laudis tribuit Noster sic dictae quintae es lentia' vegetabilis, quae ex foliis absinthii minoris, caryophyllis, saCCharo Q Ddo, p. Iambra, aloe, mastiche, gummi traga Canthae, cum spiritu vini recti ficato digestis, componitur: reliqua auxilia interna et externa sunt ex classe refrigerantium, demulcentium et emollientium, quorsum spectant lotiones, semicupia, epithemata, quibus tamen aliquot grana sacchari saturni admiscet; interpositis interdum ap0Zematibus purgantibuS. Secunda periodus eadem remedia, de quibU3 p. 98. iam exposuimus, postulat, sed, loco semicupiorum tepidorum, balnea frigida, et maiorem paullo euacuantium usumi saepe tamen vel haec, et multo magis tertia perioduS omnem medelam respuit. In uno tamen casu, Vbi aegra vere malaiaza . erat, Noster felicem successum curationis, per plures menses protrame, expertus est: scire autem refert, Ipsum aegram hanC ex conuentu monialium, quae

illam sordidi lucri caussa exceperant et admodum duro modo traitauerant, exemisse et in suam Ipsius domum secum deportasse, quo melius eiusdem curam gerere posset; ipsam nec verberibus tractabat, nec vinculis ligabat, sed tantummodo fasciis toto corpore obuolutam continebat, et frequenti sanguinis missione, temperantibus et refrigerantibus, balneis, iniectionibus in vaginam et uterum, quibus itidem saturnina admiscebat, epithematibus similis indolis, et praecipue strictissimo regimine aegram denique sanitati pristinae rest,

tuebat.

Inprimis

704쪽

In primis hic praedicat usum remedii cuiusdam,

P. 16I. cuius etiam formulam Communi Cat, ex anaalgamatumercurii resuscitati et auri, quod cum spiritu vitrioli primo per et horas sub cineribus calidis, postmodum per octi duum in loco frigido digeritur, deinde quinquies ex alembico destillatur, et vltima

vice relicta materia super igne carbonum calcinatur; cuius pulueris, quod aurum vitae vocat, dosina tribus ad sex grana praescribit. Nonnunquam tammen etiam optatis opus fuit. P. I 23. Tandem consilia quaedam exhibentur parentibus et feminis, quibus educatio iuuentutis credi sint et, in eiusmodi casibus desperatis seruanda, et priores inprimis monentur, ne filias suas in ergastula, prius ablegent, quam omnia remedia incassum adhibita esse viderint. P. I et S. Sequuntur obseruationes quaedam de imaginationis relatione ad nymphonianiam, itidem exemplis illustratae, quibus docetur, quantum in mor bis phantasiae laesae momentum positum sit in imaginatione, et quantum medentes eo respicere de- P. IS . beant. In fine formulae remediorum adduntur, ubi ex abrupto grauissime Noster in usum mercurii sublimati, as 1 ETENIo introductum,invehitur.

XVII. ERNESTI GOTI LOB BOS E programma in

si excrescentia defoedatae, a Cl. Auc tore commuΠirvatur. Contigerat nimirum, ut puella decem et

nouem

705쪽

nouem annorum, praeter rhachitidem et infantiles morbos, nullis grauibus conflictata morbosis affectibus, ab equis, ex terrore in fugam actis, iri pauimentum prostrata capitis illideret sinistro la. teri, et omni sensu priuata nos dochio traderetur. Post horam ad se rediens, de dolore capitis, an xietate et respirationis dissicultate doloreque insterno sine externa laesione conquesta est, et ex sinistra aure sanguis effluere coepit, qui quasi in

pus tandem conuersus est. Licet cephalalgia adhuc continuaret; interest tamen conualescens in eo erat, ut abitum e nos dochio pararet. Animo amtem leuiter commota subito febricitare coepit, catarrhalis amellus in modum, oedemate manuum et pedum coniuncto. Sed leuabatur morbus sudori bus et urinae copioso sedimento. Tandem vero nullam molestiam sentiens, sumta coena de anxietate

singulari et spirandi dissicultate conquerebatur efextremis frigentibus circa mediam noctem placide, quasi somno oppressa, exspirabat. Sectio haec docebat: ossa capitis erant integra, p.

nec ex aure sinistra quid effluebat. Dura mater sana; piae vero matris tanta inueniebatur tenacitas,

vix alibi visa, via gyris cerebri pene sine substantiae corticis laesione, cum vasis a sanguine ubique turgentibus separaretur. Cerebrum nihil praeter naturam habebat, quam tres propemodum uncias aquae in sinistro ventriculo et pauxillum in de tro. Cerebellum pariter bene erat comparatum. Atque cum fons essitientis per aures sanguinis non posset detegi: putat Noster, illum ex vase minimo rupto, turgebant enim omnia interna, profluxisse. Praeter ageretOS pleurae pulmones praeterea' p. 6.que sanos, inconsueta eordis, in admodum denso

et crasso pericardio contenti, magnitudo in pect0ru

706쪽

.ccurrebat, cuius cauitas pauxillum seri limpidi, nec gelatinosi continebat. Dissecto vero perica dio , aliquot unciae spissiusculi gelatinosi seri pro-

manabant; non tamen, hae aqua euacuata, penitus collabebatur peri cardium. Interior enim eius sim perfigies, nec non exterior Cordis horrida atque

villosa conspiciebantur, ab excrescentibus nimirum filis, ex cinereo albicantibus, variae crassiti ei et latitudinis, quae aegre soluebantur, ita, ut inter intricatas sere cordis fibras penetrassent. Cor, praeter dicta, nil notatu dignum offerebat; vasa tamen magna, quatenuS pericardio obuoluta, in externa facie aspera similiter, subtilioribus fili, villosa, spectabantur. Hepar et lien insolita tumgebant magnitudine, Ventriculus contractione, bblis pauca, viscidula et parum tincta obseruabatur, intestina tenuia passim angusta erant et colon ab initio ad finem in recto adeo constrictum, ut incra satae tunicae vix minimum admitterent digitum.

Inter multa haec phaenomena, nec adeo infrequentia, inprimis hic Magnificus Hos avs villosum cordis statum considerat. Ob motum cordis perpetuum, hunc statum non in impetuosa et subitanea, sed in lenta accedente caussa originem mali quaerendam esse arbitratur. Id quod praei

rea ex connectentis materiae diuersitate magis elincet, cuiuS exempla Varia CX MORS AGNIO, MEMCKELIO, HAENIO, SEN Aco aliisque hic colliguntur.

Versatur hic Cl. Auctor in vera origine peregrinae illius nectentis massae definienda, quam alii glandulis fictis peri cardii, VER HKYENIVS thymo, adscripserunt et diuersimode de hac re disputarunt. His praemissis a Nostro, experientia confirmatur,

707쪽

humores praeter naturam in logum Coa Ceruatos,

uti in hydropicis clarum est, nunquam simplices et homogeneos, sed diuersae mixtionis colligi. Atque ita in peri cardio dum resorbentur tenueS a quosiores moleculae, crassiores et gelatinosae supersunt, aut ob molem et intimam mixtionem denegatam subsidunt et adhaerent, aliisque nouis particulis accedentibus, fila, villos, membranulas, ligamentula det qualia supra st Nostro exempla sunt c0llecta, emormant. Signa huius morbi quam maxime latent. Cl. pSAU VAGES resert hunc morbum ad dicoriυξίας genus cum pulsus deisitu: an recte i iudicent, qui pulsum non deesse animaduerterunt. In hoc exemplo, morbo superato, pulsus tangebatur aequalis et fortis. Pariter nihil hic facit anxietas es asthina, multis moribundis communia. Difficilis itaque huius morbi di agnosis et signorum propemodum plenus defectus pendent hic et a caussa proxima, quae cordis negotium non adeo turbat, et a pulmonibus illaesis, qui in ΜοRGAGNI exemplis pa-- tiebantur. Quapropter et haec aegra cubaro poterat utrinque, nec respirationis, nec alia incommoda sentiebat.

708쪽

i. e.

Relatio de iam grassante febre perechiali et

miliari. Auctore GUIL. HEN R. SEBASTIAN

Cum negotiorum multitudo Nostro non sit largita, Vt omnes obseruationes de hac febro eiusque symptomatibus collectas vulgaretur, Cl. ZIMMERMANNI tractatum de epidemia imaginaria II depidemie , seu nouo morbo, ita dicto Haim nouerae, qui promptuario Hannouerano a Cl. ΣΙΜΜERMAΝΝo insertus est, hic denuo edidit, nonnullaSque obseruationes huc spectantes addidit. Erat hic morbus febris intestinatis seu biliosa interdum cuni petechiis et miliaribus, interdum cum resolutione humorum iunita, quam haemorrhagiae minus criticae sequebantur. Grassabatur potissimurn inter pauperes, pendebat a victu, domiciliis Hanno-Verao,inprimis insalubribus,aeris impuritate et omnino nimis calido et iniusto ceterum regimine, quibus accedebat humiditas nimia cet. Venaesectionem. Noster raro adhibuit, nisi inflammatione urgente, nitrum prorsus in hoc morbo reiicit. Petechiae, quae nunquam criticae erant, per totum decursum morbi interdum manebant; nec euacuantibus, Vesicantibus, acidis mineralibus, china, camphora et clysmatibus turbari poterant. P. I 7. In iuuene,haemorrhagiam narium magnam pasta, hac sedata, denuo sanguis per anum profluebat in magna copia, sicque sanitati iterum es restitutus. Inter mala signa has haemorrhagias refert Cl.

709쪽

sΥnΑcκ et letalia exempla commemorati Praeterea Cl. BuCHOLκ drastica evacuantia, quae Cl. STRAGK'' , ut talappina, commendat, non amat.

Quoniam itaque hic morbus per se minime Perat contagiosus, sed per varias impuritates, domiciliorum angustias aliasque insalubritates, multitudinemque aegrorum in angustis habitaculis contagiosus reddebatur, Cl. ZIMMERMANN relationem de hoc morbo dedit, ut metus ciuium HannOVeranorum tolleretur isque ea propter appellat eam epidemiam excogitatam et salsam. XIX. IOANNIS NATHAN AELIS P EZOI DI, M. D.

de prognosi in febribus acutis specimen Pa- thologicum. Lipf. apud Frid. Gotth. Iacobaeerum ITTI. 8. Pagg. 83 Optima quaeque in libris tam antiquissimorum

quam TCCentiorum, quae inuenire potuit designis medicis siue pathologicis, additis praeterea et suis obseruationibus, huc spectantibus, cum non nuper huic rei Cl. Auctor nauasset operam: ea hic in ordinem redegit. Norma, quam sequitur Nos er, ut quodam intelligatur modo, capitum summam hic praemittimuS.

Az primum quidem agit de signis in morbis in

genere. Secundum continet signa ab externo corporis habitu. Tertium actiones vitaleS ut

signa persequitur. Quarti sectio prima actiones animales ut signa tractat, et sectio eiusdem altera de sensibus externis ut signis habet: tertia eiuS-dem capitis sectio complectitur signa ex motu VO Υy α luntario.

710쪽

luntario. In capite quinto actiones naturales ut signa

ostenduntur. NOS Vero Commemorabimus nonnullas solummodo res exempli loco, ceterum Lectores ad ipsi uri librum, lectu perdignum, amandamuS. p. Io Omnes mutationes ac vicissitudines pendiuent a

stantes et regulares sequitur vitae integritas, eos alia atque alia ratione laesos, morbus, sussiamina-tOS, morS. Hi motus pendent a solidis et ab iis fluida, quae non raro ipsorum motuum interpretes sunt; ideoque non negligenda a medico. Atque sic de fibrae natura diuersa, irritabilitateque, eius spasinis e. s. p. ad declarandos inprimis motus laesos disputatur, disputataque ex optimis quibbusque Auctoribus probantur. Ρ. Io. Dum Noster venit ad cruditatem, coctionem et crisin, mauult cruditatem in duratione et vehementia spasmorum, quam in qualitate mat riae, in humoribus frustra saepe quaesitae, ponere,

et corruptam istam materiem, quae critice aliquando elicitur et ad puris naturam accedit, ut effectum potius motuum irregularium solidorum, quam ut caussam eorundem essicientem considerare.

Ρ- Θ α Inter signa ab externo corporis habitu deprompta haec inprimis nobis placuerunt: hypochon-dria, latinis praecordia, tumidiora, aeque tamen dura, atque dolentia ut longam valetudinem, sic tutam etiam denunciant. Cutim in manuum volis corii instar tensam duramque in variiS aegris, Visceris cuiusdam inflammatione laborantibus, vidit Noster, et inprimis hoc signum, a nullo descriptum, in Coniuge quondam amantissima, uteri inflammatione rapta, per aliquot ante obitum dies obseruauit.

Pulsus

SEARCH

MENU NAVIGATION