장음표시 사용
1쪽
6쪽
8쪽
F x M AGN i s , ac principibus uiris, quos Academia nostra,
magnarum rerum cupiditate excellens, ct praestantissimis decorata uirtutibus ἰ admodum studiose colit, te delegit praecipuum, Hercules Gonzaga, Cardinalis amplissime, quem eximio quodam, ac pene incredibili obseruantiae genere prosequeretur , adducta scilicet in hunc sensum ex eo iudicio, quod habet minime dubium de summis animi tui dotibus, quae tuo immortalitatem nomini pepererunt, teqi non in Italia modo, sed in uniuersa Europa, atque a deo ubicunque uirtuti locus est, clarum in primis illu stremq; reddunt. hoc igitur nos Academiae nostrae mirifico erga testudio commoti, ad te potissimum censuimus
esse mittenda clarissimi philosophi scripta Ludovici Buc caserreae, quibus physicam Aristotelis doctrinam explanavit. porro in hanc mentem uenimus, primum quia didicimus , sua cuique tribuenda: quod cum ita sit, cui potuit aptius inscribi haec de nobilis lima philosophiae parte, tractatio, quim tibi, qui multis abhinc annis de ueterum philosophorum sontibus hausisti illa praeclara, unde rerum
omnium laudabilium cognitio, unde studium exercendae uirtutis emanat 8 deinde cum te non doctrina solum exorianet , sed multo etiam magis cupiditas quaedam bonas artes excitandi,&in hanc maxime rem tua temper studia contuleris, hoc etiam nomine, quae ab hominum eruditisti morum ingeniis eduntur, deberi tibi praeter ceteros meri
to uidentur . ergo circumferet tuum nomen per omnia
loca , simulq: Academiae nostrae summam in te obseruantiam patefaciet omnibus gentibus , omnibusq; saeculis hic tibi a nobis dicatus excellentis philosophi in omnium phi Iosephorum principem commentarius. obuiis enim quoda a aiunt'
9쪽
aiunt manibus excipietur a studiosis, avide legetur, assiciet aui mos uarietate doctrinae, acumine quaestionum, rerum , ac sententiarum dignitate, ordinis praestantia, maxi-mcq; comparatione ueterum inter se interpretum di Graecorum , ct Latinorum : quos ita ponderat omnes accurate, ut saepe dissentientes conciliet, saepe, muli is condemnatis , pro uno sententiam serat, semper autem ueritatem v
nam spectet, aut id certe, quod ad ueritatem propius uidetur accedere. Haec igitur tibi sint, magne princeps, quasi fundamenta quaedam operis nostri; quod mente designatum, Bre putamus, ut ad exitum aliquando perducamus.
nam libros de philosoplata quam plurimos partim Graece,
partim Latine conscriptos, qui nunc, magno litterarum damno, in tenebris latent, in apertum reser re, ac studiosis
impertire deliberatum est. quodq; nos de augendis, atque illustrandis philosophiae studiis pollicemur, idem curantinuariis artibus, ac scientiis alii, pro suo quisque studio. suaq; facultate, ut in omnibus tamen Academiae iudicium adsit uniuersae, quod habere ad persectionem uim maximam intelligimus, req; ipsa experimur, multis in eodemst ingeniis, ct iudiciis aeque laborantibus. itaque, licet in credibile quiddam uideatur tot uolumina emitti, quaelibet
Ius a nobis editus, ordine scientiarum seruato, commemorirat, ac pollicetur : tamen fore non dubitamus,opem serente summo Deo, a quo omnia manant, ct ad quem unum mnia referuntur nostra consilia, quin promisia nostra res ipsa comprobet, optimaeq; uoluntati optimus exituς re spondeat. ct in hoc Academiae nostrae communi studio er
ga liberales disciplinas propria quaedam uidebis elucere signa in te ipsum, quibus exterae gentes imaginem agno scent animi tui, ct intuebuntur, ac diligent sinceram illam. planeq; ab omni suco, ct ab omni labe remotam religio
nem, ac probitatem tuam, tanto sq: uirtutum omnium thesauros, quantos ii, qui prouinciis praesunt,si polii derent,ubi que uigerent bonae artes, ubique iustitia dominaretur usi
10쪽
quam fraus, nusquam insidiae, nusquam uis existeret; in mutua beneuolentia, in perpetua pace, in amore Dei, optimisq: iludiis omnes acquiescerent. Cuiusγrei praebet argumentum administratio tua per tot annos Mantuani imperii : in quo nullam unquam iustitiae partem, aut benignitatis erga ciues, aut pietatis in Deum desiderari passus es . ct nunc Dux egregius, fratris tui filius, tuis praeceptis informatus, eruditus ad exemplum actionum tuarum, mirabilem se praebet in omni generet uirtutis, ct in adolescentia praestat ea, quae cum senectus habet, mirificis laudibus extollitur . nam summa tua prudentia, ct ad optimum finem directa uoluntas in creatione Pontificum, cui perspicua non est e tuae uero apud summos principes, pro com tuum pace, pro restituenda concordia intercessones, tua perpetua studia, tuae preces, mira praedicantur a praestanti uiro, tui studiosissimo, Federico Bad uario , cuius ex praeclara mente, fluxit, cuius etiam consiliis praestanti sit mis, egregiaq; uirtute nititur Academia nostra; quam speramus amplissimum fore seminarium, unde quotidie fructus edantur uberrimi, non mediocri cum utilitate artium earum, quae ueram, ac solidam felicitatem humano gene
ri asterre solae possunt. Atque illud cupimus tibi persuasum , ct exploratum in primis esse, cum te multi & praesentes, ct longinqui colant, eorumq; studia tibi plane dedita, ct, ubicunque res poscat, praesto futura sint, nos tamen cum his omnibus certare obseruantia erga te, ct quasi appetere huius rei principatum, tuaeq; tradere potestati quidquid ingenio, labore, industria praestare ualeamus: uicillimq:, ut ipse seras opem nobilissimis doctrinis. & quas gratias reserre possis iis, unde tuum decus ortum est, exaudiat animorum nostrorum preces optimus Deus;& ut
tibi summam bene agendi, bonaq; studia subleuandi uoluntatem tribuit, ita facultatem , quae uoluntatem exaequet, largiatur. quod cum dicimus , illud fgnificamus, honestis disciplinis, ac bonis uiris nihil defuturum, quo &