Collegii Germanici et Hungarici historia libris 4. comprehensa auctore Julio Cordara Societatis Jesu accedit catalogus virorum illustrium qui ex hoc Collegio prodierunt

발행: 1770년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

COLLEGI I

HISTORIA

AUCTO RE

IULIO CORDA RA

SOCIETATIS IESU ACCEDIT.

CATALOGUS VIRORUM ILLUSTRIUM

QUI EX HOC COLLEGIO PRODIERUNT.

TYpIS IOANNIS GENEROSI SALOMONI

6쪽

CHRISTOPHORO

MI GAZZIO

S. R. E. CARDINALI AMPLISSIMO Viennensi Archiepiscopo, Uaciensis Ecclesiae Administratori, insignis Ordinis Sancti Stephani Regis Apostolici Magnae Crucis Equiti, S. R. I. Principi. IULIUS CORDARA SOC. IESU.OLLEGII Germanici Hungaricique Historiam a suis initiis scribendam cum suscepissem, vix ad Opus agressum res ipsa me admonuit, non alteri quam uni alicui e S. R. E. Cardinalibus inscribendam dedicandamque esse. Videbam enim, tametsi Collegium hoc Pontifex Iulius III. instituerit,

a a B. P.

7쪽

B. Ρ. Ignatius labore industriaque sua condiderit

primum tamen suasorem ejus atque architectum Ioannem Moronum Cardinalem fuisse , in idem Cardinales caeteros summa voluntate consensisse, potissimas demum in eo moliendo conficiendoque Cardinalium partes fuisse , qui non auctoritatem modo, curaS, atque consilia , sed opes etiam in id suas pecuniamque contulerint : Ut mihi quidem videantur in hoc uno opere Cardinales splendidum quoddam atque immortale monumentum reliquisse, cum pietatis suae , tum etiam liberalitatis, ac praecipuae in gentem Germanicam benevolentiae , cui nullum possit par meritum inveniri. Videbam deinde , cum labaret ex census tenuit,

te Collegium, ei Cardinalem Bellajum in primis, tum caeteros Cardinales de suo liberaliter subvenisse ne penitus interiret. Ad haec, hortatu maxime studioque Othonis Cardinalis de Truchses Episcopi Augustani Gregorium XIII. ad opus instaurandum, ac Velut ex inregro extruendum animum

appulisse, in idemque Cardinales alios incredibiliassensu conspirasse: Ur rursum Apostolici Senatus auctoritate consectum id opus videri dicique possit. Postea vero quam Gregorius , Pontifex ille Orbi universo semper cum honore , nobis etiam eum eximio grati animi sensu memorandus, suam nutanti Collegio firmitatem , sede certa ac justis vectigalibus attributis , attulit , eique Alumnos

8쪽

Hungaricae nationis adiunxit , quanta sedulitateae vigilantia Cardinales illi sex, quorum in ru- tela ac potestate Collegium est , curam ejus ge serint , resque ejus omnes ad hanc usque diem tueri, provehere , amplificare studuerint, & videbam ipse, & nemo est tam rudis omnium rerum qui nesciat. Ob eas ergo res minime ambigendum mihi fuit, ne Collegii huius historia , qualiscunque ea effer, uni cuidam deberetur ex eo ordine, cui & originem suam , & progressus, & dignitatem, ac pene se totum Collegium ipsum deberet ; Cumque Patroni seni e Cardinalibus ei sint, unum saltem ex eodem coetu huic operi quaerendum statuebam . Sed neque diu consultandum mihi fuit quem prae cunctis eligerem . Circumspicienti statim in oculos incurristi , PRINCEPs EMINENTI SsIME , multaeque simul objecere se causae, nec leves, quamobrem praeter Te quaererem n

minem . Primo enim Te, non solum in praecelso isto Cardinalium ordine collocarum conspiciebam, sed in hoc Collegio educatum, hic pietate bonisque artibus informatum, hinc denique in tantam istam amplitudinem provectum sciebam. Et memineram , cum hosce inter Alumnos florentissima aetate ac sorma versarere , adeo Te supra aequales ingenio , integritate , modestia , omnibusque doctrinae experimentis excellere , ut jam tum Videreris ad istud honoris fastigium incitato cursu

9쪽

contendere , proludereque quodammodo virtutis magnitudine futurae fortunae . Atque inde conficiebam , cujus olim contubernii pars adeo spectanda suisses, nunc decus primum atque ornamentum esses, ejus quoque a Te protegi illustrarique priefixo nomine historiam oportere . Cum deinde Viderem Te , non Viennensi tantum Insula insignitum , sed Vaciensi etiam Ecclesiae Administratorem impositum, proindeque tum in Germania, rum etiam in Hungaria honore insigni ac potestate prete fulgidum, respiceremque ad Collegii huius promiscuam Iuventutem , id taciti a me poscere videbantur Germani pariter Hungarique Alumni, ut hos de communi re commentarios uni Tibi inscriptos ac consecratos vellem. Quorum ego ut mentem interpretabar, ita aequissimae cupiditati satis mihi faciendum existimavi. Iam si privatas rationes, quae me in idem consilii impulerunt, exequi velim, quid illis justius id ossicio magis consentaneum 8 Meministi credo, CARDINALIS OPTIME, cum hoc in Collegio degeres, in eodem quoque me habitasse , testem scilicet admiratoremque st udimrum tuorum , ex eoque tempore nonnullam me

gratiam , ut se dabat occasio , apud Te inii Gse. Certe meminisse es visus , cum reversus post aliquot annos Romam , atque in amplissimum Xuvirale Collegium , quod Sacram Rotam aP- Pellant , cooptatus , has Professorum aedes sacrorum Diuitigeo by Corale

10쪽

rum causa frequentabas. Quam tape tune, quam humaniter meum in cubiculum Te intulistit Quoties ego Te variis de rebus scienter atque erudite disserentem sum admiratus i Ut delectabar familiari sermone , quo me cupidissime audientem identidem detinebasi Post illud tempus, nec memoriam humanitatis erga me tuae unquam abjeci, nec Tibi, absenti licet, ac longo terrarum intem vallo summoto , bene precari , ac fausta omnia ominari unquam destiri. Itaque magno laetabar opere cum audirem , Te ab Augusta in intimum gratiae locum esse receptum, Tibi legationes, Tibi graviora Reipublicae negotia pertractanda committi , Teque in his summam fidem , integritatem , solertiamque praestare. Crebris deinde nunciis ac litteris cum audirem de honoribus multis& maximis , qui Tibi alii ex aliis deserebantur, iamque Te Mechliniensis Archiepiscopi Coadjutorem designatum, & Carthaginensis Ecclesiae ritulo Archiepiscopum consecratum , jam ad Archiepiscopatum Viennensem traductum , alias Uaciensis Ecclesiae administratione auctum , alias Ordinis S. Stephani Regis Apostolici Cruce magna insigni-

Ium fama nunciaret, non laetabar modo, sed placebam vehementer mihi , quod tanto antea de Te omnia summa animo praecepissem, ac sepe inter amicos haud vanus vates pram unciassem. Cumia vero ad honoris cumulum Romana donatum purpuras

SEARCH

MENU NAVIGATION