De septem orbis spectaculis, Leonis Allatij opera nunc primum Graecè & Latinè prodit, cum notisPhilo Byzantius

발행: 1640년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Α submergendam . Elegantissimε Propertius lib. 3. Eleg. a. neque Pyramid sumptus ad sidera dum , Nec Iouis sta caelam imitata domus .: Nee . Mausolai diues fortuna sepulchra,

Mortis ab extrema conitione Vacant. Aut illissamma, aut imber subducet honores, Annorum aut imi pondera victa ruent.

Nec immeritoTullius Romanorum Rex str eiuras hasce parui pendens , ad alia attinium intendit. Dionysius Halic. Antiquit. Ronaan. lib. Ratio tamen illa fuit potissima , cpiam Aristoteles refert Polit. cap. 1 ad confise mandam scilicet tyrannidem r quippe sumptibus immanibus opes subditoram, facultate'; imminuebantur, sic enim subditi ene vati nullum aduersus principem habent praesidium , & laboribus diuturnis satigati, vix spiritum recipere possunt, tributisque,& exa- Aionibus persoluendis, ex eis disque conti- nuci intenti, non vacant ad aliquid moliedum Et Theophrastus lib. a. Πseu apud Suia

52쪽

ἔχειν δώνοιαν. Sic enim opibus consumptis,& mentibus operum atrocitate in aliud occupatis omnis struendarum insidiarum occasio tollitur . simonides apud Xenophontem in Hierone , non laetari, inquit Tyrannum opibus subditorum , cum subditi equoru naturam habeant, qui quo plus auenae Voram Tunt , eo sunt petulantiores. Habet & Plato 8. de Repub. Iouem Gigantum petulantiam opum imminutione repres isse . Compi rium incohatarum vestigia, extare tradit Plinius, complures item absolutas . Vna est in

Arsenoitae Nomo, duae in Memphite no procul a Labyrintho . Totidem ubi fuit Mae-xidis lacus, hoc est fossa grandis . . Has quin quaginta passus super aquam extitisse, tot demque aqua occultas Colosse lapideo super utraque in solio sedente commemorat Herodotus. & Strabo lib. 17.

Quod reges ahgyptios ideo secisse existimat,

nescio quis, ut testarentur corpore soluto, & corrupto animam superesse: quae Cum summo opifici visum esset, hoc est circulo illo triginta sex millium annorum circumacto hoc enim euoluto spasio omnia in eundem statum redacta iri opinabantur aliud

53쪽

corpus genitura, ac sibi saetura esset. Tres

autem memorabiles fuere inter miracula a connumeratae . Plinius lib. 36. Cap. 1a. Relia quae tres, qra orbem terrarum impleuere fama, sane

conspicua unique adnavigantibita , sita sunt in parte Africa monte saxeo,serilique inter I emphim on is m, o quod appellari diximus Delta a Nilo minus quatuor millia passuum, a Memphi sex, vico appo- , βο , quem vocant Busirim, in quo sunt assueti scandere illus. Et infra, sui de ise scripserunt tret He

rodotus, Euhemerus, Duris Samius, Arista raue, Dioni us, Antemidorus, Allexander Pol hisor, B torides, Antishenes, Demetrius, Demoteles, Apion. Inter omnes eos non consat a quibus facta sint, iugis o castu obliteratis tantae vanitatis Auraristis. Via de Strabonem, Diodorum, Herodotum . .

Lapides ad has Pyramides extruendas excisi Iunt a monte Arabiae, qui ab Aquilone sertur ad meridiem, atque ad austrum semper su Him tendens ad mare rubrum; Herodotus, α Diodorus . Plinius , sed Pyramis ampli ex Arabicis lapidicinis tonsus. Marmore scilicet, ebori maculoso simili, ut ex Dioscoride adnotauit Dalechampius in hunc locum.

54쪽

nit, aptissime illo 1 ξει ἶσον declarat . Saxorum autem dolatorum , reserente Herodoto, decentissimeque coagmentatorum nullum, fuit minus triginta pedum .

natibus sane plusquam humanis, impensa , tempore , & multitudine hominum , quae nec Verbis explicari, vix intellectu percipi potest . ideo non contemnenda fuit multorum admiratio. sumina es, scribit Plinius, qua nam rationem tantam altitudinem siιbuecta sunt camenta . Diodorus . ΛέγεI δε

ad ducenta septuaginta sex millia adnumerat Plinius; temporis spatium, quo Vna extructa fuit , annorum viginti concludit, tres alias annis LXXVIII. & mensibus quatuor. Dio dorus ad trecenta & sexaginta millia ascendis te prodit eos, qui hisce ministerijs incubuerunt , totumque Opus ViX Viginti annorum spatio consumatum fuisse. Herodotus ad trahenda saxa ducenta millia descripta fuis se, quae ex lapidicina Arabici montis saXL,eXCiperent, protraherentque illinc ad Nilum usque, di transmista flumine deueherent ad Li-

55쪽

Libycum montem, decenneque tempus tritum in convehendis lapidibus, decenne in

extruendis lib. a. &subdit in ipsa Pyramideliteris AEgyptiacis indicatum, quantum sit

erogatum in operarios, pro apio, caepis, alijs, fuisseque mille, & sexcenta talenta pecuniae , ex quibus maioris summae argumenta, eaque certissima producit . credibile enim est potiorem pecuniae vim consumptam fulia se in serramenta , in cibos, in vestiaria operariorum, eoque maxime dum opinatur alio tempore lapides esse excisos, alio subterr neam fossam effectam. & ex Herodoto Dio dorus , & ex his Antonius Mizaldus Cent. 7.num. qui talentorum ad nostros aureos num os reuocatorum summam ex Budaeo refert. Porrci in tantam altitudinem caementa, & lapides subuecta sunt, non alia ratione, ut videtur Herodoto. Primo Pyramis extruci a est in speciem graduum: dein breuibus machinis e ligno factis lapides attollebant ex humo in primum ordinem graduum leuantes. Tertio lapis ita subleuatus imponebatur alteri machinae, quae in ipso primo gradu stabat, &sic deinceps. gradibus enim machinae

respondebant , Vel eandem machinam ad singulos gradus transserebant, quoties ammouebant saxum, & fama tradebatur in Pyr

mide prima effecta quae altissima, posteriora

56쪽

gradatim sequentia, nouissima omnium quae infima, & 1olo iungebant . AEgypth asserebant Pyramidum aggeres ex sale , & nitro eonstitisse, immissumque fluuium ea liquassedis luisseque: sed haec nugamenta esse, demeras fabulas contendit Diodorus. Verum eam hominum multitudinem, quae aggere&ex sale, & nitro construxerat, eandem in 'pristinum locum congesta regessisse . Et verissimile est materiam illam effossam a multitudine illa hominum post Pyramidum sti ucturam in Nilum ipsum deportatam , sub ,

mersamque, aquarum profluuio distatutam ., ac dissipatam, vel in mare, vel in alium to cum aduectam, ut etiam sectum esse de terra

a Moeridis stagno effossa, & ex Thesauris subterraneis Sardanapali: illam enim in Nilum AEgyptios, hanc in Tigrem fures extulisse prodit. Nec illud praetereundum est, quod scribit idem Auctor,valdeq; mirum esse dicit, structurae Pyramidum nullum Vestigium apparere, Cum nec aggeris, nec caesi,&politi

lapidis reliquum aliquod uspiam appareat . Diodorum refellit Strabo , qui scribit anto Pyramides ' iacere aceruos lapidum, frustulis dolando detritis, in eos lapillos inueniri se mam, & magnitudinem lentis, quosdam ut hordei grana, quae semidecorticata eminent.

reliquias illas tradunt ciborum, qui operarijs

57쪽

46 dati fuerant, in lapides induruisse. Casaubonus Commentarijs in Strabonem, ait autho-Titatem Strabonis, qui praesertim vidisse se dicit, multis Siculis praeualere; &,ne Diodoro videretur imposuisse, subdit, Diodori verba de unica tantum accipienda Pyramide. Quoade Strabone dicit, aequum est. Certe Diodorum dum explicat,inscitiae arguit. i enim fieri potest, ut catus, prudensque in eadem scripturae facie. quod tamquam Valde mirum in una Pyramide commendarat, in alia si non esset, siluisset y nunquam sane potiorem admirationis causam tacuisset. Si tacuit, quod

iam de superioribus innuit, id idem & de alijs intelligi vult. Videbatur Pyramis Chembae,

sue Chemmidis in magnam molem eXtrueta, neque vestigium tritorum lapidum, & dot torum , neque aggerum apparebat. & hoc in

maxima admiratione erat. In eodem Cam-Po reliquae duae spectabantur, etsi minoris. improbioris, dimciliorisque structurae , ii ius si vestigia essent, quae de admiratione non minimum tollerent, sicut&alia, quibus inter se differebant,apertissimis verbis insonuit, ita & haec non praetersisset. Quid tum Str bo 3 scribit aceruos illos lapidum, & inter eos lapillos similitudine lentis ante Pyramiades iacere, et se vidissse; narrarique ab Incolis in lapides induruisse cibos operariorum . non

58쪽

tamen causam aceruorum veram esse assi

mat. Vt enim mendacium est cibum lapidem factum fuisse, ita & aceruos es te reliquos exstruetura Pyramidum. Dubium namque est, acervi illi a quonam ibi producti, aut Con .gesti fuerint. non esse autem industria hum na congestos, vel illo conuincitur, quod etiam alijs in locis simile quid reperiatur, nec reliqua dicuntur es . aut Ciborum, aut aedifica

δ' , o1 ε ὀις. Hoc si non sensisset Strabo exempla allata, praeter tanti Philosophi expectationem nihil probarent. Potuerunt enim sicut, & in alijs regionibus locinatura quadam occulta lapides illi aceruatim concrescere , qui figuram lentis gestarent .

Naturae vero ignari,aC rudes,dum eorum Causam as equi non possent, ciborum reliqua, frustulaque delatorum lapidum esse ashuerarunt : quod fama diuulgatum in aduenas etiam, ac exteros homines decantari caepit, monimentisque Sophorum Commendari. Pag. T. P. I 8. Και τὸ μῖο ι ψος De alti

tudine Pyramidum vix certi quid definiri post

test,

59쪽

test ita scriptores variant. Diodorus, E EVυψος εχη πλείω ἄ-. Strabo ς' διαέας, Μella ad quatuor iugera in altitudinem erigi, Solinus, Dramides turm fiunt ut Aegypto fasipasa Cltra excelsitatem omnem , q- feri manu possit. Itaque mensurax umbrarum egresse nullas habent umbras. Ammianus Ma cellinus, Dramides ad miracula septein prouem ,

quarum diuturnas surgendi inimitatis scriptor II

rodotin docet, ultra Omnem omnino altitudin t .

quae humanis confici potest, erecta sunt turres , ab

imo latissima insumitates acutissimas dempntes Cassiodorus, Drumis in Aegypto, marum insuο si tu sevmira consionem ultra costru tionis Dacia. nulla parte conisicitur. Ausonius Idritio 3. Euadro cui νι δε illa cono Surpi, is ipse suas consumit Pyramis umbras. Vide plura apud Raderum in Mart. is notat Tecentiores, qui eas dimensi sunt, angustiora spacia ponere, ideo quia rudera, di Nili ali

uionibus saxorum fragmina circdmiacentia,& terra ipsa crescente obducta, inferiores, octatiores Pyramidis partes tegant. Thaletem ex earum umbra illas mensurasse ex Ilieronymo animaduertit Laertius lib. I,

Maxima sane Pyramis in sumitatem acutissimam non desinit,sed in modicam plapiciem , si vera eit emendatio Pliniani textus, quam

60쪽

Altitudo a cacumine pedes XXV. Raderianus Codex legit, Latitudo a cacumine. siue, in cacuminrpedes XXV. Quamuis in apicem desinere videatur procul aspicientibus.

Neque in latitudine conueniunt Auetores'. Vide quae adnotauit Raderus in Martialem . ubi etiam plethri, & iugeri differentiam e ponit . habes etiam descriptionem Pyrambdum ex BellCnio lib. a. cap. a. 43. & -. &alijs, quos ille resere.

cordat Diodorus, Plinius . Pyramidem tamen , quam extruxit Asrchis lateritiam, sed caeteris praestantiorem ruisse ex Epigramma- te, quod ibi incisum erat, satis liquet, nam rante Herodoto. Pag. 8. P. 1 f. Καῖ το -G . Colore scilicet ostrino , conchyliato, muriceois purpureo ab Hercule, ut fabulantur, primum inuento . Fabulam fush prosecutus est, Iulius Pollux Onomast.lib. I.& ex eo Antonius

Thylesius libello de Coloribus carminibus Choriambis, & Nonnus Dionys. lib. O.

SEARCH

MENU NAVIGATION