Toxicologia seu doctrina de venenis et antidotis

발행: 1785년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

Toxieologiam in epitomen redactam editUrus in limine operis eo minus hujus scientiae

necessitatem , utilitatemque adsti Uere , opus esse arbitror; quum nostro praeprimis ae Vo omni hus artis Hippocraticae cultoribus notissimum sit, vix ullum elabi annum, quo non mortalium plures vel culinae errore aut casu fortuito , aut imperitia medentis, aut impietate malevoli vel vitae taedio, furiisve conscientiae agitati toxicum hauriant. Non rari igitur su11t casus legales, in quirebus medicus forensis ad tribunal, quod crimina judicat, opinionem suam de certitudine exhibiti veneni interponere tenetur. Nullum denique malum adeo perpetim vitae mortalium insidiatur, nullusque fere morbus promptiorem requirit medelam, quam qui ex hausto provenit veneno. Eo demum felicitatis recenti0rum naturae serutatorum i11dustria devenit, uti multorum Venenorum nomen nostro praeprimisi aevo terribile esse desinat. Dosis enim utpluri .

12쪽

mum non bene sica Natura venenum a medica mento distinguit. Multa etenim venena, quae deleteria ex integro olim habita, hodie tanquam dona pretiossissima in vindicias sanitatis divinitus data Veneramur. Multorum enim virtus medicata auxilium adhuc praestat desperatissimis in morbis , in quibus mitiora medicamenta utplurimum fallunt; exemplo opii, belladonime, acG- niti, praeparatorum mercurialium , antimonialium , cantharidum &c Hac in medicinae parte laudem maximam si-

bi pepererunt viri illustres, qui haud solum vim deleteriam, sed insimul vim medicatam & antidota venenorum recensent. E numero toxi-cologorum primarii sunt MERCURIALIs , AR-DoYNUs, GESNERUS, FRICCIUS , LINDESTOLΡΕ, ME AD, RHEDI , PROGIANI, WΕPFERUs , NAVIER , FONTANA, KRΑΡF, C ELSI, STOERCR, MURRAT prae omnibus vero CeIeberrimus G MELIN, cui praestantissimum de Velaenis opus debemus. Horum virorum dogmata in aphorismos redegi praelectionibusque adaptavi. Sola vero Venena hominibus deleteria, non simqt ea, q9x intinantibus lethalia recensui

13쪽

Ena , quod pereXigua doli, corpori humano ingestum aut eXtus applicatum, vi quadam peculiari morbum gravem vel mortem causat, Venenum seu Toxicum audit omne Venenum solummodo certae dosis respectu deleterium est, nam atrocissilita Venena Paucis eXceptis, in valde exigua dosi saepe optima sunt medicamenta. D ntur tamen talia entia, quae corpus semper destruunt & e quibus nulla dosis medicamentosa est, ut venenum hydrophobicum, pestilentiale, &e. hinc dantur venena medicament an00 medicamenta seu femper deleteria.

14쪽

Sunt iterum, quae deglutita non destrulint, sed cum aere ad pulmones delata, vel vulneri instillata enecant. Aer fiXus cum musto fermentante copiose deglutitur impune, cum aere in spirato ad pulmones delatus subito necat. Veuenum viperinum ventriculo ingestum im- . pune fertur, Vulneri instillatum mortem causat. Sunt denique alia venena, quae non solum interne sed etiam externe applicata nocent, Ut arsenicum. Dantur denique venena communia, quae omni hOmini & cuilibet animali noXam inferunt ut arsenicum, mercurius sublimatus corrosivus. Dantur demunt venena relativa, quae vel soli

homini vel solis animalibus & saepe uni solummodo animalium generi nocent. Sie Nuae Vomica brutis 'non aeque hominibus deleteria est; 'Aloe canibus & vulpibus nociva ; non homini; Cocculi indici piscibus & pediculis deleterii; mellandrium aquaticum equis lethale, bobus inno-

Xium est. Doronicum canes necat, rupicapras, atau

das & h3M undines nutrit. Semen petroselini avibus ;Piper fui biis damnosum est; Amygdalae amara Vulpes, felles & gallinas necant. Conii maculati semine nurni , stramonii semine phasiani, lolii temulenti semine coturnices, , oiami radicibus siles sine damu o

15쪽

Ex his ergo patet quodlibet venenum solummodo agere respectu dGeos, qua eXhibetur, respectu partis nostri corporis, cui applicatur & respectu animalis seu subjecti , cui propinatur. Diυiduntur venena respectu regni , e quo deprO-

muntur '

in animalia, qtue ex regno animali- vegetabilia, quae eX vegetabili mine alta , quae eX minerali desumuntur ;- halitu a quae eX atlnosphaera hauriuntur. Respectu temporis, quo venena necant, dividuntur in velocia, quae mortem cito inferunt, ut magna dosis arsenici, sublimati corrosivi vel aeris fixi pulmonibus hausti.

in lenta, quae lente inducunt mortem, ut saturnina. Respectu indolis principiorum consZitutivorum , qui bUS Venena maXimam partem constant, dividuntur in acria, ut υ egetabilia drastica, corroslVa, mineralia acida, alcatina, metallica , &acido - metallica. Animalia deleteria , necrotica. in narcotica ut vegetabilia quaedam - narcotico-acria, quae utroque principio

nocent.

- halitu a, quae halitu noxio suffocant. - mechanica, quae stritictura mechanica agunt.

16쪽

Respectu fymptomatum , quae Venena producunt, habentur

I. Insammatoria, quae inflammationem & gangraenam inducunt. a. Drastica, quae sursum ac deorsum primas vias validissime evacuant. 3. Conuulfi Va , quae convulsiones aut spasmos toto in corpore eXcitant. Paralytifantia, quae paralysin eXtremitatum ut saturnina, vel cordis ut lauro cerasus inducunt. s. Narcotica, quae soporem, delirium, amau-

rosim causant.

6. Suffocatoria, quae lassocant halitu mephitico. T. EGiccantia, quae corpus tabe conficiunt, ut saturnina. 8. Septica, quae sanguinem solvunt, putrefaciunt, gangraenam inducunt. Diagnesis generalis veneni velociter agentis, interne exhibiti, depromitur I. EX flibitanea inυasone simplomatum, ut si homo sanus ex ingesto quodam cibo, vel potu Vel medicamento, aut re quadam incognita paullo post corripiatur vertigine , cardialgia, colica, vomitu, cholera ,

o spasmis, convulsionibus, debilitate , ani

17쪽

mi deliquiis aut sopore &c. Aut si l bia , lingua, fauces, ventriculus & abdomen cum sensu ardoris intumescant. 2. EX faburra egesa, ut si saburra vomitu vel alvo ejeeta masticatam herbam, veΙ

radicem, vel fungum, Vel pulverem, s lem , succum vel pitulam referat, & si haec saburra cani, felli, vel gallinae ad

devorandum data animal interimat, aut saltem gravissime assiciat. Sed memorsis, venena quaedam homines non vero aut malia interficere. 3. EX cadaveris inspectione. Si in tali cada Vere Ventriculus inflatus, vel spasmodice contractus, aut inflammatus Vel gangraenosus , vel saltem maculatus inveniatur, absque alia praegressi prius morbi causa. 4. EX notitia botanica. Si in saburra vomitu vel alvo egesta, Vel in cadaveris Ventriculo inventa , adhuc appareat semen ,

radix, foliolum, fungus vel pulvis vegetabilis , vel si tale vegetabile in domo

denati inveniatur, quod ex notitia bota-nic pharmaceutica scimus esse Venenatum. S. EX notitia chemica, si eX adhibito critearici chemico inventi in saburra veneat mi-

18쪽

Unicum signum certum dati veneni est notitia bo-tanica inventi veneni vegetabilis, & criterium chemicin dati veneni mineralis. Cum vero persaepe haec duo signa certa ob paucitatem inventae materiae suspectae , aut vegetabilis nimium masticati, vel in ventriculo mutati ad- hiberi nequeant, hinc patet, cur saepe judicium de dato veneno maneat incertum.

Signa specialia cujuslibet peculiaris veneni adhuc dum desiderantur, quorumdam vero signa habemus , quae in speciali venenorum consideratione sumus relaturi. Possunt venena quintuplici υia corpus nostram ingredi. I. Ρer Os Se o Ophagum , quo forma cibi, potus , medicamenti vel aeris in Ventriculum deglutilantUr.

4. - pulmones ope halitus inspirati. s. - applicationem ad cutem integram vel laesam. Ergo respectu sedis quam Venenum Oecupat, possunt venena dici stomachica - enterica - Πarina - pulmonica - culanea. Et si ex his

viis ipsum sanguinem jam ingressa sunt, sanguinea seu tu toto corpore residentia audiunt.

19쪽

MEDELA VENENORUM.

Medicamenta quae Venena enervant, Antidota &Alexipharmaca dicuntur. Haec dividuntur in generalia, qUae Omnibus Vellenis conveniunt ut evacuantia, pinguia, mucilaginosapiastica.- specisca, quae vi specifica Venenum enerVant. Venena gastrica, seu quae in ventriculo solo adhuc resident, optime eliminantur dato vomitorio; venena vero enterica seu quae in intestinis res1- dent , optime evacuantur purgantibus. Si vero jam valida inflammatio ventriculum vel intestina occupet, tunc sola diluentia, & obvolventia , ut lac, emulsio, ova tenua cocta, oleosa, pinguia, mucilaginea, aqua tepida copiosissime hausta conveniunt. Venena sanguinea seu sanguini immiXta iisdem re- . mediis circurantur & simul datis sudoriferis Se diureticis. e sanguine eliminantur.

Venena pulmonalia seu halitus noxii pulmonibus' hausti, halitibus contrariis ut acidi alcatini, aleatini acidis, phlogisticati aere dephlogisticato &c. siepe feliciter destruuntur.

Venena narina eluuntur e naribus vel mox dictis remediis invertuntur.

20쪽

Venena cuti externae applicata exigunt ablationem vel suppurationem, qua eliminantur; Vel applicationem remedii involventis aut specifici; de quibus in speciali venenorum consideratione dicetur. Respectu antidoti habentur venena, quorum antidota nobis sunt comperta & alia quorum antidota ignoramuS.

SEARCH

MENU NAVIGATION