Sanctissimi d.n.d. Clementis diuina prouidentia papae octaui Confirmatio nonnullorum decretorum per fr. Andream Fiuizanum Ordinis eremitarum sancti Augustini priorem generalem, pro bono ac faelici regimine eiusdem ordinis editorum

발행: 1596년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

sitionem,& illarum publieationem simul conventualiter in eodem comventu degant : Nam etsi per praedicta alicui in praesentiarum praeiudicare non intendimus; nihilominus in suturum , pro communi pace,& quie 'te Religionis , omnia de singula praedicta in Capitulis & Congregationibus proximό celebrandis, executionem omnimodam habere volumus. Haec sunt, charissimi , quae circa nouitiorum receptionem, & Superi cum electioiaem vobis proponenda duximus, ad plura, & maiora vos in dies hortaturi : quae ne nostro sensu, unico marte, aut proprio arbitratu

digesta viderentur,super eis, non solum Illustrissimum & Reuerendissimum Antonium Cardinalem Saulium dignissimum ordinis nostri Protectore, sed etiam Sanctissimum Dominum Nostrum D.Clementem Papam Octauu consulendum esse censuimus, qui paterna ac Pontificia in vos charitato Propensus, omnia praedicta auctoritate sua qpostolica approbauit,& confirmauit. Quare omnes electiones & nouitiorum utriusque sexus receptiones deinceps contra hasce nostras ordinationes factas nullas irritas, ac in-tialidas esse decernimus, & declaramus, quibuscunque in contrarium non

obstantibus. Quicumque vero postquam praesentium litterarum notitiam habuerint illarum effectum per se,vel per alium,quomodolibet de quocumque praetextu etiam ad nos rescribendi, & insormandi impedire, mutare, et prorogare ausi fiterint , in sententiam excommunicationis quam in his scriptis licet inuiti serimus, trina canonica monitione praemissa ipso facio incurrant, aqua absolui a nullo nobis inferiore possint, & nihilomimus eosdem omni dignitate, officio, ac immunitate perpetuo priuatos audicamus, ac declaramus,& sub eisdem poenis superiores omnes italia-xum Prouinciarum Conuentibus,praedictas litteras, ubi primum ad eorum Hanus peruenerint publicari & ad omnium notitiam deduci ac Fratribus conventualiter congregatis, publice legi faciant. Vestrum est, statres

in Christo dilectissimi , iussis obtemperare , & quam proponimus bonia egiminis rationem libenter amplecti . Reformamini igitur viri staetres, reformamini in nouitate sensus vestri, donec sormetur Christus in ,obis, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Accipite loricam Fidei, arma iustitiae assumite,& induimini Dominum Iesum Christum. Viriliter agite, & consortetur cor vestrum, scientes non lauream, aut ex corruptibili materia compositam vobis promissam esse coronam, sed ex persectissimo caelestis beatitudinis auro inter caelestes beatorii spirituu choros per Saluatorem nostrum suificienter ela- Dorata, quae militibus praeparatur, proeliantibus monstratur,& vincentibus donat; r. Hanc fratres vobis acquirite,nobi'. vestris orationibus,pijsque operibus obtinete. Bene in Domino valete. Datum Romae die is. Februarii 24. D. XCVI. Nostri ossicis amxo paruo sigillo. F.Andreas Fluietanus Ge- Deralis Indignus. Haec autem decreta, prout ipse Andreas Prior Genera-

Iis pro bono sui ordinis regimine zelo religionis ductus edidit, sic, ut par est,a suis Religiosis humiliter recipi, prompta obedientia executioni demandari cupit,verum nobis prius examinanda,& Apostolicae confirmati

Dis robore approbanda ea qua-- Mit, reuerentia proposuit, ac humiliter

12쪽

supplicari secit,ut piae suae intentioni in praemissis opportune Auere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur, qui in his auctoritatis no arae partes libenter interponimus,quae ad Religiosorum statum prospere clirigendum pertinent, eiusdem Andrare Prior Generalis p ijs votis benigri annuere volentes, tecreta,& ordinationes supradictas,quae a dilecto filio noestro Antonio tituli sancti Stephani in monte Coelio Presbytero Cardinat i Saulio eiusdem ordinis apud Nos Protectori, diligenter examinari volui mus, quaeq. ex ipsius etiam Antonij Cardinalis approbatione praedicti Ordinis prospero regimini valde utilia sore accepimus, Apostolica auctorita

te tenore praesentium perpetuo confirmamus,& approbamus,illisq. perpe tuae,ac inuiolabilis Apostolicae confirmationis robur adijcimus, ac omne S& singulos tam iuris quam facti desectus, si qui in eisdem interuenerint supplemus. Mandantes propterea in virtute sanctae obedientiae uniuersis singulis eiusdem ordinis fratrum Eremitarum sancti Augustini superioribus fratribus,& Religiosis utriusque sexus, ad quos spectat, & in suturum spectabit, ut decreta, & ordinationes praedictas inuiolate perpetuo obseruent,& ab alijs ad quos spectat & spectabit,obseruari curent,& faciant:Eos que qui aliquo modo ea obseruare renuerint, aut his contradixerint, vel sinopposuerint,poenas in eisdem decretis, & ordinationibus adiectas eo ips incurrere,sicq. per quoscunque iudices ordinarios, & delegatos sublata etia& eorum cuilibet quavis aliter iud candi, & interpretandi facultate, & au-ctoritate iudicari,& definiri debere, ac irritum & inane quicquid secus su per his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerie attentari decernimus,& declaramus : non obstan. conuitutionibus & ordi nationibus Apostolicis, ac alijs eiusdem ordinis statutis de consuetudini bus etiam iuramento confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia

roboratis,caeterisq. contrarijs quibuscunque. Voluimus autem praesentiuα

exemplis etiam impressis manu notarij publici subscriptis, & sigillo pers'-nae in Ecclesiastica dignitate constitutae obsignatis,eandem fidem in iudicio& extra illud haberi quae ipsis praesentibus haberetur si forent exhibitae veIostensae. Dat. Romae apud S.Petrum sub annulo Piscatoris die a8.Februari, M. D. X C VI. Pontificatus nostri Anno ininto.

M. Vestrius Barbianus.

ROMAE, Exdpographia Vaticana.

M. D. XCVL

SEARCH

MENU NAVIGATION