장음표시 사용
2쪽
anta , mihi apud vos , Auditores , et socii ornatissimi , auspicalissimo hoc dic, quo Academiam nostram beat atque exhilarat, eius Vere decus, et ornamentum, praeclarissimus vir , atque Prosessor , novus Italicus Hippocrates Iacobus Thomasinius, verba habituro de diversis Me dicae Artis instaurationibus , ac de illa praesertim , in qua nova reperta est agentium series , quae non incitando, sed contros timulando agunt, tanta inquam rerum dicendarum materies o licitur , tanta diversarum observationum seges oboritur , ut ancipiti cogitatione haerere animus, neque unde ordienda oratio mea, neque ubi terminanda sit, exploratum satis habere videatur. Et revera quis unquam quavis mente , quovis
ingenio praeditus , quibusvis biodicae Artis
praeceptis pollens, coram spectatissimo isto consessu dicturus non iluctuaret, haereret, atque deficeret 8 Deus immortalist quid per me esset agendum , nisi tanti Viri, ac spectatissimi Professoris Conspectus, mihi animum viresque add ret Video enim in hoc eruditissimorum virorum coetu mihi dicere aequo numine obtigisse. Hac itaque spe Confirmatus, atque non parum crectus ad propositas observationes enucleandas , et ad
3쪽
mea peracta experimenta iudicio vestro subiicienda , jam venio ; quas demonstrationes , Artisque Medicae doctrinas dum cursim expediam , consido vos parvi milii temporis usuram minime pro vestra humanitate denegaturos. Tot inter, ac tam diversas instaurationes ,
quas Medicinalis Ars viginti abhinc saeculis passa est, principem , ni fallor, locum obtinent, atque in Medicinae historia clariorem tres , quae proximis anteactis temporibus prodiere; Brounianismus, ContrO-Stimulantismus, et Homoeopathismus.
Non. mihi mens est de primo vobis verba sacere , nam nihil aliud agerem , nisi res plano tritas, quas optime nostis, quaeque artis medicae tironibus quotidie in schola medica proponuntur, iterare; hoc unum vobis significabo, praestuu-lissimo Brounio de vitae organicae inhaerentium elementorum notitiam debero nos; is enim primus de ejusdem existendi modo disseruit, per incitantes seu stimulos Seilicet, et Vim organicam, quam excitabilitatem voluit nuncupari, vim in solis organicis corporibus ab ipso perspectam. Duos dein incitantes distinxit in plus nem-Pe , et minus, inque his duobus totam morbi
vim sitam esse dixit, sanitatem vero in Stutu memdio poni, idest stimulorum normalium actione. Actione stimulorum maxime adaucta incitamenti infirmitas oritur; a vi vero incitantium iu miuus, oritur contra Ianguoris iusirinitas , ab
4쪽
ipso dicta morbus Asthenicus, quam 'Postheniam seu hyposthenicum morbum per me libuit no
Ex dictis apparet , Brounii sententia suorum que fautorum nihil esse quod excitans non sit, modo tamen supra expresso. Si ergo agentes Omnes, cujuscumque modi sint, incitando agunt in magis et minus, sequitur inde ut cum sint effectus Semper causis convenientes, reagendo, habendae essent semper affectiones adaucti incitamenti , servata stimuli proportione , et nunquam descientis incitamenti morbi, hubitis stimulantibus in minus : et hac de causu Brounianae Philosophiae error deprehenditur , cujus Auctor asseruit, sta- 'tuitque ex centum infirmitatibus , nonagintanovem Hyposthenicas esse, et vix unam Hypersthenicam. Datum vero erat Genuensis contagii Scriptori, novaeque medicaΗ - Italicae scientiae Auctori, errorem detegere, nunquam remittendum Brounio suis fictis lucitantibus in mitius. Hi clarissimi viri summo ingenio, summaque eruditione praediti, quibus Italia nostra refulget, et hos inter, spectatissimus, ornutumque saeculorum laude dignus Prosessor Iacobus Thomasinius, decus vere et ornamentum Academiae nostrae , quem jure meritoque ut Italicum Hippocratem, Artisque medicae instauratorem veneror; hi inquam, Vetere repulso errore, in medium proserentes , non simplicis contemplationis, sed . rectae experientiae
5쪽
illustria sacta, novam nacti sunt agentium seriem qui non incitando agunt , modo tamen stimulanti opposito nempe contra stimulando. Aperte sateor Auditores me decem circiter
Onnos, nempe usque ad annum millesimum octingentesimum , toto animo , totisque viribus Brou-nianae sententiae savisse , sed quum postea Arebigymnasium Ticinense quatuor sere annos crebro adiissem, ibi partim Genuense contagium contemplando , ejusque scriptorem saepius perlegendo, partim Clinicis observationibus studiose adstando , excellentium atque illustrium Prosessorum, Raggii et Bordae, aequo, libentique animo novae instaurationi medicae acquievi, ejusque acerrimus sautor ac propugnator extiti , ac talem adhuc me es- Se aperte Profiteor. Cum vero Neapolim rediissem florentissimam urbem, ac praestantissimorum hominum feracis linam , Perutile , . atque necessarium duxi, has novas medicas doctrinas Clinteis observationibus accommodalas, Amicis, Praeceptoribus, atque Pe multis auditoribus meis significare. Hinc mihi Prima mali labes. Hinc omnes pene medicinae Cultores in me irruerunt; quumque ab illis in Timas grρlias , gratique animi signiscationes pro tam singulari beneficio expectarem , et ab eruditissimis in arte patrocinium ac tutelam, mihi vexationes , et impedimenta parantur; nil vero mea sententia valuit removero, quin etiam sortis et
6쪽
constans haud pericula metuens, mearum lectionum et observationum, facile, opus aggredior. Videns tandem adversarios ab impugnatio nibus minimo desistentes meum nomen, meam que aestimationem quotidie discerpere, quamvis mirabiles effectus in Clinicis observationibus haberentur , statui, Publica experimenta in vivis animantibus peragenda, et ob eorum oculos ponere
Veritatem,sperans sic me ab eis errores depulsurum eosque in veram sententiam adducturum. Et revera omnium Prosessorum medicae Aris
tis , juVenumque medicorum coetu convocato ita amplo huius Xenodochii Amphitheatro. praesidentibus praeclarissimis Viris ac Equitibus Dominico Cotunnio et Antonio Sementinio , de medicina benemerentissimis, quorum primus jure me. ritoque nomine Nestoris Neapolitanae medicinaasalutatus fuit, ambo spectatissimi et posterorum memoria celebraudi, Optatum.opus aggredior. Canes et Cuniculos ad opus elegi.
EXPERIMENTUM I. sDuos Cuniculos tractandos proposui, Primus
solutione incitante, alter controstimulante, ut sigexperirer in utroque Phaenomenorum cursum et rationem, quorum morte sequuta , facile milii csset morbi mutationes perscrutari, quae ipsis acci
7쪽
Rebus sic dispositis, primo Opiἰ solutionem tu aqua praebui i , quo in Anatomica Sectio
nis tabula relicto , quinto vel sexto horae momento, oculi nimio sunt rubore assecti , specie quadam seruatis redundantes, dum erat totius Corporis Summa vivacitas; at paucis interjectis momentis, vehementibus contractionibus membrorum, COI-ti , et vertebrarum musculi, incurvantur ; tandem cunctis Tetani symptomatibus pressus cuniculus moritur , ejusque membra irrigent. Quo dissecto, summa , ac perspicaci Anatomica diligentia , Pulmonum , Ventriculi, et Ιntestinorum vasa , multo sanguine repleta, reperta sunt, ac si ardentia essent et inflammata. Alteri Cunictilo parem aquae quantitatem bene coobatae Lauri Cerasi porrexi ; quumquo Omnes animum observationibus intenderent, statim animal se erexit, spumam ex ore ostendens, ae Paulo post incerto gressu moveri visum est; ac tr mulum, et nuctuans saepius prosternebatur, ac tremulis motibus se erigebat. Tandem generali nervorum resolutione, Seu Paralysi pressum, in Tabula distenditur, moriturque. Cum ibi remansisset octo circiter horae momentis, ut dignosci sa-cile posset, an illius membra et musculi irriguis-
i Nempe grana duodeeim Opii in duabus aquae uu-
8쪽
Sent , summa adstantium admiratione , molle ac flexibile cxtitit. Dissecto Cuniculo , Pulmones flaccidi inventi sunt, et ubsque aliqua rubri coloris tinctura. hn teger erat stomachus , ac tantum modica spuma tu ejus cavitate reperta fuit. Intestina , ac viscera adjacentia erant intacta. Ex his duobus experimentis rite perspectis, quis est Artis Medicae Doctor, qui non agnoscat in hisce duobus Pharmacis diversam agendi ' rationem 7 In primo , Teianus , internae inflammationi conjunctus ; in secundo nervorum resolutio seu Paralysis, integris permanentibus interioribus orgunis ; incitantes igitur stimulant , et inflammationem gignunt ; controstimulantes vero stimulorum essectus minime asserunt, tum in symptomatum .pecie , quam in intimis assectionibus.
Hoc experimento conatus sum , contrOstimulanti substantia , omnes morbi est tus ab actione alicuius incitantis ortos , delere. Ad opus elegi Canem, et Cuniculum, praebens primo tria parva cochlearia ejusdem Opii so- Iutionis I unum autem , Criniculo. Quod ad Canem attinet, paucis post momentis ab hausta solutione , oculi rubucre, inquieta quadam artuum
9쪽
agitatione , quae statim in Tetanicas contractiones descivit. Hoc assectionis gradu cognito, cl-dem parvum cochlear aquae coohatae lactescentis Laim - Cerasi, administravi , quod per gradus convulsivus contractiones amovit, et dimidiae hora spatio , Canis Integer , ac in pristino sanitati isaatu apparuit. Id ipsum cum Cuniculo egi , in Teiani apparitione , qui etiam octavo horae momento integer Visus est, ac si numquam Τetani Sipparatu correptus sitisset. Αmbo dein in Cubiculo quodam positi sunt, ut facile mihi esset rerum cursum discernere , post habitum experimentum. Haec duo experimenta satis superque significarunt abolitionem effectuum morbi ab incitante, opposita substantia Contro-stimulanti.
Hoc demonstrat, morbosos validi contro- stimulantis effectus deleri, ac superari a quaviSincitanti potentia. Canis iterum sortis , ac validus , et alter Caniculus suerunt a me parati ad opus. Duo exigua cochlearia aquae coobatae LaurCerasi primo praebui , unumque secundo. Canis, qui antea incedebat laetus, jucundus , et hilaris , quum ei aqua Lauri Cerasi fuisset praebita , ha sta controssimulanti substantia , maestus, languidusque apparuit : inde ad motum incitatus , lan
10쪽
gtiorem ac tremorem vacillationibus conjunctum ostendit , evidentur paralysin mox adventuram Portendens, quae pro certo evenisset, ni statim ei chear optatae solutionis praebuissem, qua hau- Sta pauca post momenta, integer ac sanus ut prius apparuit. Eo ipso temporiS momento , CO-gnoscens Cuniculo paralysim imminere , illico ei administravi dimidium consueti cochlearis ejusdem Opii solutionis ; et is , non secus an CaniS , iupristinum salutis statum deueuit; et hi quoque pariter alio loco asservati fuerunt.
EXPERIΜENTUM IU. . Duo cuniculi paris persectae sanitatis ad opus electi sunt. Utrique fortis consueta Opii solutio datur sumenda , et ambos pauca poSt momenta Teianus fere aggreditur. Administratur Primo, consueta aqua coobata Lauri Cerasi, secundo vero , pro hac , validam Tartari stibiati solutio nem praebui i); atque universali omnium a miratione , et hi quoque in pristinum valetudinis statum rediere; qui deinceps pariter caute adservati fuerunt. 1) Grana duodeeim Tartari styhiati in duabas aquae