Josephus fratres agnoscens. Tragoedia. Acta ludis solennibus in regio Ludovici Magni collegio apud patres Societatis Jesu. Auctore Gabriele Francisco Le Jay ejusdem Societatis sacerdote

발행: 1695년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

PHARAO, IOSEPHUS. IOSEPHUS.

Ne sentem argue , Invicte Princeps: Gentis externae domum Patriamque, casus, facta, stirpemque ultimam Si no ste videor ; commodam vel si manum Miseris tetendi: nil tibi quidquam , aut tuis Hinc metue regnis , esse quos hostes putas , Fratres mei sunt.

Quas mihi ambages canis

IOSEPHUS.

Ignosce : vera loquii- : ambagis nihil. Dum tegere clausi licuit arcanum sinu, Silui: silerem nunc quoque, & tenebris adhuc Premerem sub altis sortis ambiguas vices, Tristesque casus; sineret in dubitura fides Vocata , populi rumor, AEgypti quies, Salus meorum.

102쪽

ΡH ARAO. Dissitas quis te in plagas Iosephe , casus egit, & patrios lares Coegit unum linquere λIOSEPHUS. Eheu i quid rogas 3Meminisse refugit animus: etiamnum, precor, Silere liceat. t. PHARAO. Quidquid est, his auribus

Committe: fido pectore arcana occulam.

JOSEPHUS

Alii ne ista, forte quae loquar , placidum as perent fp HARAO. Confide.

Puerum blandius quondam Pater Amabat: δc me sive spem praeter, seni Quod obtigissem, sive quod nuptae recens, Primumque amatae conjugis pignus forem , Saepe inter ulnas & suo affusum sinu Bonus sevcbat. Hinc mihi primum extitit

103쪽

Caput malorum : hinc livor, hinc odium 1mpotens Fraterna stimulans pectora in me commΟVet.. Accepta deinde semnia in pejus, Deo AIonstrante visa, dum puer narro, acrius Odia incitarunt: perieram , & nacti avium , Me destinabant impia: Fratres neci. Tamen misertum est: & pudor nondum bene

Extinci us omnis tenuit armatas man .

PHARAO.Τantusne Fratrum corda praecipitet furor s

Nam quod ulterius nefaτ. Superest inausum 3 - .. IOSEPHUS. Forte , qua propior fuit, Merces agebant ismaelitae via. Moranulla, tales, vile mancipium, in manus Traditus, ad istas appuli demum plagas.' Hic me coemptum Putifar, obsequio brevi , mentus, Uzro flebili excmit jugoc

104쪽

το Ast impidiscae conjugis captus dolis Vinctum tenebat carcere: hinc per te erutus

Meliora sensi sita. PHARAO.

Prohi rerum vices tVitae innocentis tutor est certe Deus, Idemque vindex sceleris, agnosco l

Interim Urgere sterilem coeperat Chanaam fames: Alimenta Fratres mittit empturos Pater. Primum ut videre licuit, agnovi statim , Non agnitus tamen ipse:mox simulans metum,

. Seu suspicaret aliquid hostilis doli, Excutere coepi plurima: hinc patrem audio Adhuc valentem vivere: uterinum domi Natum esse fiatrem. Pectus inflexit puer: Vultus tueri placuit: accitur, Venit, Mihique coram sistitur. Vidi: lat satis Non fuit amanti ; jussit indulgens amor IMt innocentes necterem abeunti moras :Ac, ne qua serte causa deficeret ; Scyphus, Scyphus ille, deinceps tot querelarum caput ,

105쪽

Bene est: amanti gratulor : Fratrem hunc tibi Iosephe , habebis : caeteri poenas luent.

IOSEPHUS.

Nam quas λ Dolumne rursus hostilem times 3 PHARAO. Qitas fiatricidis debeo et ultricem manum Crimen nesendum poscit , ultoris vices Implebo.

Potuis ah l precor, tecum id puta Quod ille, cujus numen est coelo, Deus ;Fratrum per isthaec odia consultum tuae,

Voluit saluti :PHAR ΑΟ. Quisquis est tandem hic Deus ;Iosephe , meriti gratiam impensi seret,

Poenam nocentum.

IOSEPHUS.

Poena quam iratus paras iEtiam innocentes obruet : non omnium est

Haec culpa: sunt, quos noster inflexit dolor:

106쪽

Igitur insontes mihi. Nocentibus distingueo

IOSEPHUS.

. . Men Fratrem, putas ,

Id posse i grati pignus hoc animi seram

Natus parenti : sobolem ut excisam audiat, Praesente me, volente ; dum nostras adhuci Luget tot annos , sortis ignarus , vices

Da, da perennes potius afflicti senis Siccare lacrymas: gaudeat natis pater Per me receptis si quid obsequio potest Meruisse ; te Josephus hoc unum rogat. P H ARAO. O dignum amoris specimen i Huc Amasis.

gradum Acceleret.

107쪽

SCENA . IN TA

MILITES, A M A S I S. Adsum. p H A R A O. Quid velim , jam jam scies

Paullum opperire. Miles, i, gentem exteram Suis catenis solve , totamque Ocyus Huc siste turbam. Sunt tui ; Fratres habe , Iosephe , post tot sertis aerumnas grave Fruere receptis.

A M A S I S. A parte. Nam quod attonitas serit. Mihi fulmen aures :

Patere munificam ut manum Ample star. t. . . PHARAO.

108쪽

IIbos timendus λ Imperi hostes hic fovet Quo te impotens invidia, quo coecus furor Rapuere Numquid inclyto talem viro Inserre labem puduit . . . . Ulciscar Iosephe. Procul hinc tile, despemmi caput Rape ad necem, Satelles.

Ah l parce, obsecro Prorex verende, genibus assissim vides , Miseresce. 3os EPH Us Pharaonem. Nequis, oro, tam laetam diem. Letho cruentet : gratiae hunc Umulum peto Ignosce.

Tibi sic cuncta pietatem octinunt...t M. Agnosce' vitae munus , & grates ha uevives.

109쪽

Quod vis, jube, Ρ H A R Α Ο. Tibi, tuisque pandit AEgyptus sinum,

Iosephe : Fratres ergo, longaevus pater , Nati, nepotes, tota conveniat domus t Partisque per te gaudeat mecum bonis. Abscedo.

IOSEPHUS. Quae par gratia .regiis potest

Tot esse meritis

SCENA SEXTAE

IOSEPHUS.

Summa votorum attigi , Ille, ille , qui me Fratribus deinceps meis, Mihique Fratres reddata illuxit dies. O me beatum i vos o irarum procul Stimuli, catenae, servitus , calcet, probra , Et quas tot annos pertuli aerumnas , date , Date locum amorii quid loquor3Tu me GDmumi nosti, & imas pectoris latebras vides,

110쪽

Adesto testis, si qua stimulatum egessi Vindicta pectust Qiun age: amplexus juvat

Demum in beatos ruere ... Succedunt: tremor Quatit aeger artus: obstupent oculi selo Defixi . & ora tristis obnubit dolor.

SCENA ULTIMA '

IOSEPHUS, RUBENUS, IUDAS, SI ME BENJAMINUS, LEVI, ISSACHAR, ZABULON, DAN, NEPHTALI, GAD , ASER IOSEPHUS.

cImulasse fatis est : prodit impatiens amor ,' Et longiores rumpit exosus moras. Iosephus ego sum . Mentis abscedat stupor: Nil fingo : Fratrem cernitis: fratrem bene Conspersa lacrymis ora, si taceam, probent Adeste, Fratres ; nostra nunc se se explicent Tam longa post exilia, & ambiguas vices, Concessa tandem gaudia.

SEARCH

MENU NAVIGATION