Friderici Ulrici Calixti S. theolog. doctoris & prof. primarii Academiae Juliae ... memoria oratione parentali repraesentata & in honorem defuncti edita a Johanne Fabricio

발행: 1701년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ae daemoniaca,immo larva,spectrum S cadaver scientiae, aeverissima stultitia: sapientiam enim, ut porro ait sapientissimus ille sanctorum, &sanctissimus sapientum, ae eruditionem , a timore illo rectam , flvIti spernunt. Corrigenda prius est perversa voluntas . atque assectus compescendi, morest formandi in puero, quam mentem ejus, scientiae placitis variaque doctrina , imbuere labores. Si vis illuminare cubiculum, nitidumque & exornatum reddere , nemcesse est, ante ut illud purges a sordibus, eas , si fieri potest,

omnes con verras, & ejicias. Bonum autem factum , quod Calixtus noster puerulus disciplinam non recusarit, nee monitoribus asperum se praebuerit, sed, uti ipsum decebat,

eruditionem 3 patris fui audiverit, neque deseruerit doctrinam matris suae : sicut enim excitato, solerte & capace erat ingenio, ita non gerebat animum improbum & malitiosum, sed tractabilem, seoue refrenari patientem. Hac via

incedentem non deserebat benedictio divina , sed prosperabat lc juvabat, in discendis literarum tyrociniis. Cum patre dc privatis praeceptoribus non nisi latine ei conces sum erat loqui: in quo exercitio tam feliciter progressus est, ut prius fari sciret latine, quam legere dc scribere. Sic videmus, non esse necesse, ut linguam peregrinam ex gram matices praeceptis discas, cum illa ex usu peti atque hauriri rueat: cui postea, ut discipulus certior reddatur, neque iun- amentis careat, regularum grammaticarum inspectio retractatio rectissime subjungitur. Ad hunc modum insorinmatos etiam fuisse Mericum Casau bonum. Blasium Pascallum, Joh. Bapt. Cotelerium, aliosque doctissimorum virorum filios, literis proditum est. Patres Latino utebantur 3 Prov. I. g. . Balliet ea Ensans celebr. par leura elude p. OJ.asa.

12쪽

tur sermone, matres Gallico aliove, M famulitium vernaculo, ita, ut pueri simul trium linguarum notitiam sibi ac-4uirerent, atque una fidelia, quod in proverbio dicitur,noodo sed tres parietes dealbarentur. Quae linguas docendi x tio sistequentior foret, non X.&plures saepe anni, uni Latinae discendae,quae tamen sic etiam a nonnullis male disci. tur, impendendi essent, sed magnum & temporis, & operae, di expensarum fieri posset lucrum, & compendium. Sed dereliqua, quae ad rectam puerorum institutionem, ex sapien, tum & prudentum virorum monitis atque exemplis, s necessaria sunt, in filiolo suo observare studuit pater accua ratissimus. Scilicet non eum commisit scholastico cuidam guloso, ebrioso, plagoso , atque ad institutionem tam apto, quam asinus ad lyram,sed cautissimus fuit in deligendo praseeptore, nec nisi moratissimum assumsit, di, in quantum dabatur, eruditissimum, probe sciens. ut agricolae plantis adisiungunt pedamenta, ita justos magistros affigere pueris debere, quo eorum mores & scientia recte pullulascant, accuratas praeceptiones de praescriptiones. ζώ&s quum moreri etiam optimos, corrumpere soleant colloquia & sodalitia prava, non nisi optimae indolis adolescentes advocari peris misit, qui discenti adsiderent, eadem cum eo studia tractarent,& currenti calcar adderent,atque in recreationis hora, ut amant alterna Camoenae, cum eo confabularentur, licis aeque ludo animos reficerent. Quanquam optima ista conversatio, inprimis modestorum,nec ineruditorum, di aetate majorum adolescentum, puero nostro gratior erat suaviorque omni cujuscunque generis ludo. Maxime tamen, post B 3 litera

s Plutareh. de instit. liberis, T. a. p. I. Cui hodie longi

potest optimus libellus De F Education des enians, traduit de I Λnglois. A Amflerdam, in ti

13쪽

literaria, delectabatur exercitiis corporis. Neque illis ei interdicebat pater minime vel morosus, vel stultus, quippe qui ex sinae rationis prδeceptis, ct optimorum auctorum 6 lectione, satis didicerat, illa & ad tuendam sanitatem, commodiusque aliquando facienda itinera, conducere, &ad aptum corporis motum concinnandum , neque verba S. Apostoli , 7 ) σωμαlμη γυρμασία πρὰ ολίγον ac ιν ωφέλιμ γε eorporalis exercitatio ad pauca uti tu est; sive de externa illaeorporis disciplina, 8ὶ quae in jejuniis, vigiliis, aliisqid genus v bstinentiis & laboribus consistit, intelligantur, sive de athletica exercitatione, 9 quae cursu, lucta, saltu, iactu & pugilatu cum caestu,aliisve modis peragitur,gymna sticis exercitiis adversari, eaque plane & absque ulla con ditione rejicere & eondemnare. Videndum etiam in liberorum disciplina , ne Vel audaces evadant, vel timidi; ne verberibus aut flagris compellantur, ubi monitis S exemplis locus datur; ne solis concredantur praeceptoribuS,parentes autem nec spectatores sint unquam illorum institu tionis, nec auditores:; ne immodestiae, petulantiae, gerinrulitati, mendaciis, obscaenis verbis, calumniis, irae, Vindisctae, aliiςqi huius furfuris vitiis, a quibus bonae mentes abstinent,sese dedant & mancipent..uae autem ulla est istarum partium, quam prudentissimus Calixtus in filio suo praeterierit aut neglexerit Z omnino nulla. Sed nec fructu suo

14쪽

τ' o. N

eura: Hinc enim filius.in i, teris aeque, ae moribusvrostele , di, ut comis erat, lacunis dri, civiliS, urbanus, elegans,&incetus, facile se insinuavit m amorem tam aequalium, quam illustrium adolescentium, immo di favorem gratiami obtinuit apud florentissimos principes juventutis iSed ab hac parte orationio, in qua ' Mi materiae praeastantiam & utilitatem, pauno molixior fui, ad aliam, de quiadem ad studia defuncti nostri co verrendus est sermo. Ubi studia quidem per studia intelligimus ilia . quae academica dicuntur. Matriculae igitur civium academicorum insertus noster, non illotis manibus illud studiorum genus, cui de. inceps omnem consecrare vitam siti proposuerat, aggredidi tractare ausus est ,sed ex pruclanticum aliorum, tum opti. mi parentis sui io consilid, ei praemisit scholas philo. logicas ct philostophicas, inque iis probe se exercuit: quan doquidem istas qui negligunt,& statim futuri operis sui ae

dificium erigere conantur, similesnmt dementi dc insano homini, in terra arenosa & sine iundamento exstruently deque decus di nomen qliteratorum unquam possunt con seqdi. Et quamvis in votis atque in proposito haberet arti se consecrare medicae, non tamen propterea abstinuisa discenda dicendi facultate , copia S gravitare, quae elo. quentia dicitur, edoctus sine dubio a praeceptoribus suis ex Cicerone, ii in nihil esse alivd eloquentiam, quam eapiobeloo ventem sapientiam, unam de summis mirιutibus, ingenii ivinmen, B dominam rerum, pacti comitem. ocii Dciam ; dc ia nihil esse tam inhumanum, quam eloquentiam a naιura ad alia.

15쪽

tem Neonservationem datam, ad bonorum pestem pernielem

convertereade que dicendi peritiam omnino etiam ei competere, qui salutarem & homines servandi artem tractaturus esset. Didicit autem illam ab ejusmodi magistro , qui excellens in tradendis eloquentiae praeceptis, eoruinque usu monstrando erat, quo meliorem ne optare quidem pote rat , ciristopo. Lebradero, quem honoris isc observantiae eausa, post fata etiam mihi pio colendum praeceptorem,in panegyri hac nomino. Si autem ita se res habet , quod eloquentia cuivis vitae generi, quod inter honoratiora locum habet, competat, & suo modo necessaria sit, qui sit, quod nobilissimum hoc studium , tanquam inutile, nec necessarium, a multo maximas udiosorum parte, quies clesiae aliquando servire, ct verbum DEI praedicare vos,lunt, vel nullo, vel levi brachio attingitur g Quomodo dicetis, quaeso, nulla dicendi peritia instructi Θ an forte putatis, vos eam hausturos esse ex collegiis homileticis Θ ergo ne nescitis, non esse idoneos illorum auditores, nisi eos, qui in eloquentiae gymnasio gnaviter sese exercuerunt, di rhetorices praecepta ad unguem tenent y Immo an nul- tibi fieri solet, ut collegia ejusmodi tractentur Ec aperiantur etiam ab iis,qui ipsi Mulam illam nostram vel nunquam, vel in transitu duntaxat salutarunt, cum arcano, aut, si

malunt, palladio meιωι 13 suae, omnibust, praee ιον- suorum sive gazis, sive centonibus, loquentes tantum sunt, uti aera tinnientia, non vero eloquentes Z Fitne delectus

i3 Qua omnibus concionibus eandem formam induini cere gaudent. aptaturi etiam Omnes pedes uni calceo. Nempe Methodus nuper excogitata, sanctis Patribus autem, aliisque cordatis Ecclesiae

doctoribus ignota, dc inaudita.

16쪽

istt ia

ctus auditorum, dc illi lotum ad homiletica exercitia, prout deeet, admittuntur, qui S. theologiae partes iam latis bene didicerunt, vel qnivis potius introeundi licentiam habet, Tros Rutilusvε fuat, etiam alphabetarius sacrae nostrae disciplinae , & qui ejus dogmata nec tenet, nec d cere novit, aut probare , & delandere η Annon passim. dum non frigent ejusmodi collegia, multae frigidae , j junae , exsuccae ac macilentae audiuntur conciones , in quibus nulla as.. nulla παΘη. id est. nullae moratae orationes, nullum artificium movendi affectus 3 An sieolim declamarunt patres ecclesiae , Basilius, Chrylost mus, Gregorius N E., Ambrosius, Augustinus, Salii, quorum sermones summa cum admiratione fuerunt audisti , hodie 1 laguntur e Quid ρ an Lutherus, Phil. M lanehthon, Wellerus, Gerhardus. Hulsemannus, dc plures nostratium, de aliarum partium magnis doctoribus ut nihil dicam sine cortice eloquentiae, in flumine praediis eandi sermonis divini, natarunt , aut natandum esse do euerunt 3 Aut sorte enthusiasmos vobis pollicemini, de . exspectare vultis, usque dum, sne mediis ordinariis , ocsne studio ae labore, ad instar Apostolorum, enthei redin , damini, At miraculose coelitust diserti Sistite igitur, sistite gradum, amabo , dc ex intuitu Calixti nostri. quanquam necdum theologiae initiati. a deviis in rectam hemitam, di ad meliorem mentem redeuntes, proficua illa perque necessaria dicendi exercitia in scholis rhetorum ante suscipite, quam sanctae doctrinae nomen detis, ejusque alumnos vos esse profiteamini t alumni autem facti. non perfunctorie , sed debita cum diligentia , ει iusto ordine, omnes lacrae scientiae partes, si tempus ct com

17쪽

ditio vestra permittit, discendas atque edistendas vobis

sumite , operam qire date , ut, ex sano magnorum vir in

eum, Melanchionis & Chemnitii, consilio, evadatis seripturarii, h. e. tales, qui sacras literas probe intelligant& interpretari sciant. Hoc si contigerit, nihil, mihi credite, aut potius illis , nihil, inquam, obstabit,

quo minus praecepta in eloquentiae gymnasio audita, transferatis ad usum , ct non qualitercunque , sed apte, perspicue . morate, prudenter & effraciter, ut decet oratores sacros , ct Iegatos Christi, in coetu fidelium dicere sciatis, & laudem . amorem ac venerationem audi torum, tanquam justum praemium, gloriose reportetis. Et hactenus Calixtum nostrum adhuc inter medicorum filios incedentem conspicimus, cui studium isthoc depereunti , noluit refragari pater indulgentissimus , quippe cui consultum videbatur , optionem certi studiorum g neris filiis relinquendam esse, ne excusationis materiam habeant, si in alio, ad quod adiguntur, minus feliciter progressi fuerint. Itaque sub celeberrimo Machaoniae artis magistro , D. De. Tappio, coluit noster ialutare ii. Iud studium . idque bono cum DEo continuaturus , Livpsiam abiit anno superioris seculi quadragesimo. ubi mox togam cum sago commutare . & a Palladis otio in campum Martium transire, armat capessere, & ita urbis Ob sidione , arcis partem quandam. cum reliquis studioss,

pro virili defendere jussus est. Quid facerem pii parentes

ad tristem hunc nuncium 8 Illi manus & corda ad coelum elevare. & cum suspitiis lacrymisc, Deum ope. maX., a quo omnis salus provenit, quil in praesentissimis serva. re nos potest periculis, rogare di Obsecrare, ut benigne

18쪽

respieeret filium , ct omne ab eo vitae & sanitatis periculum arceret. Neque irritae aut vanae fuerunt hae pioini tum preces : etenim , tradita urbe . imperio parentis, morem gerens, domum ad Penates suos reversus est salia. vus atque incolumis miles medicus. Quantam vero ex, reddito sibi tam caro pignore, ex altera sui portione, ex, animae dimidio suae , ceperint parentes tenerrimi volui patem, quantoci cumulati fuerint gaudio, non licet verbis exprimere, sed vobis id, Auditores, vobisque maxi- . me, qui pii estis patres, filiosque habetis nec immorige. i. ros, nec inamabiles, cogitandum S diiudicandum relin, l. quo, Sed longe majus, exsuperantiusque fuit illud. quod a sensi di animo & natura pater, ex mutato filii proposito. . Hie enim, ct instructissimam patris bibliothecam. & noia ι bilissimas tantumque non incomparabiles docendi dotes .

. quibus ille ornatus erat, earumque causa passim a maxia mis doctissimiscis viris celebrabatur, considerans : Quidi feci, inquit, quod medicinae studio me dare constitue- ι rin cur aliud secter vitae genus, quam optimus pater, meus y an dilapidandi sunt nummi in conquirendis libris. l. dum in domo paterna maximus eorum est apparatus ηs ex omnibus paene provinciis certatim quasi advolant stuis i. diosi, qui eximii huius theologi informationem expe-ν tunt, deque ea sibi gratulantur; & ego alios mihi quam si ram praeceptores Θ cunctandum nε diutius est . an pros tinus e diverticulo in viam redeundum y Non illaudabilisa erit apostasia a medicina ad theologiam, a scientia servanisi di corpora mortalium, & salutem iis serendi, ad sanctam

. illam scientiam, quae finem sibi habet propositum salutemi Mimarum. Bener stat sententia. Tibi, O propitia Apolli. C a nia

19쪽

nis filia , valedico. non quod te spernam & contemnam, sed quia majora studiorum sacrorum adminicula, quae

domi habeo, me avocant. Ad te autem, O sancta Tneosophia, me converto, & ut fugitivo condones, tardius que venientem , in sinum tamen recipias tuum , di amoribus copiisque tuis satures , rogo atque desidero. Disectum . factum. Recepit Diva blando vultu novitium, eumque omni bonorum & facultatum suarum genere locupletavit , dum in mysteriis erudiendum dedit praestantissimo epoptarum liuorum pari, Calixto patri, ScConr. Ηorneno. Atque ut haberet studiorum socium, cum quo audita repeteret, & legenda legeret, cujusque assiduo labore ac diligentia . sancta in ipso aemulatio accenderetur , adjunxit ei cautissimus pater Gerhardum Tisium Quedlinburgensem, qui, ut tunc inter theologiae filios , ita postea inter ejusdem patres seu doctores , ut doctissimus, ita etiam optimus fuit, certe amor & dei,ciae studii sacri, ab omnibus , qui virum norunt, mu, to cum merito dicendus. Neque caruit hoc consillum, novumque illud institutum , suis fructibus: in tantum enim sub eorum ductu di doctrina profecit Eridericus noster Utricus, ut, anno praedicti seculi octavo di quadragesimo, jam praeludia faceret muneri publico, atque non ineptum se ad id esse ostenderet, habitis , ex singulari indoltu ct concessione venerandi ordinis, praeIectionibus

theoIogicis privatis. Quem laborem, biennio post, hoc est, illo ipso anno, i4 quo post tricennale saevissimumque bellum . aurea Germaniae pax publicata fuit pique e buccinata, ejusmodi insecutum est praemium,

quod dc genio ingeniol candidati nostri erat conveniem An. 16so. tissimum,

20쪽

tissimum, dc meritissimo ejus parenti gratissimum acceptissimumque, quando, praesentibus excellentissimis asemae hujus Juliae Visitatoribus, commissa ei S concredista fuit professio theologiae dogmaticae, cuius auspicia ilIemox fecit ab oratione solenni, qua , more veterum , praeludi solet laboribus academicis. Sed in ossiciorum eius catalogo, quem modo orsi Iliae sumus, pertexendo, non possumus pergere, cum itine rum jam sit facienda mentio, atque in iis nobis comitandus musteus mster theologiae professor. Enimvero is non satis en putavit, ante quinquennium sis ex- eurrisse Thor unum Borussiae, quo celeberrimus ejus pater ad colloquium vocatus fuerat, & illius ac vicinorum locorum si6 salutasse viros eruditos , nisi majus instutueret iter, di plures atque insigniores Europae provincias peragraret, ad comparandum sibi inde majoris ¬itiae, dc civilitatis , dc moderationis, dc prudentias merces. Sic enim semper judicarunt viri sapientia aeque ac prudentia claria oppido utile esse, ut, qui literarum, etiam sacrarum, studiis imbuti sunt, ct non tantum pe

eunia , justoque corporis robore , verum etiam bona mente , ae virtutum amore instructi, e nido patrici in exteras di cultiores se aliquando transserant terras , dc,

quid rerum ibi agatur , quid doceatur , quid dicatur, quid scribatur, quid reprehendatur . quid denique desideretur, videant atque audiant, de in usum , tam suum, quam patriae, tanquam in succum dc sanguinem , conis vertant : cum e contrario inludum fiat, ut quidam eorum , qui semper post fornacim manent , nec unum C a tegilum

SEARCH

MENU NAVIGATION