장음표시 사용
11쪽
modum sit, diuitem fieri,& hanc esse, si quis velit,ad qua Nilum, ac compendium vel maxime compendiariam viam Cuin illi se velle dixissent, homo qui ex astrorum scientia,
magnam eo anno Olearum ubertate praeuiderct sol e mul.to ante eXiguo pretio,cum contra licitaretur nemo,omnia
Chiorum ac Milesiorum pracla ac trapeta conduxit: quae cum postea suo tempore, quanti voluit, elocasset,magna q. ex eo vim pecuniae collegisIet, ostendit, philosophos non tam rem facere non posse, quam maioribus, ac praestantioribus cogitationibus occupatos, te ea facienda non laborare. aut d Leontinus Gorgias non ne rhetorices professone , maximas sibi diuitias peperit & tantam gloriam,vt ei vi uo ac videnti honoris ergo aurea statua in A pollinis Pythi j templo constituta sit ξ Quid ille qui eloquentiae quasi mercator, atq. opifex quidam habitus est Isocrates non& summa gloria fuit, & ijs opibus , ut ter ad trierarchiam vocatus, cum eam bis effugisset,ad postremum splendidissime ac magnificentissime obierit ξ ad eam autem non fere nisi opulenti stimus qui'. ac locupletissimus adigebatur . Neque medicus erat optimus pessimi principis magister Seneca, neq. de iure consulebatur. Et tamen quantam sibi opum vim homo externus, & alienigena eloquentia & eruditione consecit Scio, hoc, quod dicam quibusdam incredibile visum iri. Sed tamen, si vera sunt, quae litteris prodita sunt, haud scio an nullus hodie tota Italia princeps tatas opes habeat, quatas in Senecam quadriennio Nero cogessit. Nam cum ex veteribus illis Romanis M. Crassus opulentissimus fuisse dicatur: Senecae opes Crassi opibus duplo maiores fuerunt. Prope est ut pigeat, in hac parte tamdiu immoratum esse: sed tamen dicendum fuit aliquid aduersus stultitiam eorum, qui aiunt, si quis iuris scientia, di artem medendi excipiat, ceterarum artium nostrarum
serilem cile culturam . Qui error ex eo potissimum natus
12쪽
ess,qudd doctrinae mediocritas magnos efferre fructus n5 pote it . ita l. excellendum est ijs qui magna & praeclara
concupiuerunt. At nos simul atq. paullum ultra prima elementa progressi sumus, falsa de nobis opinione tumef eti, quia non in nos continuo opes, & honores congeruntur , t acere litteras clamitamus. Non iacent litterae: non iacent: neq. iacuerunt unquami & si antea iacuissent,
GREGORIO XIII. Pontifice non iacebunt. An ille, cum & omni doctrina instructissimus sit, & ad illos veteres atq. usitatos nostros & litterarum patronos, I o. Moronum Sacrosancti Collegi j Decanum, priscae maiestatis absolutissimum exemplar, cuius in ipso nutu plurimum auctoritatis residet, cuius e vultu ipso, atq. oculis elucet grauitas humanitate condita: Aloisium Cornelium Camerarium , hominem plenum ossicij, &ad omnium animos ac voluntates deuinciendas ipsis Gratiarum manibus factum : & illa duo ornamenta saeculi, firmamenta litte rarum, domicilia virtutis , & eruditionis , Gulielmum Sirletum , & Franciscum Alciatum, ad eos igitur, quorutam pridem in fide , ac clientela eramus , cum proXime eum,quem pleno gradu per sua vestigia incedentem videt, quemq. optimo iure cordi suo carissimum habet, fratris
filium Philippum S. Sixti Cardinalem addiderit, eum q.
forentis aetatis commendationem a litterarum patrocinio ducere voluerit: qui tali argumento declararit voluntate erga nos suam, is, metuimus, ne litteras aut egere aut i
cere patiatur ξSed ut unde digressus sum redeam, atq. id quod institui absoluam: & ad facultates ac copias sine d core parandas accommodatae sunt litterae, & multo magis colendae ijs qui opibus abundant: ne, si id facere neglexerint, instrumentis sibi a Deo ad virtutem datis per inertiam abusi esse dicantur. Eademq. ratio est & eorum
quibus clari, di eorum quibus obscuri parente4 obtigeruta Nam
13쪽
Nam neq. illi ullo maiori aut illustriori ornamento condecorare, &, v x Homeri verbo utar, coronare possunt nobilitatem a maioribus acceptam : neq. hi ex tenebris vlla ratione facilius emergere, seq. in luce , at q. in oculis omniucollocatos, a contemptu, atq. ab obliuione in perpetuum vindicare. Rex erat ac regis lilius Alexander Maccdo :&viam sibi ad summam claritatem ac po .entiam armis quotidie muniebat. At is & plus se debere Aristoteli, a quo eruditus, quam Philippo a quo genitus fuerat, & cuius in
regnum successerat, praedicabat: &, cum ab illo diuulgatos esse libros quosdam arduis de rebus scriptos accepi Dset,aegre tulit: ac generosa quadam indignatione motus, epistolam ad eum scripsit, in qua haec verba sunt: Nam qua re posthac ceteris praestabimus, si quae a te edocti sumus,ea omnium communia erunt Ego autem malim optimarum rerum scientia,quam opibus & potentia ceteris anteire. Haec igitur ille regum stirpe ac sanguine editus. obscurissimo autem genere Ortos quam multos nominare
possumus, quos supra omnes omnium fumosas imagines litterae collocarunt Θ Obstetricis filius erat Socrates. N umigitur eo Alcibiades nobilior Euripidis matrem venden- dis oleribus vitam tolerasse accepimus. At ipse & regum familiaritate usus est, & ita clarus fuit, ut hodie magis A chelaus ex Euripidis, quam Euripides ex A rchelai familiaritate noscatur. Tympanistria fuit Aeschinis mater, etia, si Demostheni credimus, vulgati corporis. At eum rex
Macedonum Philippus quantopere coluit Quid tibicinis filius Pind rus λ quanta in gratia apud Syracusarum rege Hieronem fuit ὸ Sed quid huius rei plura exempla conquiram Θ Signantur eruditorum hominum nominibus tempora et ut minus saepe,quibus illi regnantibus vixerint,quam, qui eis siorentibus regnauerint, quaerere soleamus. Neq. tamen haec praecipua sunt eorum bonoru,quae percipi
tur ex litteris: sunt alia longe maiora longeq. diuiniora. Litterae
14쪽
Litterae riditos nobis a natura honestatis igniculos exes. tant: luxuriantes quasiq. fruticantes cupiditates stringunt
ac coercent, easq. rationis finibus regunt: abducunt a viti js , duces & magistrae sunt ad virtutem: prosperis rebus
ornamento sunt, solatio aduersis, neq. illis exultare atq.
efferri suos, neq. his frangi ac deprimi sinunt: eam deni q. tranquillitatem animi cisciunt, quam multi finem bonoruesse dixerunt. Crates quidem Thebanus interrogatus , quid sibi superesset ex philosophiae studio, notissimo versu respondisse dicitur; Choenix lupinum, & mentis a curis quies. O magnum & excelso animo praeditum virum . Quod alijs regna & imperia non adferunt, ut soluto ac liabero animo sint, id ipsi,propter litterarum,& philosophiae commercium, choenix lupinorum et urebat. Quod si tam ulla tamq. praeclara bona litteris ac disciplinis continentur: si ipsis nominibus ac vocabulis testata est vetustas,earum cognitionem & hominibus,& liberis atq. ingenuis hominibus dignissimam esse:si & ignaua vita homine indigna est:& nullo in studio melius, quam in litteris, industria collocari potest: si ad opes ac potentiam, si ad honores ac dignitates via optime litteris sternitur: si eisdem & animitraquillitas, & nominis aeternitas comparatur: quid statis adolescentes, aut cur oblatam vobis tanti boni consequendi occasionem effugere atq. euolare patimini λ cur no,alijs omnibus curis & cogitationibus ex animo abiectis atq. abdicatis, in hanc unam toto pectore incumbitis Non hoc sedendi, ut ait Bacchylides, ac cunctandi tempus est. Non enim ex plano ac facili gloria haec petitur: neq. lata, Vt ait Propertius via currere ad Musas datur. Non frustra eas. antiqui in arduo atq. edito monte habitare dixerunt. Laborem &sudorem& vigilias in earum atrio ac vestibulo excubare voluit Deus: qui, ut dicebat Epicharmus, lab re omnia propc bona hominibus venalia proposuit. Ego autem, ut libere vobiscum agam, valde vereor, ne cum
15쪽
seri'. vestrum alia omnia abunde sint, mollit a multi &laboris odio a stud ijs auocentur. I taq. quibus verbis Homerica Pallas Nausicaan e sommo excitat, quam segnc m& ignauam vocat, quod vestes magni pretii, sibi emptas a parcntibus, neglectui habeat, cas l. illotas ac sordidas iacere patiatur: surgere igitur eam iubet, & ad eas abluendas cum prima luce proficisci, pracsertim cum instet tempus nuptiarum: ijsdem merito multos e vobis aliquis quotidie obiurgauerit. Surge quamprimum miser.& ex animo torporem atq. ignauiam excute. Quid tu istud ingenium, quod tibi a communi omnium parente Deo, multo qualibet veste pretiosus datum est, titu ac sordibus obsolescere quasiq. rubisine obduci pateris cur non potius diluculo ad illos proficisceris omnibus obuios& expositos doctrinarum Nntes, quibus te mersans,ex quibus arbitratu tuo hauriens, pectus & purgatum vitiorum maculis, & multa Praeclarissimarum rerum cognitione madidum referas Praesertim cum puerulus amplius non sis,sed ea iam appi opinquet aetas, qua tibi in lucem atq. in conspectum hominum prodeundum est. Hinc enim demum, multo magis
quam unde illa dicit, & tibi paries gloriam, & parentum pectus gaudio laetitiaq. complebis.Sed iam longior,quam par erat, fui. Cogitate, obsecro vos, languidis, ac remis sis omnia dissicilia, nauis & industrijs omnia peruia, ac facilia esse. Deus optimus maximus,cui quaecumq. hic acta dictaq. sunt grata & accepta esse cupio, vobis omnibus euanimum inspiret, ut saec ad quae vos hortatus sum, tam