장음표시 사용
3쪽
Nicotianae Viribus in Medicina ut et de ejus malis Effectibus in Usu communi et domestico, EXamen.
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
ACADEMIAE ED IN BURGENIE PRAEFECTI;
Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreto:
HIBERNUS, Societatis Regalis Medicinae Edinensis Socius,
Societatis Physicae Socius Honorarius.
Ad diem et . Junii, hora locoque solitis.
5쪽
Milburnii apud Coleratne, In comitatu Londonderriensi, in Hibernia,
Quam dissertationem inauguralem me oportet, juxta leges academicas in lucem edere, tibi, prae omnibus aliis, Vir humani sime, ornatissimeque, hasce meorum studiorum primitias dicandalesse censui. Cui enim quam tibi plus debeo, qui tua me semper amicitia, et patrocinio ornasti, consiliis sapientissimis juvisti, et praecipua animum meum labantem praeclara munificentia saepissise confirmasi PTanta beneficia palam prosteri me certe decet, et delectat, et odi remam vitae horam grata mili manebunt mente reposta. Et, si aegritudines compescendo, et felici manu dolores leniendo. miseris mortalibus aliquid olim profuero, tibi, amicorum optime, fuerit penitus referendum. Hocce igitur opusculum, qualecunque sit, patrocinio tuo lubenti ne commifum, in perpetuum amoris tesimonium accipiat, enixe peto, quod tibi dico, dedico, et sacram volo.
Dabam ex AEdibus Academiae Edinensis,
ipsis idibus Iunii Μ,DCC, LXXX.
7쪽
Nicotianae Viribus in Medicina ; ut et de
ejus malis Effectibus in Usu communi et domestico. Examen.
UONIAM me pro gradu doctoratus certantem, et honores in medicina summos ambientem, aliquod, ut mos est, utque legibus Academicis rite obtem-Perem, in lucem edere oporteat; et quum inter plures perutilesque dissertationes, his proximis annis praeclari in iachac Academia ad hunc scopum editas, vix ulla de Vegetabilibus, cortice Peruviano excepto, scripta sit, mecum hac de re pauca disserere decrevi. Non scribam autem de physiologia vegetabilium in genere, quum hoc magis ad historiam naturalem quam ad medicinam religetur, Verum de unicae tantum plantae vi. Ad hoc magis me ferebat animus, revolventem com plures talium dissertationum haud raro super eadem fere re quotannis conscriptas esse, et eandem fere omnino doctrinam comprehendentes: Igitur magis novitatis avidus, mihi hoc argumentum, ex variis selegi, nonnihil a scri-
8쪽
bendi ratione quae impraesentiarum invalescat, defle
Ita loquitur elegantissimus Celsus; ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris Medicina promittit. Haec nusquam quidem non est, si quidem etiam imperitissimae gentes herbas, aliaque prompta in
auxilium vulnerum morborumque noverit.'Veritas certissime hujus sententiae prima apparet facie. Si enim varias herbarum dotes homines eruere rite conati essent, sanitatem mortalibus melius promittere datum fuisset. Sed ad hoc attingendum, qualitates intima S, tum salubres, tum insalubres et perniciosas, sedulo Perpendere eos oportet: Qua sola notitia, has fugere, ac illas, aut alimenti aut luxuriae causa, praeferre docebuntur. Porro, si herbae quasi fictis et falsis virtutibus praeditae a populo nimis credulo laudatae fuerint, tale tentamen istas falsas vires posthabere nos docebit, quoniam natura earum vera in aprico tandem posita erit. Haec observatio fortasse tum herbis quotidie commestis, tum his pro condimentis et luxuriis usurpatis, applicari potest. Nam quis nunc ignorat Vires perniciosas laureo cerasi, cujus succus olim communi in usu fuit ' lDe omnibus vero in cibo sumptis silebo ; nam haud me. um consilium est de diaeta agere. Opus hoc perutile aliis, hac de re melius doctis, remitto, et, ut supra dictum, de unica solummodo herba, nempe Nicotiana, inter gentes plures usitatissima, pauca Proferre Volo, dotesque ejus,
quantum possim, explicare conabor. Hoc per multos annos intentatum mansit. Neque me abs re, quasi longe errantem l Vid. Edin. Med. Ess. vol. I. P. 277.
9쪽
errantem hujus almae academiae Prosessores, ut spero, culpabunt, quum de plantae natura dicendum est, quae
inter materias pharmacopoeiarum, etiam maxime reformatarum, et nuperrime editarum, hodie recepta approbataque stat. Nunc vero ad rem.
VARIA hae e planta sibi vindicat nomina; Tabacum, ex insula Tobago, ubi indigena floret, nuncupatum est. Nicoliana, ab Johanne Nicotio ', legati Regis Gallorum in Lusitania ossicio fungente, appellata item est; et inter Americae Indigenas Pisisti; et in Hispania Petebe Cenac; a Novae Franciae barbaris, sub nomine Peti celebra
Reginae herba quoque nominatur. Praeter haec, aliis multis nominibus primo gaudebat, quae nunc recitemus vix necessarium est, quoniam obsoleta hodie sunt.
In Britannia, Hibernia, atque Virginia, Tobacco vulgo
In Europam primum transata fuit, ut multis placet, circiter annum Is I9, aut II 6O, quo tempore ejus semen celeber. Franciscus Drahe a Virginia in suum natale solum detulit. In Italiam vero non in usu recepta fuit ante annum 36IO; et tunc etiam ex Anglia translata: Primum quidem ad sanitatem Cardinalis Crescentii firmandum, ex consilio : Virgil. Ursini. Μox tamen multi eam cupierunt; et ad hunc diem tam crebrescit usus ejus, ut ubique fere terrarum non luxuria solum, verum inter necessaria, saepissime habetur. Bolanici eam vocant Nicotianam, et inter classis genera Pentandriae monogyniae, ita dicta, eam numerant.
10쪽
DE NICOTIANAE VIRIBUS. DE HUJUS PLANTAE VARIA SPECIE.
Septem recenset Lin n. ei. species ni cottanae ', nimirum, Nicotianam pusillam, fruticosam, rusticam, paniculatam, glutinosam, urentem, et tabacum. De ultima tan tum, quippe quae magis nota sit et communior, tractare statuimUS.
Inter descriptiones hujus varias, a diversis auctoribus traditas, illa Bergii magis placet, quam in ipsius muteria medica, nuper edita inveniet lector. Locus,' inquit alior celeb. America. Colitur ubique,
Forma recen. Radix fibrosa: Caulis bipedalis, yel ultra, erectus, teres, villosus, subviscidus, simplex. Folia. Magna, alterna, pedalia, vel ultra, pro ingenio soli, patentia, ovali- lanceolata, acuta, inferne attenuata,' senilia, paululum decurrentia, utrinque glabra, supra Ob-' scure viridia, subtus pallidiora, costa et nervis albido' viridet centibus, pubescentibus: Suprema minora, sessilia,
Corymbus. Terminalis, compositus, fastigiatus, villo viscidus, parce foliosus ; foliis floralibus lanceolatis, ad singulas divisuras solitariis, acutis. Calix. Perianth. monophyllum, ovato. campanulatUm, villoso-viscidum, minutim quinquangulatum, quinqui- fidum ; laciniis ovato. acutis, erectis, sub aequalibus.s Coroll.