Opuscula sua anatomica de respiratione, de monstris aliaque minora

발행: 1751년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

101쪽

aovis literariis s3), quibus libros noVos, physici & medici argumenti, recensendos mihi tradidit editor. Non ergo inserui alieno loco, unice ut carperem, meum de iis programmatibus judicium, sed cum daro aliquod judicium mei esset officii, dedi tale, quale mereri uidebantur,

VIIII

Nunc denique multo iratior rediit CEL. I IAMBERGERUS. Respondit, eadem qua prius scribendi ratione usos. Sed novum genus solatii dolor ipsius quaesivit, Voluit ipse ederem vindicias suas, ut in nostris novis litera riis, eorum parte physica, quae mea est, consevitia diceret aeademiae nostrae Profectis ri, diarii auctori alteri, id aequum justumque reputavit. X

Iniqua erat petitio. Interrogavit Uen. Collega meus, quid Vellem de eo scripto statui. R spondi, certus conVitia nihil posse in veritatem si rejicienda videri, si alium in collegio nostro virum laederent, nunc, cum me ipsum feriant, non placere milii in me a causa judicium E meUm,tiisse, ut ad ea responderes. Verum in sexto, septimo , oflavo programmate, cum jam haberet mea experimenta, per sua verba l. c. quid tunc respondit Z an propius tunc accessit ad inter rogandam naturam

102쪽

7a DT RESPIRATIONE II. meum, admittenda esie, qualia misisset, ne ver-bulo mitiora

Addidi verbis rerum fidem. Intra unam horulam scripsi ad HAMBERGERI censuras vin dicias meas, frigidi sermonis istas, & ab omniacumine dietionis inermes, quibus unice ad res ipsas, & ad experimenta hominem reVocarem. Imo provida mens futuri inspiravit mihi, ut ultro querelae etiam injustissimae caverem. Dedi ad Collegam, cum quo nova literaria scribebam, literas, eas rogavi Ut servaret, quae te-1 es essent mei in edenda CEL. HAMBERGERIANA censura consensus , & Collegam , quid-cunque forte contra statueretur, demonstratione voluntatis meae tuerentur.

Cum iamiam prelo subiicienda sor et ea censura , intervenit publicus Georgiae Augustae,& noster imprimis amicus, ostendit sibi non

placere ea edi Gottingae, quae contra aliquem in ea ipsa Academia doctorem scriberentur. Noluimus ire contra voluntatem Viri optimi, nobisque suo merito carissimi, omissa est impressio, nihilque ultra de ea re audivi. Nuper Vero didici, conservatam esse censuram, quod mea manu ad litas vindicias HAMBERGERO

nollet reddere COLLEGA MEUS. XIII.

103쪽

& indicium malae causiae esse s s) ait, quod suppresserim suas vindicias 3 & eas querelas huius ipsius, quam suppressam dicit, censurae editioni adfigiti Quam ego contra legUm tutelam admitti consenseram, ad quam notas feceram suppressioni certe non destinatast quam muniveram proprio meo testimonio, ne Un- quam de ea edita queri possem, eam ego suppressi. Catus nimirum homo, qui eo censurae specimine deleto, nullam bilem, nullum calamum superfuturum HAMBERGERO sperarem, ex quibus deterior alia flueret. . XIIII. Haec esst actae rei verissima historia s6),

in qua vides aeque lector, me humanitarem omnem, etiam laesum s7), & eXperimenta, &voluntatem eruendi veri adtulisse, CEL. HAM-BERGERUM vero iras, & eas, quaS nunc incipio refutare, querelas. Ecce locum, ubi E s non

q) Erlang. anmer ungen ii. 6 I. st 62. s) ibid. p. CO, 6 Quam etiam Collega meus quantum sussicieribat ad finem suum, proposuit in novis nostris li

terariis. I 745. n. 99.

7) Qui experimenta ediderim post HAMBERGEM

de sungis minime civile programma.

104쪽

74 DE RESPIRΛΤIONE II. non boni scriptoris, sed honesti viri famam multi ereptam voluit HAMBERGERUS s)

XV Audiamus ergo & accusat ones' meas, Ut vocat, & quae HAMBERGE RUS ad eas reposuit: Ρrimo dixi eum per contemtum mecum egisse. En ejus loca, pauca ea, neque enim tota programmata exscribere lubet 9).

Matheseos imprimis mihi ruditatem obie- Cit, Ubique, neque finem fecit querendi, sibi me molestum esse, qui vim demonstrationum suarum percipere non possem Io . XVII. Non ita ego quidem recessi ab illla severioribus musis, ut si plicissimam vectis proprio

talem ex memoria amiserim. Nihil vero ultra

scire necesse est, ut intelligatur CEL. HAMBER-

S, E L anmersi. p. so . fin. ubi , animi mei pa chram se. picturam in hac lite elucere ait. 93 Audacem ad neganda ea quae non perspezerim, me Vocat Progr. VI. p. 3. Lepida argumenta commentatoris Boexhaaviani in eadem pag. Dormivtabo vel ridebo, inquit, ad responsionem , nisi modesta fuerit Progr. VIII. p. 6. Experimenta Vero mea demonstraverant modeste me seribere. io Loea vide Progr. I. p. 4. Progr. IV. p. 4

ct valde humanum illum Progν. VII. P. D

105쪽

DE RESPIRATIONE II.

GERI demonstratio, quam dedit de essicacia intercos alium internorum. Non de integrando aliquo abstruso Giserentiali agitur, quod BERNO ULLIUS solus inveniat, aut EULERUS. Vectis est, quem ad propiorem a centro motus distantiam magis resistere ait HAMBERGERUS, minus vero , ubi longius ab eo puncto distat si 1 .

XVIII.

Uerba adduxi Cl. HAMBERGERI, quia

nuper negavit se firmitatem majorem costae si1- perioris mutare sua demonstrata si a) iratus

certe: di nunqUam negaturus, nisi iratus esset. Pone intercostalem internum musculum duabus

costis inseri, pone in inferiori Costa insertionis

inter I i) Dissi eit. p. et O. n. q. - , quia Vero plancrUm cminus distat a centro motus quam punctum fa centro motus b, erit vis qua punctum a per tractionem secundum tendit silrsum, major ea vi, qua punctum e Ob traditonem in e directione ebsentem deorsum tendit &e. Deinde p. 2. I. II. 8. 8,

quia vero punini in f magis distat a centro motus h quam punctum L erit impetus , quo punctum flendit sursum per tractionem in L minor impetur. deorsum, ste. Manifestum est priori loco externorum, secundo internorum intercos alium om-eium unice a diversa distantia insertionum a centro motus definiri. Vides amice lector, quam haec abstrusa sint, ct si aliam rationem concludendi invenis, praeter distantiam a centro motus eam indica. i et in Erong. amerk. P. 49'.

106쪽

intercostalis musculi interni distantiam a centro motus esse Ut unum, in superiori eam esse ut duo, 1atis video, si eadem sit utriusque costae firmitas, hunc casum reduci poste ad potentias duas, illam propius, hanc longius ab hypomo ch-lio vecti adplicatas, atque adeo, cum, in ista sui positione, costa superior mobilior sit, descensuram eam costam. Verum pone nunc firmitatem costae superioris duplam esse firmitatis inferioris, nego descensuram. Non enim ex hac ab hypomo chlio majori distantia penitus dupla est mobilitas costae superioris ad inferiorem, cum haec major mobilitas pendeat ab loco in sertionis musculi intercostalis interni: sed iste non ad perpendiculum, verum ad an gulum, multo minorem recto, inseritur costae superiori, atque adeo non habet Vim Plenam, quam in directione perpendiculari haberet, neque retinet, nisi vim tanto minorem, quanto sinus anguli, quem cum costa facit, minor est sinu toto si δ). Si ergo costa superior duplo firmior est, neque unquam ex duplo majori distantia ab hypomo chlio duplo majus enascitur in Omentum musculi eam deprimentis, superest ut costa superior non descendat. Si vero costa su nerior plus duplo firmior est, musculus vero insertus ut prius, elevabitur utique inferior costa, non obstante distantia minori ab hypomo chlio. Res- stentiae enim excessus in inferiori est ut duo, insupe- 13ὶ LA HIRS ιν. de Mecamque Prop. XIII. cte.

107쪽

DE RESPIRATIONE II. 77superiori supra duo, superest, ut inferior adscendat, secundum eam rationem, qua superio ris firmitas excedit ea duo. Ego Uero demonstravi, majorem ab hypomocinio distantiam insertionis, quae in superiori costa est, vix ese niti decimam octa Vana partem longitudinis costae totius, nempe longissime abesse, quin distantia hypomochlii in insertione in costa inferiori sit duplo minor, quam eadem in superiori. Costam vero superiorem primam, non duplo, sed Octuplo inferiori, sive secunda, firmiorem esse.

Quare distantia a centro motus superne major, eX ea duplici ratione, quam demonstraVi, Omnino non invertet munus in ter costa lis interni,

di adscendet costa secunda, tantillo quidem debilius, quam ii intercostalis in ernus aeque remore at hypomo chlio in prima &in secunda costa insertus miliet 1 ). Quod fieri non potuit, nisi musculos intercos ales perpendiculares fecisset natura. Tunc aurem extroverso costarum locum non invenisset. Notissimum autem est, qUaecunque sit directio, quae chordam ad duo corpora inaequaliter firma conjungit, eam chordam in se ipsam ad medium ad tractam, Ut musculus solet, mobile corpus adtracturam ad minus niobile, si differentia firmitatum vel paulo major fuerit.

XVIIII.

Vide nunc causim erroris HAMBERGERIANI. Potuit costas omnes aeque firmas. Ita utique i q) Experim. anat. n. ct XXII. XXIV.

108쪽

78 DE RESPIRA TIONE XI.

utique costae superiores ab internis intercostalibus deprimerentur, & una inferiores ipsae, ob DexUna cum sterno & cum superioribus. Sed in homine cosca quaeque, quo inferior, eo mobilior, quo superior, eo solidior, di prima o-ctuplo 1blidior secunda facta est, atque adeo, neglecta hac tantilla mutatione actionis ab obliquitata intercostalium necesiario orta, adscendunt Omnes, & in necessitate Geometrica, &in ipso eventu. Si fieri posset, quod fieri nequit , ut vel BERNO ULLIUS Vel LEIBNIZIUS falsae fabricae calculum subtilis11mum superuru-ia fient , rueret utique tota fabrica, cum infirmo fundamento , & frustra inclamarent necessitates geometricas, quae fabricam imaginariam regunt, in naturam jus nullum habent.

XX Humani 1mus etiam fuit NAMBERGERUS, quando COMMENTARIOS in BOERHAAVIANAS PRAELECTIONES , ideo legi dicit is),

quod lexicon sint reale, nempe conpilatio alien Tum OblerVationum suos sub titulos dispositarum.

XXI.

Ego vero libros lego, & avide, & cum summa voluptate lego ; plurima ex libris didici,& quotidie disco, neque ex natura adeo facile multa erui poste credo, nisi animum adhibeas exercitum bonorum auctorum lectione. Infinita nunquam vidimus ipsi, quae alii Viderunt,

109쪽

& quae, tamquam inemtas divitias, grato animo in demonstranda veritate adhibeo. Naturam tamen 1 upra libros amo, quae nunquam fallit, nec ab alio fallitur, nec ad alium remittit. Libri ipsi nihil omnino haberent utilitatis, nisi naturam depingerent. Deinde cito eos, qui veri quidquam viderunt, etiam aliter de me meritos, suumque cuique reddo, quod invenit. Quando vero aliorum inventiones ciant meis Conjungo eXperimentis, non ideo videor mihi libros meos compilasse, quos novi ad naturam fere ubique depictos esse, nam ubique in tanta naturae amplitudine nemo adfuit.

XXII. Satis puto, demonstravi contemtim mecum egisse HAMBERGERUM. Superest ut demonstrem, ea omnia Vitia, errores omnes, qUOS

ips1 adeo leniter imputavi, & ab ipso commissi os esse, & multo gravius notari potuisse, quam ego notaverim, qui norim, etiam cum sui disi similibus, bonos viros mores suos suamque humanitatem tueri.

XXII L

A levibus incipio. Dixi, symphysin ab I AMBERGERO dictam esse, quae synchon drosis est 16 . Leve hoc videri posset, sed est is) Symphysis est, inquit HIMBERGERUS Pret,u

V. p. 6. connexio duorum ossium lintercedente cartilagin

110쪽

8o DE RESPIRATIONE II.

est ex eorum numero, quae nosse nihil omnino ad gloriam facit, ignorare dedecori est. Deinde non ignoravit unice, sed mala fgnificatione vocis ad tuendam suam sententiam abusus est si ). Denique errorem, monitus dissimulavit, & in

me, si diis placet, retorsit si 8). XXIIII.

physis costae primae cum sterno, quin deduci queat l. c. Nempe non impediret, si synchron. closis estet, nunc impedit, quia symphylis est.

monstrem, in homine plenae aetatis eos amprimam cum sterno per symphysin coalescere, posset sussicere, in re mere anatomica, V INS-LOUI auctoritas ct ALBINI. Ita iste conssuit

costa prima plane in unum cum de ossibus n. 1 r. Ille vero ubique utitur voce surie conferruminata) ct costarn primam Utramque cum sterno in immobilem abire orbiculum, inque Unicam partem osseam conferrumi uari pronunciat

Asemoir de P Acad. des se. I 738. p 'o. Ed. Paris. Si auctoritatibus nolit cedere, quamqUam in hujusmodi rebus facillime observabilibus I ab oculis solis pendentibus, a maximis in arte viris factas descriptiones saeras esse oportet HAMBER-GERO, sceleta ergo consideret. Inveniet in junio-xibus cartilaginem costae primae, non ut in reliquis costis in tuberculum intumescere, quod cavitatem sterni enarthrosi quadam subeat, sed ob lique introrsum convergendo aspera superficie aspero sterno adaptari , ut rediam fere lineam faciat. In natu ero majoribus cartilaginem eam fere sempet evanescere, ut ostea costa prima cum osseo

SEARCH

MENU NAVIGATION