Illustrissimi ... Petri De Marca ...Dissertationes posthumae sacrae et ecclesiasticae quarum quaedam Gallica lingua nunc ex ipso auctoris autographo primùm in lucem editae operâ & studio Pauli de Faget ..

발행: 1682년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

to VITA PETR DE MARCA Non illi fuit inutilis tantae prudentiae cautio Nam vale Tolosae dicto gloriosiis litterarum spo liis onustus, in patrium solum rediens pagi cujusdam de Areos appellativi circiter ab oppido

Ganto millibus in itinere siti Baronem, unum ex duodecim Comitiorum Benearni ex gente Bironum nobilissima insalutatum relin

quere noluit, qudd Iacobi Patris esset amicus.

Accepit eu humaniter S amice Biro quibusdam viris nobilibus vicinis comitatus, cu quibus eum in prandium vocavit, quo lautissime apposito, unus ex illis omnes enim erant praeter adolencentem nostrum Calvinistae de quodam ex iis, ouae inter Orthodoxos laeriticos illos sunt con troversa, dogmate disserere coepit, 'um ad errorem allicere proposito quodam ad ejus suasito nem aculeato sophisistate. Tum vero excusare sese Marca noster, causare belli hujusce imperitiam, firmum quidem se, ut omnes sui decesse res & Patrem Iacobum, fidei Catholica professo rem , sed non athletam assereres, atque ad eam tuendam ea peritia qua oporteret imparatum venisse. Cum tamen detrectantem pugnam adolescentem importuni haeritici nihilominus laces serent victus tandem eorum quaestionibus ita

respondit, ut ad ejus ipsi responsa quid reponerent , brevi non habuerint. Attonitos quidam

haeretici dogmatis in urbe Palo Minister, vir de cujus scientia, magna apud suos erat opinio, quique illic forte accumbebat, excepit pro viribus,

32쪽

progigatorum animos erexit, fereque perditos recreavit, allatis videlicet quibusdam argutiis, quarum aciem citato ex Epistolis Divi Pauli loco

novus athletes omnino retudit. A tam expresso rei probanda textu τε δεπι με, nullo alio modo

explicare se potuit, quam aliter in Divo Paulo te gi pertinaciter contestando. Marca ver,con Ltim in Novi Testamenti Graeci absque interpretatione Latina, quem fere semper secum ferebat, codice laudatum locum iptismet cluae attulerat verbis, conceptum indicavit. Sed cum sibi penitus ignotam eam linguam profiteretur Pseu- dominister, si non omnino caussa cecidisse, delusiis saltem ab adolescente suis etiam visus est. Hinc Petri fama de rerum controvertendarum S

dei peritia percrebruit apud hqresis ejusmodi Pr

fessores, quem infensissimum deinceps advers rium futurum sibi conjecerunt. Reversus eodem die salvus, incolumis pater nam in domum, quam gratus acceptus fuerit apud parentes, non est difficile creditu,ubi totum,

se ad litterarum, pietatis studium dedidit Elapsis tamen aliquot mensibus, ut parentibus,qu, tum de quodam in summo Pali consilio obtinenda dignitate cogitabant, morem gereret, forum illic coepit frequentare, ac demum in advocatorum numerum, cum suam praevio, ut ibi solitum;

est, examine probasset injure peritiam,est relatus. . Tum vero quasdam habuit ad Senatum pro cherutibus or tiones elegantissimas , quae Iudicum

33쪽

i Vir A PATRI DE ARCA

aeque ac auditorum animos in admirationem ada

duxerunt.

Ab asserta jam communi consensu Gallorum Henrico magno corona , singulari illius pietate publice Edictum fuerat, ut Episcopi Lascurrensis coloronensis cum suis capitulis, duodecim in illorum dioecesibus Parochis officia divina suis Ecclesiis Catholicorum ritu restituerent, attributis militibus Christi stipendiis ex bonis Ecclesiasticis Ioannae jam fato functa Navarrae Reginae matris suae jussu, olim fise addictis Tum vero Hieronymus de Marca Iacobi frater vir sum. ma pietatis, iuris utriusque peritissimus, Canoni cus&ossicialis Lascurrensis a Ludovico Iusto in

summu Benearni Senatum adscitus fuerat in locum Senatoris cujusdam haeretici demortui. Ob

tulerat Hieronymus Regias litteras, quibus illa dignitas ab Rege sibi deferebatur, seseque examinandum praebuerat Consilio supremo ex Ma gistratibus Calvini labe imbutis composito, qui

eum, quod sacerdos esse , non admittendum censuerunt. Quum autem novis subinde impetratis ab aula litteris admitti in Senatorum ordinem iterum postulasset, ab eo sibi adjungendo rursus sese excusarunt. Itaque Hieronymus accepta bis repulsa ab eo Senatu , Petri ingenium ad dignitates exercendas natum advertens, sese Magistratu sponte abdicavit, eumque novo Regis diplomate in Petrum transtulit, qui sic ex arena fori superiora subsellia conscendens, cum so-

34쪽

ΡARIsIENsI ARCHIEPI se OPI. utimne examen subiisset,in purpuratis patribus re

censetur ceci aetatis anno.

Enimvero qua prudentia soli Orthodoxo, novoq; Senatori in toto Calvinistarum veteranorum coetu opus fuerit, unicuique perpendere licet. Non est tamen quod quemquam exitus anxium habeat, nimirucis fuit qui erat ab homine sapientissimo,&prudentiae jam tum senilis, expectandus Ita quippe se gessit, ut adolescentiae licet annos nondum excessisset , in omnium Magistratuum animos irrepserit. Ad horum sibi compa randam benevolentiam non parum juvit litterarum Juris praestantia, ingeniumque ad exponendas explicandasque vel intricatissimas jurgio rum ditium ambages mirum in modum promptum labile, quae quidem animi dotes cum optima indole bonisque moribus conjunctae summam illi conciliarunt omnium existimatio

nem.

Atque hac in Schola, magnae, qua floruit, rerum tum publicarum, tum privatarum scientiartyrocinium posuit Nec obfuere nuptiae, quas ut primum Magistratum adeptus est, ad res Eccle-liasticas tametsi natus, hortante Iacobo Patre, contraxit cum Margarita de orgues. Fuit illa sane praestanti forma mulier, nobili Vicecomitum Levitanensium in Bigorrae Comitatu san guine orta Plures ex ea suscepit filios natasque, de quorum quatuor qui ei superstites fuere mentionem inferius agemus, altera licet ex filiabus, a

35쪽

i VITA PETRI DE ARCA qua soli Petri nepotes extant hodie, jamdudum extincta sit. Erat igitur Margarita non modo, corporis, sed animi dotibus splendida, pietate de

omnium virtutum ornamento insignis. Mira fuit inter conjuges concordia, ita ut unum corin uni. ca anima in duobus corporibus esse viderentur.

Agebatur tuc de Catholicae fidei cultu in singulis totius Benearn Parochiis restituendo, quod ante jam actum in duodecim superius monuimus, atque de Ciero in bonorum Ecclesiasticorum possessionem reducendo, vel ut aiunt Iuriscon-1ulti, redintegrando vi Decreti sacri Consistorij Medicti publici, quae Ludovicus XIII. triumpharutis memoriae ea qua erat pietate tulerat Missus a Rege Legatus qui Regiis mandatis curaret ob temperari, tantum abest, ut quicquam proficeret, utin litterarum Regiarum, ipsaque adeo Legati auctoritas Pseudo pastorum artibus spreta, intentatis etiam minis violata fuerit. Quare nobiles viri, quotquot erant in Provincia qui sese illibatos ab omni haeretica labe custodierant habito clam concilio Iacobum Petri Patrem Legatum ad Regem expostulandi caulla mittendum cesuerunt. Ille verb,ut erat fortis&magnanimus, haereticorum qui de ea legatione valde licet secreta aliquid subodorati fuerant, insidiis neglectisi delusis citer Parisiorum ingreditur. Sed priusquam discederet, ut animum ante Petro ad omnibus illius Sectae hominum conatibus obsis tendum addere solebat, ita nunc amplissima re-

36쪽

PARIsIENsI ARCHIEPIs C Pr istum ad Regem renuntiandarum commentaria ab eo accepit. Postea vero quam salvus &incolumis

ad Regiam pervenit , collocutione cum eo qui praecipua valebat apud Regem gratia Duce Luyneo habita, confestim insuperius Regis consisto

rium introductus rem totam ut se tunc habebat in Benearno, suaeque profectionis, legationis consilium coram Rege, Luyneo, coeterisque Regiis Administris luculenter exposuit, praesentiam Regis in Benearn penitus necessariam esse con cludens, ni res ad Religionis Catholicae cultum. Mad Benearni conservationem pertinentes desperatas vellent.

Ex hac renuntiatione piissimus Princeps in Benearni Provinciam eundum sibi necessario imtelligens, Duc Luyneo statim suam hac de rementem aperuit, sibi esse in animo, nisi Senatus Palensis edictum superius commemoratum in acta Curiae referret, illuc quamprimum proficis.cendi. Quod consilium cum minus probati sibi significaret Regius Administer, per eos scilicet, quos tota haereticorum gens habebat in aula, Legatos falso admonitus de difficillimo in Proia vinciam aditu , de annona caritate M aliorum

quibus apparatu bellico, familia Regia opus

est, penuria ac proinde metuens, ne infaustum haec expeditio esset exitum habitura , contendere Iacobus procacissimis illis haereseos procur toribus nullam adhibendam esse fidem, quςcumque de illa Provincia referrent, ea esse omnia

37쪽

16 VIT PETRI ' DE ARCA plane falsat commentitia , ac demum omnia

prospera faustaque spondere, atque ipsum Regi

eventum prς stare, quibus Rex permotus in decretae jam apud se in Benearnum profectionis mente perstitit. Luyneus tamen abstinere non poterat, quin Jacob promissorum memoriamidentidem renovaret, in eo posita omnia, ipsumque Regis honorem ei uni concreditum admonens quod non mediocris fuit Iacobi fidelita tis commendatio Res enim, ut asseruerat, ita se habuit. Ideoque in ipso triumphanti Regis in urbem Palum ingressu, Iacobum e fenestris do. mus suae spectantem conspicatus Luyneus gaudens exclamavit, Regem suis, ut ille fecerat, pr missis stetisse. Inter haec Petrus Jacobum Patrem de omnibus quae in Benearno tunc agebantur, monebat holeris frequentioribus ad eum datis, se pluribus quae Novatores moliebantur , obstitisse , nihilque contigisse docens, quo facilis Regis in Be

tissimam ingressus impediri posset. Porro summum id, nullomodo silentio praetereundum est , ea scilicet fuisse Petrum , adolescentem liacet, in rebus gerendisindustria,ut Collegas quociam haereticos proximo videlicet Regis adventu territos , ad Edictum in Acta Curiae referendum promptiores, paratiores advertens, de ea sen-.tentia dimoverit, ostendens quam Proregi, a quo nuper carceris injuriam passi essent, futurum enset

38쪽

se acceptum, qui illud ipsum a Curia se vel ima

petraturum vel extorturum antea Regi promiserat. Praevidebat nempe vir prudentissimus, si res Senatusconsulto decerneretur,futurii, ut Rex Parisios Luyne suadente reverteretur, itaque quς cumque essent edicto sancita, irrita, ut sperabanth retici, remanerent. Quapropter in eorum sententiam, qui edictum in Acta Curiae referre quidem censebant, ita tamen ut priu Calvinistarum expostulationes audirentur a Rege, ire non du-Ditavit. Tum vero Legatus ipsemet ad osserendum ejusmodi Senatusconsultum Regi, qui tun in pago de regna xxiv. Burdegata Garumnam ad suvium millibus distanti rerum ab eo Senatu decernendarum exitum expectabat, quiaRe gi gratus habebatur, missus cum altero Calvinia sectae Collega secreto suae sententia consilium,.&omnia eruarcana Administris Regiis aperuit. Non immemor fuit etiam piissimus Princeps curarum .diligentiae, quas Iacobus4 Petrus ejus filius ad ejus exequenda mandata, resque in Benearn procurandas adhibuerunt ratenim

post recuperatum Benearnum cum arce Meton rena , edictum memoratum in acta Senatus relatum, quibusdam pedestris militiae Tribunis, quibus aes militare quotannis a Rege luebatur, quod Rempublicam cepissime perturbarent, dimissis, Iacobum Equitum Turmae pri 'fecit, Con versis in eum, equitumque suorum regiis Tribu

39쪽

18 VITA PETRI DE ARCAmum Benearni consilium cum summa avarrae Vicecancellaria sub Partamenti nomine conjun. gens, ex Senatore Pr sidum infalatorum inordi

nem gratis adscripsit. Unde suum eum Pr sidem piissimus Princeps appellare solebat. Delegatatuit illi quoque celeberrima illa ad Ecclesiasti cos in avitam suorum rituum in bonorum pos sessionem redintegrandos Provincia, qua post discessum Reg. ex Benearn civitates omnes, oppida, pagos, vicosque Benearn perlustrans, Episcopos cum suo quemque Clero Catholicosque recreans, solita gloria Deliciter sese exsolia

vit.

Delegatione hac perfunctiis, Pali fiequens in

Senatu recte munus suum exequutus est, cui aucta dignitas onere majori cumulata est verum tamen horis subcessivis non parcebat in legendo scribendoque semper assiduus, eum licet uxoris blanditia a studio litterarum avertere conarenis tur. Quod ita verum est, ut si qui essent, ex cubiculis libros omnes auferri,in viam aliunde bibliothecae praecludi viro diligenter illa curaret.'Quum tamen interdum occurreret opportune nostro Praesidi quispiam liber, cujus lectioni intenderet animum, ut aliquantum uxori morem

fereret, cum illa ceterisque qui aderant inter egendum colloqui solebat cita ut quae ipse legeret, quae dicebantur ab aliis, intelligere se

satis assirmaret. Sed ea sceptus utebatur arte, ne peramata lectione distraheretur animus, ut

40쪽

quum primum egressus esset e Senati, singuliscuoque feriatis diebus secederet ad locupletem selectorum librorum bibliothecam, quam olim ad academiam abrogatam Orthesispertinentem, Ludovico Justo Patribus Capucinis Palensis

Conventus, quod ad emendos horos iis pecuniae non suppeterent, ad eorumdem, tui quoque usum dari obtinuerat. Furebant ea tempestate majori quam ante vesania Calvinistae non executionem edicti jam sar. pe memorati siccis oculis intuentes. Dolebant profect quas armorum viri furore prius invaserant,&per quinquaginta jam annos obtinuerant, Ecclesias uini Regis sibi repente adimi. Quapropter arcem amareenx, forti praesidio,cohorte numirum veterana punitam dolo occupare, quoddamque castellum opere,&munitionibus epire tentaverunt. Sed quum utroque conatu misere cecidissent, & debitas perduellionis poenas dedissent, arma in calamum editis famosis libellis Converterunt quibus. Patre Societati Jesu lu-ςulenter respondere quemadmodum eorum cura , quos ex eadem Societate summus Pontifex in Benearnum miserat ante Regis in illud adventum, responsum fuerat similibus haeretic

rum libellis quo tempore scripserat quoquo

Marca ipse libellum quemdam alieno nomine, sto licet dignum, quo procaces eorumdem Cal vinistarum libellos fortiter, Peracute retuderata. Quid tum' novos Parochos suis cavillationibus,

SEARCH

MENU NAVIGATION