De sanctis Franciae cancellariis syntagma historicum. F. Franciscus Lanouius, ex ordine minimorum, recensuit & notis substrinxit. Atque vno alteròque schediasmate de cancellariis amplificauit

발행: 1634년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

vota veluti postulauerat impleuit, clericatusque habitu decoratum reddiderunt. Sicque ex eo tempore coepit ipse vir Dei amore sanctarum scripturarum legendo feruere , assidueque dulcissimos earum fructus intelligendo carpere. Cumque acumen ingeni in praefato iuuene beatus pater Gandregimus pollere cerneret, diuersorum voluminum copiam concite ei tribui iussit. Quae cum sedule legendo percurreret, cuiusdam sancti B patris sententiam reperit scriptam continentem hunc modum monachus 1uat in monasterio sibinius disciplina patris, consortioque multorum,ut ab alio discat humilitatem,ab alio patiemtiam. Haecis caetera legendo percurrens , oculosque achrymarum imbre perfundens tractare attentisti me coepit, qualiternaec operando valeret implere. Primo qui lem custodem omnium virtutum humilitatem in corde suo studuit iunia C damentum iacere, inlitans illum qui ait: Disicite a me, quia mitissumis humilis corde. Et ita Christi iugo suavi &oneri eius leui deuota submittens colla, factus est in coetu monachorum cunctis humilior, omnibusque obediens , vigiliis frequens, orationibus asti duus, spiritu feruens, spe gaudens , Domino sine intermissone seruiens. Cui etiam data erat ex compunctione cordis per infusionem Spiritus sancti effusio lachrymarum. Et cum ante vigilia consurgens precibus deuotis

132쪽

incumbens lassesceret, signo tacto ad excitando. fratres, quo laudes Domini decantarent, in corriuentu orationis prior omnibus se praesentabat: in hoc etiam sicut&in caeteris actibus, mutabialem monachis viam demonstrans, ita ut vir Dei, qui regimini praeerat loci multos obiurgando corriperet, & pusillanimitatem redargueret, pro eo quod praeratus iuuenis nuper conuersus , in Dei operein obseruatione legis eos praeuenireta Et coepit eum charius diligere , sicut monastica Bdocet norma, nitore religionis deuote pollentem, omnibus modis diligendum. Quadam namque die in conuentu omnium monachCrum, praeclarum Domini sacerdotem mandregifilum numiliter exorabat, ut licitum sibi foret in opere manuum quotidiano cum licentia patris extra solitum fratrum opus insistere, ut sua mortific retmembra, quae erant sibi obstantia super terram. Haec eo implorante, gratias omnipotenti CDeo fratres agentes admirabantur super eius Deo

digna deuotione. Cumque a patre spiritali quod

petierat, sibi indultum gauderet, coepit postulata cum magna implere deuotione.Quodam enim tempore a climaterneridiano, distantem a praefato coenobio passus fere quingentos, hortatu eiusdem viri Dei, beatus Uuandrusillus vineam plantarevi excolere coepit. Qu' in loco praefatus Vir Domini Ambenus, dum una cum fratribus ope-

133쪽

A raretur, Theodorieus adolescens futurus rex, Vena tibus, ut sibi gentilitium erat, insistens,ad praes

tum Dei hominem accessit, quia nouerat eum prudentem doctrina, humilem cultu, sanctissimum imitatione. Nam a sanct o Pontifice Andoe-M Rotbomavnsis Eccletiae', iam fuerat presbyter eonsecratus Quem idem homo Christi, & sancta benedictione muniuis, de sacerdotali authoritata de plurimis sanctae doctrinae hortamentis instru- ait, insuper®em eum futurum esse praedixit.

Qu9 negante id liturum esse, respondit virDei ascias quia honore regni sublimaberis sed noue ris te multa aduersa in regno persessurum, sicque laboriosissime triumphum de hostibus tuis ade-lturum Quod postea rei probauit euentus. Adaec adolescens intulit doricus si pia omnia potentis Dei ordinatio me in culmine dominaniactem constituerit regni, opto te dipium Deo fieri antistitem , ut perpetua sanctaque doctrina crescat Ecclesia fidelium Citaque sacerdos indignum se tanto onere ferendo diceret, ipsumque ex successione hereditaria regni fastigia amplius conscendere debere intimaret, ille adhuc dubitans permaneret ,adiecit vir sanctus: In hoc noueris meis fidem accommodandam verbis, si hodie hyemali tempore locus, In quo tabernaculum consistit, qui nunc tritus ob vestigia eiusdem tentori caeteris agri partibus viridior ma-

134쪽

fiere se aeuum. Quod ita secundum sermonem Ahominis Dei evenisse, omnibus illo aduentanti bus indiciumest, ita ut usque ad hanc diem locu tille veridior reliqua agri parte appareat, immo dum tentorij ibi quondam fixi iue hyemali siue aestiuo tempore. O magna&inclyta istius sancti gloria, cuius laudabile meritum tali voluit omianipotens signo demonstrare ut qui veluti palina in Domo Christi florebat tali praesagio virtutis manifestaretur populis. Et cum praedictus virqDei ab opere manuum paululum vacasset, paruissimo refocillatus somno, rursum meditatrini

diuina omni conatu erat insistens. Cumque tamiae humilitatis atque obedientia seu deuotionis lumine radiaret, verae charitatis feruor omniuraeirca illum corda inflammaverat, ut miro a cun

ctis veneraretur affectu Ipse vero sempe ardens desiderio futurae gloriae, indeficiens erat in op re Dei. Ergo operae pretium videtur nunc narra-ς re, qualitervir sanctus in regiminis loco subro .gatus constitutus sit. Denique cum inclytus

Domini sacerdos Vuanis filius per viginti sectannorum spatia hoc coenobium a primo aedimcationis die in regimine tenuisset, iamque formin decrepita aetate positus, ante transitus sui ex hac vita diem languore correptus ad extrem peruenis, interrogatque cum lachrymabili voco uniuersum agmen monachorum, quem ex se

135쪽

Ametipsis eligerent rectorem. Quibus fertur talo edidisse eloquium duo sunt in praesentia nostra, eharistiani fili, mei,hos subrogate rectores Meumque fragilem recessum precibus vestris protegite,

atque mearum admonitionum semper mementote Christo summo pastori, vestri hodie curam

committo, qui Vos vique in finem perenni tute iala conseruet. Qu in coelestis regni societatem, ab angelicis choris suscepto, omnis caterua mo-ynachorum Christi Domini exorat pietatem triduanum celebransieiunium. ' expleto,iube te Deo, eligit famulum Domini Lansertum religione praeclarum, uenere nobilem , ex territorio Tesuannensi ortum: ius genitor Erlibertus vocabatur, qui plurima praedia praedicto loco Fontanestensi in ea Temanensi regione felici munere largitusest. Erat autem idem venerandiis Lantis

bertus charitate plenus, pudicitia superminens, fide firmus, consiliis prouidus, in bonitate la dabilis, in colloquiis asiabilis. vultu, statura decorus, venerandusomnibus , de in Christi religione feruens. Et inspirante gratia diuina charitatatis, beatum Christi famulum Ansbertum idem

venerabilis pater Venerabatur ut patrem, diligebat ut filium. Eratque eis in Domino cor unum,

anima una. Is autem qui regiminis iusceperancuram, ad consulta sancti patris Aniberti. intractando gregem Christi. seciindum normam p

136쪽

trum sanctorum, strenue cuncta atque irrepre Ahensibiliter gerebat.Quorum exemplis pigactiorinis, ac verborum sedulis exhortationibus pluria mi excitati carpebant itinera sanctae conuersa tionis. Huic venerando patri Lantbert Theodori-eus rex, filius Clodoue regis MBaltitia reginae, largitus est patrimonium aliquod, cuius est vocabulum Dustra quod situm erat ultra fluuium Rhodanum, in regione, quae propetiesvocatur Prouis eia, eo videlicet modo, ut hoc praedium mona lichis in coenobio Fontanelia morantibus luminaria mmistiaret in Ecclesia, in oleo& caeteris huius rei necessariis. In quo laco praedictus pater egregiam condidit coenobium monachorum, directis ex coenobio Fontaneta monachis, qui illud laudabile opus diligenter executi sunt. Et de praedio paruo magnum hactenus exstar monasterium monachorum,& in illa regione ab alisi prascipuum. Quod permulta annorum curricula di otioni praefati momasteri Fontanellensis subiectum erat, donec diuisione regni Viscordia principum,& incursione nefandae gentis Agarenorum cum aliis venerabilibus locis aliquando depopulatum temporo, finem subiectionis,fecit Sublimius etiam regimine, beatus Ermelandus ex praedicto monas tio Fontaneia, rogante venerabili pontifice Palciano Nemetensis urbis, in eandem

regionem Nemetensem ab ipso patre Laniseri didi

137쪽

A rectus, in quadam insula aluei Ligeris quae voeaabat uir Antrum, iuxta nominis eiusdem proprietatem, monachorum venerabile aedificauit coenobium, in cuius largitione praedictus Antistes Pascharius statuit, ut post decessum eiusdem, nerandi patris Emeiandi, ex monasterio Fontanesta percuncta succedentia tempora, sibi instituant rectores, uniuersi praefati loci habitatores, veluti largitiones eiusdem loci quae adhuc in praefato monasterio Fontanesta seruantur , pertissime declarant. Praedicto etiam patre Lant,moregimen loci tenente , beatus Christi pontifex Erenbertus Tolosae urbis,& sanctus presbyter Canis dedus anachoreta , Britannia insula ortus in praedicto monasterio Fontanesia Deo dignum nomen auiumpserunt& habitum Plurima enim

de tanto patre nis ad alia festinassemus, Deo digna doco utilia, per eum sub eius regimine egesta, dici poterant, quae in eius gestis olim pleis nius memoriae tradidimus posteris intimanda. Quo vero ordine in Lugduno celeberrima urbe Galliae pontifex sit subrogatus breui sermone narrabimus. Defuncto igitur sancto Genesi praesule eiusdem urbis, cuius Deo dignam vitam laudabilia commendant gesta, ilico pius rex Theodoricus cinclytus princeps P inus Ansi si filius,

consobrinus videlicet beati patris uando is, cum proceribus palath salubre agentes consi-

138쪽

lium, diuini utique prouidente iussione, in praefata urbe cum unanimi eiusdem regionis populi voto, eiusdem urbis eum constituerunt antistitem. Sed cum diu humilitate nimia renitens, nollet suscipere, regali iussone, Tacerdotali electione compulsus praefatae metropoleos urbis oriadinatur pontifex Sicque ad eandem Prouinciam cum honore sacerdoti sui condigno directus,hu militatis ac sanctae praedicationis piaeque actionis exempli gregem Christi sedulo moderamine Birreprehensibiliter rexit ibique a Domino vora tus, Vinculis terrenae corruptionis exutus ad supernae ciuitatis gaudia feliciter migrauit. In pratis dicto vero coenobio Fontanella, post recessum sancti pontisicis Lamberti diuino nuru iuuant unanimes eiusdem congregationis monachi beatum Ansbertum sibi elegerunt praeesse rectorem Ipse autem post receptam regiminis curam, adiuidue meditabatur quale suscepisset onus, videlia Gcet commissi a Domino gregis regere animas, multorum seruire moribus. Et quia erat apprimo sanctarum seripturarum scientia imbutus, commisso sibi gregi indesinenter erogabat pabulae aeternae viriditatis, vertas, actibus itinera monstrans sanctae conuersationis. Erat enim sicut ca teris praelatus, ita cunctis humilior. In vestitu vialis,in cibo mediocris,abstinentiae iugi deditus, pu dicitia ornatissimus, hilaritate cordis, corporis

139쪽

A clarus: patientiae virtute, ac charitatis obsequies eleemosynariSmque largitionibus abundantissime cumulatus His virtutum sanctarum operibus adornatus , in medio fratrum veluti lampas re-fiigebat accensa inadam n mque die, cum more solito edicta legis diuinae in conuentu omnium recitaret, ita ex assi uentia eloquiorum illius nimio charitatis ardore reddita sunt audientium corda flammiuoma, ut plurimi ex illis ad lachrymas compulsi, immensas omnipotenti Deo gra-B tias redderent, dicentes benedictus Deus qui talem non nostri merito , sed suae pietatis intuitu dedit nobis rectorem diligebatur enim a cunctis ut Verus pater: Sesipsit ab eo sicuti devoti filii. Ipse autem studebat semper plus amari, quam timeri, &peruigili cura in animabus saluandis animum defigere. Cum igitur eiusdem beati viri praerogatiua meritorum longius claresceret, confluebant

ad eum passim plurimi, saluationis suae salubrias expetentes consilia, & quoniam sacerdo iij dignia

tales gebat, confluentium ad se confessiones suscipiebat monita eis salutis impertiens, quomodo sesui esse possent, Ze vias iustitiae sine defectu alicuius taedis immobiliter retinerent. Cuius doctrinari exhortationibus phirimi corroborati, munitique ad conuersionis testinantes gratiam plurima deferebant dona in speciebus diuersis pretiosorum metallorum,sed possessio

num Dissilia πιν Corale

140쪽

cuncta curiosus lector, mi pectis testamenti seu largitionibus eorumdem fidelium facile reperiet. Quae etiam ut multis liquido patet, multimodaspmillenariinumeri effecerunt lummam. Eratqnim secudum Deum religionis sanctuate omnimodis ornatus: in Rculi quoque astutia, itides et iisque bonitatis ac religionis opinio Qnge latequela dabilis, immo imitabilis, ubique percucurrit Isapraefato naque venerabili rimanesiensi monasterio,inter felicia bonitatis suae gesta,etia xenodochium imbecillium ac decrepitorum pauperum, instar duodeni Apostolici numeri constituit, deputatis eisdem, rebus quae suffcienter praeberent alimoniam Alias quoque duas constituit in eodem monasterio pauperum Christi debilium mansiones, quos in octonario ex multis sacrato numero, singulatim octonos habitare fecit. Quibus sine indigentia quotidianum largiri victum C

perenniter censuit. Horum vacatio nulla erat alia, nisi horis constitutis diurnis nocturnisque in domo Domini residere, orationi ac vacationi diuinae deuote insistere, ac tempore sancti sacrifici pro salute, saluatione populi Christiani Ecclesiaque Catholica ubique diffusa victimam

salutarem offerre. O magna inclyta istius fancti Patris opera ouae non tantum verbis volant, quantum virtutibus constant. Sed his interim

SEARCH

MENU NAVIGATION