De sanctis Franciae cancellariis syntagma historicum. F. Franciscus Lanouius, ex ordine minimorum, recensuit & notis substrinxit. Atque vno alteròque schediasmate de cancellariis amplificauit

발행: 1634년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

A minum nostrum sum Christum non veram carnem ex Maria sumpsisse. Cumque ea de re, a Paulo lateteris infausti dogmatis assertoribus, cum autoritate etiam imperatoris Constanti tertij, nepotis Heracli, a Martino Pontifici Roman scripta dirigerentur , ut ipse huic sententiati assentiret subscriberet gustum mortiferae suasionis summa cum execratiotie respuit, ita dicens: Etiamsi totus Orbis dogmata pereperina cli a fide aliena complecti velit, se nec minis cuiusquam , nec blandimentis, nec morte ipsa, a doctrina Euangelicari Apostolica ullo pacto posse avelli Mox vero ad Regem Francorum legatos mittens , rogat ut viros in fidei puritate findatos verbo Uapientia providos, quamprimum ad se mittat, ut cum illisi totius Italiae Praesulibus, Domino auxiliante, ali quod aduersus tantae prauitatis venena antido C tum adhibere possit. Rex igitur cunctis regni sui sacerdotibus in unum coactis, quid Legati tanti Pontificis afferant exponit, iubetque ut ex semetipsis viros tales eligant quos ad suscipiendum tantae rei munus, puritate fidei&ver- Di sapientia idoneos norint. Tum illi uno animo, B. Audoenum cum S. Eligio, ei rei destina dos eligunt. Tanta enim erat in viro Dei Aurieno sapientia, ut quamuis ordinem sacerdotalem nondum adeptus esset, tamen pene omnibus

52쪽

bus eius temporis Galliae vel Francia sacerdoti Abus sapientia anteferretur , vel, ut moderatius dicam, aequaretur. Sed obstitit tunc quiddam, ne Romam mitterentur. Haud multo post tem

pore quidam ipsius impi dogmatis assertor, ex

Asia pulsus, in Galliarum ciuitatem Heduam, quae nunc Augustodunum dicitur , perfidus Apostata peruenit. Cumque in aula Regis Francorum relatum esset anguem tortuosum virus horrendum in ea ciuitate iam late vibrasse, multosque bibidem interfecisse, ilico synodalem Conuentum sacerdotum , 'pud taurelianensim urbem adunari iussit, ubi sane beati viri Audoenus, Elmus , illius haeretici versutiis, obiectionibus validissimis restitire, cunctisque eius argumen eis, quibus ceu foveis quibusdam se occulere nitebatur, detectis, omnibus qui illic aderant,

mortiferum dogmarae euitandum, execrandum, tiam manifesta ratione, tum diuina auto iritate, persuasere interim tamen , modestiae caussa , eius victoriae palmam Beato Saluio Episcopo martyri concedentes. Conuictus autem haereticus, etiam e regni Francorum finibus expulsus est. Id vero non contra hunc dumtaxat, sed etiam haereticos omnes, Aurimus facere solebat, ut quos in conflictu superasser, eos in longinquas regiones confestim aufugere compelleret. Postea verb, tum Regis voluntate,

53쪽

xtum multorum religiosorum hominum, praeeipue tamen beatissimi Eligi , quem prae caeteris singulari amore prosequebatur, cqnsilio h Glatu, clerici tonluram accepit, uno eodemquς tempore, etiam ipso Eligio viro Dei comam ponente. Instabad porro, quotidie magis atque magis, ut Ecclesiae fides intemerata conseruaretur, ri recto tramite nulis prauitate induceretur. Videns autem Simoniacam haeresim Nnimium in regno Francorum inualuisse quae ab impiae Brunechildis tempore, cunctas pene Frania, eorum pollueran Ecclesias, coepit suadere Regi&cunctis optimatibus,ut patriam ea tabe corruptam salutari adhibita medicina liberarent, nec ulla ratione consentirent, equisquami cros Ordines vel emeret vel venderet, dicens, tale commercium diabolicet fraude repertum, atque idcirco ab Ecclesiasticae fidei puritate poCnitus eliminandum, potiusque eligendos esse ad sacrorum ordinum fastigia, quos non aurum, sed fidei sinceritas, doctrinae suauitas, de

morum probitas, commendaret. Interea tem

poris, defuncto Romano Rothomagensis urbis Episcopo, veneratione digno, B.Audoenus, consensu omnium, ad eius Episcopatus subeundum onus compestitur. Illum enim solum ea sede dignum, tam Rex quam Proceres, itemque Ct

rusin populus, unὶ voce testabantur , quippe:

54쪽

evius Idesis doctrina, mores, tantae sedi Asuscipienda conuenirent. Ille autem licet humiliter recusaret, sciens tamen quantum si obedientiae bonum, voluntati propriae imperium praeposuit plurimorum. Accepta autem sede Pontificia, non statim ausus fuit sacrum ordinem praeceps percipere , sciens videlicet, cum luant periculo inuibus fluctibus coniunctait neopnyti ordinatio, ne in superbiam elatus in iudicium incidat in laqueum diaboli. Etsi Bautem a viro sancto, elatio omnis esset Qienissima,vi tamen posteris humilitatis exempla relinqueret, tantae dignitatis gradum improvide, ut dictum est , non fine quadam trepidatione, suscipere noluit. Mox tamen penitus valere

iussis curis palatij, propria sede relicta, obverbum Dei gentibus Drocul positis praedicandum, se exulem fecit iransmissis namque 1 quanain tauri fluminibus, cunctos in iis regio Cnibus habitantes, lumine verbi salutaris, quasi Sol quidam, illustrauit: in aliis fidei fundam enista ponens, alios in fide confirmans, quosdam etiam haeresi deprauatos ad normam Ecclesiasticae fidei reuocans. Cύmque in Hispanias peruenisset, reperit populos illic ornmorantes iamdudum nimia si state laborare la enim se stem anni fluxetant . cibus nec xiguurri

55쪽

A dens autem vir Deo plenus, si ea temporis incommoditas diutius perseueraret, non solum periculum, sed etiam exitium portendere, gladium iam quodammodo in aere pendentem,&ad feriendum paratum auertere studuit. Itaque in preces se prosternens, obsecrat omnipote tem Dominum, ut qui quondam Israelitico populo , propter idololatriamin impiissimam Getabel, annis tribus&mensibus sex, coelum clau-B serit, tandemque orante beatissimo Elia pluuia copiosa reseraverit munc quoque suae miserationis dona, populo ob sua peccata iuste assii-cto, largiri dignetur, pluviaque salubri, terram

siccitate squalentem irrigare non differat: uti, per miraculum foris exhibitum, corda populo. rum in fide torpentia, in laudem creatoris sertius inardescant. Tum vero, sine mora, preces viri Dei tanta pluuiete abundantia consecuta est, C tantaque aeris commoditas subito reddita est, ut pene veterum malorum damna, praesens abundantia compensare videretur Cernere tum licebat rorare coelos, imbres ruere, guttulis v berrimis distillare aEra, coelorum beneficiis arua compleri, scatere fontes, agros pinguescere, fructibus onerari arbores,plantaria existere, am

pos passim vestiri segetibus, colles vinetis assivere, purpurascentes proferre olluas, rosarum si-:

vocitariue suaves spirare odo Aenilis gri,

56쪽

eoIas resumptis viribus iuuencorum fatigare Aterga Nec mirum Deo dilectum virum, instat Elia, clausu in coelum sacris orationibus reserare potuisse, quem constat in multis virtutum Elia sectatorem fuisse Virginitatis enim priuilegio floruit, ut Elias Regesin potentes delinquentes aspere increpavit, ut Elias nullius eum neque terrores neque blandimenta a rectitudinis iustitiae tramite abducere potuere, tinec Eliam vestibus saepe asperis utebatur, ut Elias BAtque ita virtutes beatissimi viri plurimis celebrantur locis,in fidei eius meritum per orbem terrarum late praedicatur. Porro confirmatis Hi amarum populis in fide, verbis miraculis, ad sedem propriam iam tandem redire constituit. Cum autem reuertendo, pes Andegauensem regionem iter ageret, obuiam habuit pauperculum quendam, qui cum dominico die, contra usum Ecclesiasticum, opus seruile exerceret, at Cque in mola farinam conficeret, manum, qua lapidem molarem circumagebat, repente aridam Minutilem sensit. Nam pollex eius adeis assigebatur superiori illius parti, ut sanguis inde promanaret ipsumque lignum quo molavertabatur inter pollicem, palmam tam stricte tenebatur, ut nullo pacto inde posset auetili Procidens ergis pauper ad pedes sancti viri, miseriam suam lachrymabundus ei exponit, si-

57쪽

A mul etiam culpam suam Mnςgligentiam iconfitetur. At vir beatus contractae manus signum sanctae Crucis imprimit &pristinae seruire consuetudini naturaeque institutum exercere iubet, pauperem nihilominus admonens, ut Domini- eis festis diebus , potius ad Ecclesiam veniat, verbum Dei audiat,&opere impleat, sanctam percipiat communionem, quam molam verset, aut ullum prorsus seruile opus, sine summa ne-B cessitate, exercear si enim Iudaei, inquit,decreta legis per Moysen datae tanta diligentia custodiunt, quanto magis conuenit Christianos praecepta Euangeli per Christum promulgata

feruenter ou audire sicustodire. Sicut ergo I

dati nullum opus seruile faciunt in Sabbato, ita Christiani in die nominicae resurrectionis debent ad Ecclesiam sonuenire, verbum Dei auribus percipere,inente retinere &ab opere ser-C uili abstinere Perueniens inde Ilothomuum Ordinem Pontificalem, ad praescriptum Ecclesiasticii canonici dogmatis, una cum beatissimo Eligio, suscepi , uno namque die apud Rothom sum ambo pariter ordinati sunt, . Audoenus eiusdem urbis Archiepiscopus, s vero Eligi-, uiomensis Episcopus , anno Dominicae Incarnationis sexcentesimo tricesimo quinto, pr die Idus Maias, Dominico die ante Litanias,

uscepto vero Episcopatu qualem se deinceps

58쪽

exhibuerit, qui pro dignitate explicare queat in aut quis tanta sermonis copia instructus est, vel cuius orati tanta affaenxi ubertaxe exundat, ut omnest erus ivirtutes recte facti ita ut par

est, dicendo consequi possit Idem semperis

bustus permanens, m virtutis studia continenter incumbens,in coepto proposito constam tissime perseverabat Eadem in corde humiliaras, eadem in utilis grauitas erat. Eandem pauperum curam L licitudinem quam prius re B:

tinebat i Eadem fraterna dilectio, eadem men

tis conluntia, illi permanebat misi quod Epi scopalis dignitas, quae aliis pompae fastu.

menta subministrare solebat, ei maioris abiectionis studium attulit ratque unde alij ad tempus videntur extolli, id ille maioris humilitatis sibi materiam effecit Christo semper subditus, deuotion armatus docurrina praecipuus, pontificio honore dignus, in eo veryrecusando hu Cmilis, in suscipiendo morigerus, exul sponta neus, fide plenissimus, erga Dei praecepta obediens, erga promissa credulus , peregre locuples, industria sol ers, in opere docilis, spe longanimis, in colloquus sapiens, consilio prudens, in castigandis hominum vitiis strenuus, in amando feruens, patiens in aduersis, fortis in

pericuJH. mansu rus in disciplinis, largus in immo sinis, in audiis assiduus, mortis medit

59쪽

A tione solicitus, in timore Dei eximius, religIo 'ne magnificus, in celebrandis exequiis deuotus, misericordia praeclarus, ingenio excellenti pra ditus, iustitia insignis,seueritate terribilis,promptus ad gratiam, paratus ad ignoscentiam, huis

militate summus hospitalitate praecieuus, gregis sui nutritor piissimus, pastor Ecclesiae prouidus, dispensator fidelis, moderator insignis. Peccata ne ipse admitteret cauebat, ab aliis ad-B missa haud secus ac sua lugebat, plebi salutares

adhibebat admonitiones, &Christi eam praecepta docebat. Protervos non armis vincebat,

sed patientia: superbos, Christi iugo suauissimo

subdebat semper erga pauperes obsequiosus, erga peregrinos diligens erat, quibus certe eius. modi praestabat humanitatis, charitatis oss-cia, ut nisi quis fundatam in Christo haberet mentem, non dignaretur vel aequalibus impen-Cdere, quae ille perpeti luridis abiectis hominibus exhibeoat. Denique omni pontificio fastu posthabito, populorum agminibus neglectis, principum spreta frequentia, famulantium obsequiis postpolitis, pauperum captiuorum

consortiis delectabatur. Sed his diutius commemorandis immoror, quando ut verum fatear, nunquam quisquam ea tempestate in bonis inchoandis studiosior, nunquam in incho tis perseueraruioris constantior in Galliis fuit

60쪽

Posset enim quis vel raro arripere , sed vix aut Adifficile perpetuo retinere. Hic verδ quod semel proporiri perpetuo retinuit. Quod Deo primum vovit, id nullis mundi negotiis voluit obligatum. Quod initio arripuit ad finem viaque perduxit, in ieiuniis assiduus, in vigiliis pernox Rigorem sane nimiae abstinentiae ora pallida demonstrabant, maxillae lachrymis humectae cordis contritionem prodebant Lactea colla ferre premebant circuli, ventrem ira-Bchia ferrum aeque constringebat. Talia miles Christi in suo corpore stigmata circumferens, voluptatum illecebras & diabolicas persuasiones, Deo miserante, facile contempsit. Sciebat enim Dominum Iesum Christum, ut nos ab aeternis poenis liberaret, multo grauiora pertulisse,& multa martyrum millia, persecutionis tempore, Vincula, carceres, ignes, bestias atque innumera tormentorum genera, Christi causa, to Clerasse. Eius quoque lectus non ex mollibus

Ilumis pictisve tapetis, sed ex asperis virgultis

ernebatur in eo corpusculum ieiuniis c vigiliis defessum, ceu acceptam Deo Victimam reponebat,secundum Apouoli praeceptum, corpus suum exhibens hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, illud quoque eiusdem Apostoli decantans mon sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam quae reue-

SEARCH

MENU NAVIGATION