Piae meditationes, ac contemplationes perillustris D. Ludouici Zibramontis Mantuani, viri vndequaque praestantissimi, in quatuor partes diuisae ... Quae, cum fractae latitarent, vt de tenebris exirent, curauit Camilla Musti Zibramonta vxor dilectissi

발행: 1600년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

rsa Meditationes, ac Contempl.

dit, ut eius Regno in spinarum corona coronetur, suo venali sanguine, illud nobis venetur, in uirtuteque Lanceae humani tori rapiat; vulnerum meritis commereat,ut ijs finalibus Cetli clavibus,apertoque latere aperiat.

Gaudens ad hanc Humani,& Angelici Conuiuii Mensam, laetare in Domino Iesuque tuo, Christisera Domina,qus manducas ad beatitudinis gaudium cum illo, qui te tam diuino alit,& reficit in cibis, in potu, in visu, in opere, in verbo; is s ne fidelis erit tibi Pater, & Filius, gratiarque Deus in Regno,

qui vadit tibi parare Sedem, construere Aulam, gemmare Sceptrum,geminare Diadema; praepolire Insignia,Omare Monilia extendere,& propagare I ura Regie Maiestatis,deuoue cutilum,destina honorem, o Christifera Christo, dum tripliciter hodie exaltatur Deus caroque tua, in Christi ascensu, in terra enim uero nostra perutile meritum super Terram, per Crucis suspendium, super omnes Coelos, per eius Ascensum: perspice quam mirabilis Angelus recuperaturus est iustis, fidelibusque Regnum, quam hominibus iucundus, progreditur in illorum parata,militataque patria, quam Daemonibus terribilis exurgit in superborum ruinam humiliumque gloriam. Demum pedetentim descende Deipara, de diuinae Ascensionis tam suavi Colle, de divine contemplationis tam emunenti,tam adamato recede Monte,quia tu sola,& cum Marijs,

ct cum Discipulis, illa ad singulare gaudium audisti, illa spectasti, quae non licet homini reuelari homini loqui: Amplius Nubes candida, & fulgida quς reuerenter suscepit,quae triumphater portauit, qui candor est Lunae, Solisque fulgor,qus mirifice continuit, quo continetur CCelorum virtus, quae priai tus claruit quo clarescit Paradisi claritas, noli humana indagari via; noli suspicere, quia solus hic,qui mirabilia fecit,unicus virtutum vixit, ascenditque Dominus; solus Vcrbo, & opere potens, solus in praelio, victoriaque sortis; solus in ascensu, in

Regno, in ditione, in iudicio mirabilis nimirum est quem

admiraris.

Haec

282쪽

Vaec ad Apostolos merba diriguntur.

O s hic in Ascensione Domini collectos, tanta cura non angat; deponite uota, deponite lachrimas, de poena damni, de Iesu carentia: nam ad vos veniunt de Coelo in Vestibus albis, in corruscati facie ij duo oratores Altissimi P consolatoresque Coelestes haec verba dicentes, Uiri Galilaei quid iis aspicientes in Caelum, hic Iesus qui assumptus est a vobis ,sic veniet quemadmodum vidi iis eum eum

tem in Coelum: quasi dicat, quid statis aspicientes inuisibilia scrutantes ineffabilia Dei Θ penetrantes humana potentia; quo diuina penetrauit Altissimus Ad quid speculamini Crium, unde consolationis, gratia que Dei in sancta ciuitate praeterea expectabitis Spiritum ΘHinc, ultra nolite inuestigare, nolite quaerere Θ quia hic Iesus qui discessit a vobis, sic in fine st culi veniet, igne praeuio, baiulis Nubibus, sono Tubae, in Maiestate Magna ad Mundi Iudicium, in illa quidem humana serma,in qua subijt Mundi de se Iudicium, sic in illa Regali Sede descendet, adiudicaturus singulos, in qua vidistis ambulanxem super Thronos,scandentemque Coelos. Expedit igitur vobis ijs visis, & auditis, redire Hierusalem, ibi expectare expectanda, tam ampla recogitare; tam gloriosa, ibi, & ubique glorificare, & prs dicare salutis misteria, quae hodie adimplentur a Christo Domino nostro. Date huic merito honorem, & laudem, &seruite in istitia;

. cui omnis assertur in Caelo laus es Regnum; cui omne genufectiturgenu, omnes tribus, ct lingua seruiunt; cui omnia vivunt, ct hac Mogelica Psa

misi , requentate canticum. Melata.

283쪽

rω Meditationes, ac Contempl.

Rursus ad Virginem dirigitur sermo.

Aua canticum Christisera Domino, quoties cogitas' recogitas Christi praeclara dicta, pia diuinaque facta; & vere mens tua Domini speculum, Domini requies, ab omni coniunctione mortaliseiuncta, semper in diuina perenni mente stabilis, cum Dominoque connexa, impolutum Dei ι sacrorumq; Templum, de Deo cogitans, dilatetur, & super omnes erigatur Orbes, super omnia sanctuaria resistat; super omnia Sanctorum sacella sancteficetur; illaque dum ad magnalia tendit, transcenditque Creatoris, sola Coeli nutritur Arcanis, sola in Redemptoris abditur, deficit quem isterijs. Nunc Deipara contemplare Iesum Dei filium, Unigeni tum sane tuum, contemplare in Pace Patrisque gloria super Cherubim , & Seraphim, quem indesinenter laudant Angeli, quem Virtutes coelorum indicant, quem Firmamenti ostentant ornatus, & Luminaria Magna nobis significant in

magna claritate.

Hunc Dei para lauda, qui abs te in plenitudine gratiar est

vere laudandus; dum tenebra meae tanti Dominatoris non

sustinent magnalia,nec sufferunt lumen; & dirige pedes meos, ne sine te, cum imp ijs coram illo condem iner, coram illo a Terrae gurgite exorbear, a Mortis steria ς flammis comburer; sed per te veniam,& vitam in ueniensa Domino; hec ad amicorum suorum

ram a Saluatore meum audiam, Venite bened=cti Patris mei, percipite Regnum quod vobis paratum es a constitutione . Mundi . Amen.

284쪽

- utor se, Postulationes duodecim ad Virginem, ratat eumseu pra Montem Syon cum ilia Gendere permittat, Ubi

Spiritus Sanctu uper Apostolos defendit.

ΟMvo CA me tecum vox, parensque Dei in senaculum Montis Syon , ut a peccatoribus separatus,

tibi in hac Domini Domo copuler, a Mundo seclusus, dominicas ibi cantilem gratias, mediterque

laudes; in hoc vero vertice Montium da, ut, verea Terrenorum elatus, distractusque curis feruenti oratione Apostolorum socius, te in aemula reuerentia colam, & audiam, in mutua sanctimonia consociem, tecu Domino in fide credam, in vera latria serviam; in puritate loquar vobiscum ad Deum, piae mentis conscensione conscendam, reddi, virtutum tramite

per gratiam in pari obsequio demitar, & in vera charitate confugiam ibi; dum mea me incuruat terrena grauedo, vetusque infirmat infirmitas: Da mihi pia Mater gratiar, de sublimit te, defbrtitudine firmitateque Montis, ut in Domino fortis, in Domino magnus, oppugnatores Ecclesiae repugnem. Ibidem dum praeter omnes torpeo, dum egeo , da de bonorum tuorum copia, ut in Christi meritis affluam , constitue praeterea me enitus mobilem, almae sortitudinis Syon super hoc magnae amoenitatis, securitatisque Monte, ut tecum in Dei&Angelorum praesentia custodiar, laetus inambulem, securusq; vivam; in filios vere tuos, & habitatorcs eius hodie me admitte Porta Coeli, ut hodie Acue posterus benedicar, stultus filius erudiar a Domino, qui mihi sit propitius Paracleti munere exoptatissimus consolationisq: Deus, sit veritatis e Coelo Radium, ut illum ardenter in rerum veritate diligam, in veritate fatear; sit lingua sapientiae, ut illum vere sapiens adorem; sit par gratiarum Spiritus, charitatisque vinculum; ut pari fidei professione, mutuaque charismatum communione, omnes peccati scelere, hqresisque coecitate exesusus ex Aposto- lics Ecclesiae gremio, ad eiusdem veluti omnium tutissimae Ll aman

285쪽

scue Meditationes, ac Contempl.

amantissimaeq; matris sinum conuertam, ut aliquando ex omnibus Terrae finibus, fiat una per te Fides, in Terris, unum ouile, & unus Pastor.

II. Retine me diu Domina in hac pia,&indiuidua se

cietate Sanctorum, & Angelorum, ut quecuque iusta,quecunque sancta,a salutari, consolatoreque meo peto, & impetro; tecum in fide petam in spei,gratiam, meritisque, tecum perfecta in Dei charitate suscipiam tecum contribulatus, in tribulationibus sciam excitare Deum, in Deo excitare lumen, suscitari gaudium, germinare patientiam,in hac consistere Spem,& perfici charitatem; quae postea in ore, iustorumque corde

diffunditur per Spiritum Sactum, qui super Apostolos hodie

de Coelo descendens, mei itidem operetur cordis in Deum ascensum, illisque in terra datus, det proximorum amorem, quo duo Legis praecepta in una charitate includat; de Coelo radians, & nans indicet se in sonitum Coelestique flamma mihi,ut suam in dies agnoscam venererque prassentiam; unde

vitiorum fuga meorum virtutis eius aemulem potentiam, o

cultorum scientiam, ad profundum penetrem sapientiam; adeo, ut Domino semper acceptus,Dominoque amabilis, P cem habeam in Iesum eo; per te in Dei sinu spe prsuenienti confidami per te Sancti Spiritus omne bonum speculer ,&condecorem eius requiram ι adeo, ut horum gloria verae glorierin vera gloria Christi, famulorumque tuorum veri filiorum Dei. III. Confirma me Domina tecum, & in hoc sacrorum sacrario, in hac almaque Visitatione sancta piorum Domicilio,& Dei Templum,& illuc, dum Domini Spiritus spirat, ut i tum orbem terrarumque repleat, spiret & desuper incipienti mihi, proficienti secundet, repleatque perfectum; talis talia inspiret, ut sancto me timore estpurget, pietate emolliat, s pientia exornet; fortitudine roboret, consilio extollat, intellectu lustret, vitali ubique suo sapore sapiat,&Angelica dulcedine dulceat. Talis spiret, ut me vitali,sinasque merore merentem exhilaret ,

286쪽

D. Ludovici Zibramontis . ara

Iaret,incomptum comat, iacentem errigat, contemptum sub- lauet, infirmum sanet, esurientem cibet, egentem ditet, po

lutum mundet.

Talis spiret, ut diuidat opportune mihi dona sua iuxta Autissimi libitum, ut velle tantum ac nolle Domini mei, aeque

velim, ac nolim.

Talis spiret, ut quaeque appetenda sapienter appetam, prudenter vitanda vitem amanter docenda Doceam, amice arguenda corrigam ;&constanter corripienda corripiam, viriliter impugnanda pugnem, in defensione Nicrusalem lectae ciuitatis, & sponse Magni Regis Dominique mei. Talis spiret, ut mihi,& multifariam appareat in Nubis priori specie, ut super Dominum meum in Tabori Monte Transi figuratum, ut huius pia clara vi fione Dei, mens tota mea resoluatur in lachrymas.

Talis spiret, ut in specie Columbae super Christum baptizatum apparuit, ut cum Christo mitis sacro Fonte renascar; cum Christo immaculatus,vi columba vivam,&moriar,& utroque peccatorum fele caream.

Talis spiret, ut in specie Ignis super labia, intimoque cordis mei descendat, sicut in Apostolorum ora, pectoraque descendit; ut parili gratia,& igne spiritus meus inflammet,&mirabiliter accendat; & mirabiliter redeat unde exivit, quo aspirat ascendat, & eleuetur unde descendit. Talis aspiret in hoc illibato concilio famulorum Dei, ut vere germanam, & in omnibus debitam comuniter ego cum Iesu discipulis afferre, reddereque gratiam salutari meo ; ita, ut mihi sit semper oranti aureum, & mellitum tus orationis fiu-men ι sit, in veritate scripturarum Spiritus, sit in prςdicatione Euangelij Tuba; fiat inscriptura calamus, in lectione sole tia, in fide lumen, in lumine firmitas; si in vita stola innocentiar, sit in Christi Nomine Pax, in Christo securitas in Christo cultus, & in omnibus charitas,& quotidiana gratiarum actio, quibus me verum Christi membrum, Apostolorumque comitem ostentem; dum piae sancteque meditor ; dum inno- Ll a center

287쪽

usI Meditationes, ac Contempl

center quiesco; dum perseueranter exoro, dua uide de huma. na salute laboro; dum humiliter peregrinor, cum illis deluctu ad gaudium, equanimiter transeo vobiscum de exilio ad

patriam. Amen.

IIII. Ciba, & pota me electorum Manna, Angelorumq; puritas in hoc Deorum Dei Coenaculo, dum hic expletur fidelium sitis, & fames mirifico; dum hic vulnerantur fidelium corda charitate nimia; dum ad hanc solennem Domini Coenam quae fit quotidie, in horasq; singulas in quotidiana Dei gratia, quae datur in fame, in paupertate, saturitate Spiritus, sic nos amabiliter advoces; Hic libentissime comedite ad voluptatem , bibite vicissim, di inebriamini amici mei, dilect

quem eo carissimi.

Tu in hoc fideli amabilimoque coetu Alma Deipara, dum vivis, dum sapis vera Christi persectaque charitas, per quam Christus iunxit Terrae Coelum, allociauit homini Deum, per quem factus est Coeli Panis,& Spiritus humani cibus, homuni vita; sola potes, sola & vales, sola promereris, ut nos Altissmi amantes perfruamur amato, sitienceS, esurientes recre muraeternae vitae lymphis, copulemur capiti membra, adhaereamus viduae sponso.

Tu nanque fidelis populi quotidie inuocaris in hoc sanctuario, in hoc Christi Templo; salutarisq; salus; Dei bonitatis suspiceris, adorarisque virgo; ad hanc diuinae propitiationis merito sedes, imperasque Mensam. Tu super hoc aeternae miserationis exaltaris Teplo celebrarisq; Mater, ibi conuiuaru adamaris,dum epularum famelicis ibi multiplicaris varietas, renouarisque suauitas, ibi virtus virescis in hac Terra pugnantium dum victorum ibidem flores, o obilitarisque Palma ι ibi Sanctorum resides iubilatio mentium, dum inibi iustorum reuelaris species,& beatorum splendes, concupiscerisque claritas; ita 'ut diuini conuiuij uiuas, conregnesque gaudium; dum bonorum videaris, constite risque plausus ι illa viventium alaris vita, sustentarisque spes , dum beatae computationis condiaris, Ornerisque Mensa;

288쪽

D. Ludovici Zibramontis. Io

sa, ita ut aeternae viis habearis a sterisque Ianua. Hinc per te valde cupimus possidere Deum,& ab ipso carne & Spiritu possideri. Visitet igitur hic nos desertissimos, &miseros praecelsus Domini Spiritus, beatς Pacis cum munere; inflammet ut igneus, sanctificet ut sanctus, erudiat ut lingua, nos; Deo, sibi , & Angelis vinciat, ut insolubili Dei, hominisque vinculum, ut homo teri s puluis, per Aeuam, per te Coelum incolat, per Aeuam moribundus & erumnosis, per te immortalis

aeui sortiatur Dei lumen, & gaudium, in gicdiaturque gloriam beatorum.

Doce ibidem nos Mater Sapientiae occulta verba sapientiae: que profert ex abditissimis suarum sedium Dei Patris Fili jque, Spiritus, ut sint omni ancipiti gladio penetrabilia,&pertingat ad diuisionem animae, de spiritus; & compagum, &medularu eius. Visita me Domina mutuo Dei Filij spiritu; ut Domini sensum sensim audiam,& teneam profundaq; salutis' salutarisque mei sapiam . Educa me Domina, tu sola educatrix Mundi, hoc cibi rore, ut roreat per te mihi Coeli Iustum,& tu Terra germines millies in dies Saluatorem; adco,ut huius aduentu Spiritus, supernique roris in cordis hominis hospitium, adueniente Deo , in fide , tua puritateque excipiam , hoc Sancto Sanctorumque flore, Sanctorum capiti redoleam huius in terra diuo, inter miserosque beato semper amatu, gloriae Regi respondeam. Huius potissima, singularique virtute, virtutum Dominum induam , Dominum meum secter, Dominum sustineam. Huius praeclara, fulgurantique voce, omnes ad Christi fidem vocitem, Iesum omnibus annuntiem. Huius serenitate ,& sortitudine nimia immaculatos, & sortes Apostolorum progressus in nomine Domini prosequar ; ita ut in iis constantissimae praedicans, in fidebaptisma, in baptismo innocentiam, ibidem Deum, in Deo; vitam aeternam cum ijsdem Christi prsconibus o Domina in fidelium gratiam, iustorumque charitatem, Regnum comerear steInum.

Vnde

289쪽

: o Meditationes, ac Contempl.

Vnde Spiritus Sanctus, qui est diuing voluntatis erga nos spiratio, qui est Trina ex Trinitate Dciprocessio, qui est una

bonorum omnium ad nos per te, Christumque tuum e Coelo manatio, ut semper a Patre,Filioque procedens, simul,ut Trinus,& Vnus, in Triplici,ct una perte adoretur Ecclesia lorificetur. Amen.

V. Intromitte me triumphantis Regina conuiuij in Sancta Sactorum Syon, ut ibi tecum otier summum tecum attenda, speculerque bonum, tecum Deo, Dei placito, Dei Numini, coelicolarumque gloriar beatorum visionibus, meditationibus, orationibusque) vacem, ibi dum electi populi cum principibus procido, da, ut vobiscum in mutuo virtutis Lumine consurgam; ibi dum diuinitus instruor de abnegando Regno Mu-di, de Venati Regno Dei; da ut totus accendar, & rapiar Spiritu, unde una digrediens, & passim ambulans, dum Adar lapsu circunfundor ego Terrae tenebris ι prs sta, ut Christi subsidio perfundar Coeli lumine; ut in Diuina luce veritatisque maeream, unum Deum; Deique Filium salutare populorum,

simulque credam; unam &diuinitus concio ner; unam catholicam profitear Ecclesiam & hunc Iesum vere passum,& crucifixum pro homine vere resurgentem a mortuis pro vita credentium asseverem ι vere ascendentem in Coeli Regnum, ad

humilium, ad pauperumque ascensum; vere fidelem ad dexteram Dei Patris in iaculorum gloria ad humilium porro glo riam ι spiritu, voceque attester; & ubique terrarum adorem; quorum stequenti commemoratione, pia salutarique mem ria, concede mihi salutis Mater, ut inter damnandorum opes inops, & flebilis in conspectu tuo suaviter in terra viventium nudis nuda Christi Apostoloruinque crucem ferar;& illic nudatum Iesum meum, cum denudata sequar Ecclesia. Amen. VI. Introduc me sanctorum solatium in iste sacris, & inaccessis Dei, ciuium, & equitum, & oratorum aedibus, ut ibi in me canora Dei excitetur Laus, ubique promulget diuinae gratiae virtus, aeternarumque gratiarum diuulgetur magnitudo , adeo ut salutis sonus, Dominique sermo resonet in om

290쪽

. D. Ludovici Zibramontis . a I

ni statu, in omni loco, oreque meo ι resonet in misticis Apostolorum ieiunijs, ut pias capiti meo gratias agam: resonet in necessitatibus meis plurimis, ut Mundi diuitias exprober; resonet in aemulis discipulorum Angustijs, ut horum magnalia sperem, illisque semper contu gratuler, plaudam in plagis, ut in aeternum conualeam, & in beata Sanctorum sorte oblecter, sim in carceribus frequens, ut ab Angelo visiter; sim in sedicionibus placidus, ut vere in Dei, & hominum pacificatore . . Iesu) pacificer, sim in laboribus libens, ut in interni bono, finalique sede mea conquiescam ; sim in vigilijs suauis, ut suauissimς in Domino soporer; sim in conuitijs alacer, ut verum

amicorum Dei honorem in omni terra consequar; transeat haec mea in Domino vita adeo pia, adeo spinosa, adeo tecum probata,adeo cum Iesu discipulis contribulata; ut tecum contristatus, gaudeam, in horum carcerem, vinculaque permittente Deo conijciar, ut a Christi manu relaxer, sit mihi terrae nuditas in Arrham Christi thesauri, diuitiarumque Dei; sit terrae calamitas in futurae vitae gaudium; sit gladius, sit fames, sit persequutio, insperandarum mearum spem, bonorumq; sternorum refrigerium; Mundo vere demoriar,vere sordeam,

nihil hic habeam; & omnia in Christo, Christiq; membris possideam; acriter caesus coram perfidorum consilio gaudea Cuater, ab imp ijsque irrisus, & dedecoratus, ore, cordeque ultem, manibusq; plaudam; qui dignus habear, dignius ostenter pro glorioso Nomine illius, quem ad miserorum genuisti gloriam, qui vertit ignominiam in gloriam contumeliam in

honorem. Amen.

VII. Foue me uniuersorum Domina, in hoc vere sancto, sanctificatoqi Domini Templo; ut ibi cui omnia deseruiunt, totis viribus meis serviam, illic dum tu eluces sicut stellarum Stella magna inter Coelorum perennitates; dum appares sicut Aurora Solis,quem subsequuta est Alma sternitatis Dies; dum sicuti rutilas Sol immortalis, semperque radians in f caediuinae claritatis; dum asseruaris sicuti Vas auri solidum,

Ornatum omni lapide pretioso; propitia hominibus Dei M

SEARCH

MENU NAVIGATION