Joh. Kirchmanni Lubeccensis De annulis liber singularis. Accedunt Georgii Longi, Abrahami Gorlæi, et Henr. Kornmanni de iisdem Tractatus absolutissimi

발행: 1672년

분량: 583페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

re incerto. Hisce initiis coepit auctoritas in tantum amorem elata ut Polycrati Sarnio Tyratinis stelicitatis tuae 'uam nimiam fatebatur esse i pse satis piamenti iaunius anuli voluntario damno videretur, planeque dc abunde ab invidia ejus se redimi putaret, si hoc unum doluisset. AD siduo ergo gaudio lassus , profectus naviagio in altum anulunt mersit: at illum piscis eximia magnitudine regi natus in culinam domini ru sus fortunae insidiantis manu reddidit Sardonychem hanc gemmam fuisse ait Plinius, ostensumque si libet credere, adhuc suo tempore Romae in Concordiar delubro cornu aureo Augustae dono inclusum. Herodotus tamen & alii Smaragdum fuisse asserunt. Inter Caepionem de Drusum ex anulo in aumone navali inimicitiae coepere, unde, pudendum dictu , origo secialis belli de exitia rerum. Nonii Senatoris anulus xx mili. sestertium aestimatus, nonne patrono suo causa prostriptionis de exitii fuit Z Postremum tanta Romanorum in hoc gestamine vesania

fuit , ut anuli ad anni tempora commutarentur, eoque luxus perventum, ut leviores aestate, ponderosiores hyeme gestaren

tur. Quo spectat illud Juvenalis Sat. l. V milit aestimum digitis sudantibuσ au

Proh rerum dominos gentemque toga tam ' quorum majoribus interdiu 8c noctu scutis ponderosissiciisque armis gra-

Vare

502쪽

Dx A N u L I ,. . IIvam grave non suit, iis scilicet molestum erat solidiores aestate induere anulos. Et gabalus Pi inceps ad omnia foeda natus, cottidie. novis digit's bonerabat anulis,

quosque pridie gestarat , postridie rursu umere dedignabatur profligatae vitae ho mo. Sed haec perditae luxuriae vestigia.

Verum enimvero quantumvis ad ornatum luxusque ostentationem primum a inventos libenter fateamur anulos, Prigis nemque concedamus pudendam ; factum tamen deinceps. ut ad honestiores usius transiati sint, signandi dico munus: quam etiam unicam inveniendi anuli causam

pud Macrobium asstgnat Attrius Capito

Anulis vero signare esse antiquissimi instituti ex plurimis Sacrae Scripturae locis di ceri posset, praecipue ex Genestos cam-te 3 8.18. Ubi vox Hebraica, Cholam, nim, hoc est sigillum, pro anulo indi . lari a Moyse usurpatur. Et Exodi 28:i Nitem Exodi 39:6.1 . idem Moyses meminit sigillorum de gemmarum sculptarum inter ornamenta summi sacerdotia Isabel praeterea Achabi Samariae Regis uxor literas quibus Naboth injuste occidi jubebatur, regio sigillo obsignasse legitur.3. Reg. 2I: 8. Romani ab exteris acce .ptuiti hunc anulis signandi ritum , tam avide amplexi sunt, ut non istum in Epi stolis ultro citroque mittendis aut rebus pretiosis condendis uterentur, quin etiam

cilios re potus hac ratione a rapina vindicarent,

503쪽

' ABRAHAMus noRLAEus Ont , clavesque etiam ipsas signarent. certe matronam quod loculos, in quibus erant claves cellae vinariae , resignasset . a suis inedia mori eoactam inter vetera

empla legimus. Hinc & illud Comici. omnes relevi serias , scripsitque M. Tul

lius matrem suam lagenas etiam inanes obsignare selitam fuisse, ne diceremur inanes aliquae fuisse quae surtim essent e siccatae. Ahulo testamenta subsignabantur, poterantque omnes testes uno anulo id facere, idemque quando non erat area velocior, ad sponsiodes exiliebat. AEgyptiorum sacerdotibus Irullum animal liacebat attingere , quo sacro sigillo non fuisset notatum. In Lemno insula Sace

dos Dianae Rubricam terram ex antro uodam effossam, caprinoque sanguine ubactam . caprae imagine in anuis ex- Iressa signabat, nec aliter vaenui expon atur: unde Lutum hoc-, quas dicas signaculum, vocarunt Graeci: Erant itaque olim , sicut de hodie, anuli fidei de voluntatis nostrae' symbola de mentis secretae fidi indices: unde Alexander Magnus anulo Hephestionis ori indito sile tium illi hac ratione imperasse legitur, ne scilicet , quas illi monstrarat litteras, alicui vulgaret. In fidei & amoris conjugalis signum sponsus sponsae olim mittebat anulum , quem pronubum appellat Tertullianus; nec, teste Isidoro Hispalensi l. 2. de Elymol. Reminae utebantur aliis anu-IUν

504쪽

Iis, quam quos Virgini sponsus miserat, meque amplius quam binos aureos in digi- tis habere λlebant. l. . de cultu scemin. primis nuptiis, idem ait , anulus a s ponso sponsae datur, fit nimirum vel Propter mutuae dilectionis signum , vel propter id magis, ut eodem pignore e Tum corda jungantur, l. 2. de Divin. oss. l. IS. unde re quarto anulus inseritur digito, ideo quia in eo vena quaedam, ut eur, sanguinis ad cor usque perveniat,

de qua re quid sentiendum paullo anto monuimus. Ab hoc signandi usu Graeci Et Latini Anulum uno consensu Symbo- Ium, quem prisci Graji a digitis Δοωιλαιον. 2 atini ungvlum dicebant, nam anuli nomen a circulari figura desiimptum vulgo inqtum est, quod di podici ob eandem cadiam datum, Anum Onim quasi anulum

Quae Anulis insculpi solebant variae didiversuum rerum erant essigies, prout cuique libitum foret aut in mentem v nimet: modo deorum dearumve, modo Ia'minum animaliumque brutorum im gines fingendo , modo rei gestae Historris exprimendo. Divorum essigies in anulis an vitari conveniat dissula apud Macrobium disputat Attejus Capito , dc Pluta chus in Numa. Fuit autem olim ut 8c hodie duplex e,primendi essigies in quacun

505쪽

r . ABRAHAMus GoaLaus hanc ἀναγλυφικώ, aut appellant Graecis illa excavando materiam opus suum scalpro exercet , incisasilueexhibet imagines rerum: illa circumcidendo materiam caelo easdem promianentes vel protuberantes exprimit: opp nunturque sibi mutuo scalpere dc Caelare. Plinius Secundus Nepos vocat omne id quod Migillo incisum. Hac arte apud Graecos ante omnes excelluit Pyrgoteles, a quo solo Alexander M. vultum suum in gemmis exprimi volebat re Dioscorides sigillorum Augusti scalptor nobilis. Ab initio autem quando innocentior erat aetas, non in gemmis sed in metallo incidebantur aut caelabantur , si plici ferro, aere, argento, dc auro. .em Seleueus Babyloniae & Mediae postea Rex a matre dono habuit, , ancorae effigiem serro incisam habuisse auctor Appianus. Claudii etiam Caes. 'principatu nullas ad mittebant gemmas in anulis caelatas scabptasve aut auro ipsb signare tunc λlemne suit: Et quibus liberti Principis adeundi potestatem indulsissent imaginem ejus in

anu' ex auro dabant. Hujus generis habeo 'in loculis meis unu'm aut alterum quos suo loco Exprimendos curavi. At hominum vanitas non contenta pum m

taIlo, gemmas addidit, in quidus varias iussit fingi caelarique imagines, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. Nec ullum fuit lapidis pretiosi genus modo aut scalpro

506쪽

aut caelo corrumpi posset , quod antiquis 4llis luxuriae Magistris intactum sit relictum. Soli Adamanti ob indomitam . ut Credebatur , duritiem parcitum ue sed hunc

quomodo Vitiaret aetas etiam nostra repexit, primusque hujus inventi auctor celebratur Mediolanensis quidam Jacobus Treccia, qui Philippi Hispaniarum regia

gentilitia insignia Adamanti summa arte ansculpsit. Etsi vero , ut dixi , omnes fere gemmae ad usum sigillorum inciderentur aut caelarentur, tres tum maxime omnium ad hos usus aptabantur Achates, nyx, dc Sarda, eo quod ceram non traherent , pulcherrimeque ac sine labe eL igiem exprimerent. Porro quisque ut libitum erat, de prout cuique in mentem venerat , hoc vel illo Aposphragismate

' utebatur. Isemenias Choraules Amymonem Danai regis filiam Smaragdqin scuuptam in anulo gestabat. Scipio Aphxicanus imaginem patris. Lentulus avi, multi ipsius Epicuri, hoc fausti ominis generi & nomini suo arbitrati sore. Sulla tetraditione Iugurthae semper signavit, unde discordiarum origo inter eum dc Marium:Lucullus Ptolomaei Regis Mypti in Emaragdo effigiem inter rarissimos habuisse dicitur : Pampnus Leonem ensem ferentem sigilli loco habebat. Lacedomoniolum Rex Arius, teste Josepho lib. i 2. cap. 2. Aquilae sigillo utebatur draconem Mnguibus comprehendentis. Intercarensis

507쪽

sis ille Hispanus , cuius patrem Scipio

AEmilianus ex provocatione inters erat,

pugnae eius effgie signabat, vulgato Sti- Ionis Praeconent sale, quidnam fuisse acturum eum si Scipio a patre ejus interemptus esset: Mecaenas Rana innavit. D. Augustus inter initia Sphinge, mox ad evitandum convitium, Alexandri Magni imagine, notavit ec sua, quam illi Dios cotides artifex similem admodum expresserat. Dicitur Alexander divicto Dario; quas in Europam destinabat litteras, sua; quas vero in Asiam, Darii imagine signasse. Trebellius Pollio in vita Quieti Macriani scribit, in familia Macrianorum peculiare fuisse cum flaminis tum viris, nunquam aut domi aut foris sine imagine - Alexandri Magni esse. Principes qui Augustum sequuti sunt, partim Augusti ipsius , partim suomet vultu signarunt, ex parte etiam alia imagine pro libitu ; quemadmodum Nero qui Marsyae essigiem ab Apolline superati ad arborem excoriati in sigillo gerebat. Et Commodus Amazonis signo notabat. Reliqui illustres Romani Caesarum, qui

pro tempore rerum potiebantur , vultu ugnabant. Hos anulos quemadmodum dc numos latrinae aut lupanari inferre, loco- ve obscaeno admovere, capitale erat sub

Tiberio, quo tempore fuit accus/ndi frequens dc pene publica rabies , quae omni civili bello gravius togatam civitatem

508쪽

DE ANu LI s. r consecit. Nota est Paulli viri Praetorii apud Senecam historia, qui curi in convivio quodam coenaret, imaginem Ti-:berii, anulo gerens excisa & eminente gemma, accidit ut sorte matulam sum et

ad lotium reddendum, quod sectum si-:mul & Macro ex notis illius tempestatis

vestigatoribus notavit, at servus ilico pa trono ebrio di non sentienti Mulum detraxit , cumque Macro convivas testar lux admotam esse imaginem Caesaris o scoenis, dc jam subscriptionem componeret, ipso etiam reo serente, ostendit in manu sua servus anulum, atque ita calumniatorem frustratus est. Neroni Principum flagitiosissimo Sporus Eunuchus, in sgnum nefandi conjugii more inaudito inter ipses contracti, dono dedit a- nulum, in quo Proserpinae raptus caelatus erat. Galbam Imp. Majorum suorum signo semper usum auctor Suetonius, cane

nimirum caput sub prora navis inclis ante. Effigies vultusque proprios in anulis ciscumferre, plebeis etiam admodum erae familiare. Hinc leno apud Plautum effigiem militis in literis agnoscens, Purus putus est ipsus ait novi herus machaer

illacides. Hactenus de signandi ritu seuecundario anulorum usu, reliquum ut de de alia Anulorum praerogativa loquamur. Anulus aureus apud Romanos Equitum peculiare erat ornamentum, bellicaeque

virtutis insigne, distingu atque Equein.

509쪽

is AsRAHAMuS GORLAEus strem ordinem a plebe, sicuti tunici titia clavia ab anulis senatum ; j usque anuli a

a ei habere perinde erat ac Equestri dignistate praeditum esse. Unde milites cum magnis praemiis a J. Caesare sellieitare etur Arimini ut Rubriconem transirent,

isque digito arrecto fidem promissis daret , putavere sibi singu lis anulum & eo Equestrem dignitatem promitti. Plebi lenim milstibusque gregariis, stante adhuc Republica de veteri disciplina, fas non

erat aureos gestare anulos. Appian .de bellis Punicis. Hinc Asdrubal Centurionum de Tribunorum cadavera cognoVit , iitque a Scipione rogatus jus sepulturae conee, sit. Et trimodia illa a Poeno duce Carthaginem missa , aureorum erant anulorum,

referente Plutarcho, quos Tribunis, Centurionibus & Equitibus Romanis detractos , ad cladis magnitudinem demonstrandam in patriam misit Annibal. V rum quidem est multos Equitum & Senatorum , uti paulo ante retulimus, femreo u s esse anulo veterum exemplo, α sanctiorum morum memoria: Caesiar Au- Eustus cum jam conclamnus videretur, saluti ab Antonio Musa Medico est restitutus , qu' nomine pecunia ampla fuit donatus oc

statua a populo sere collato, anulo praeterea aureo ornatus, concessumque, idem iuris non modo praesent: bus sed futuris

510쪽

DE A M u L I s.' Is Principatus anno nono Constitutum, ne

cui jus esset anuli aurei, nisi cui ingenuo ipsi patrique & avo paterno, sestertia

CCCC. M. censis essent & legeJulia The trali in xiiii. Ordinibus sedenti, verum

paullo post gregatim insigne id appeti

coeptum, ut etiam servitute liberati m 'nuque missi, ad ornamenta ea passim transilirent , adeoque promiscuum id esse 'coepit, ut apud Claudium Caes in censura ejus unus ex Equitibus Flavius Proclus quadringentos ex eaorausa reos postularet. Sep. Severus Imp. Jus anuli aurei omnibus militibus sine discrimine concessit. Postremum fuit & anulorum usus ad praestigia & medicinas translatus. Veterum enim superstitio multum iis in hac re d bat auctoritatis, existimans .iss remediis

atque incantationibus accommodatos.Huc

pectant illa apud Aristophanem , Fuit hic Eudamus praestigiator notus, v teris Comoediae convitiis proscissus, fi bant autem olim quemadmodum & h die a quibusdam male feriatis hominibus Anuli certis imaginibus atque Characteribus insigniti, idque sib certo zodaici signo & ad certum astrorum aspectum,

conjunctionem & quadraturam, ut vocant. Ita consectos qui gestiverit, perpetuo vitiorem &iosuperabilem fore, nec venenorum malificio obnoxium, amabis

X lem

SEARCH

MENU NAVIGATION