장음표시 사용
3쪽
4쪽
6쪽
Regem Catholicum Philippum H d filiali erra Sanctam Sed obse antia, ae iis,
quae jugi er edebat, pietatis argumentis commendat.
Charissimo in Christo Filio Nostro , Philippo Hispaniarum Regi Catholico. CLEΜENS P. P. XI.
G 'Marissime in Christo Fili Noster, salutem, & Apostolit ' γ ἰ eam Benedictionem. Riconoscendo Noi nella Regia
Cartadella Μ. V. in data delli M. Novembre prossimo passatoresacidalDucad'Ucceda suoAmbastiatore unal V Q nuovaben chiara testimonianza dei suo sincero, e filial
rispello verso questa S. Sede, entriamo in una hen cer- t speranZa, ehequel medesimo sia per otteneri e sem---- Pre da Dio Ie piu ample benediZioni. In tale fiducia - i: l-α ei conserma ii distinio conto, che continuamente ei re dono gliΑrcivescovi di Larissa,e di Damasco nostri Nungit appressoV.Μ.,de-gli alti singolari di pieta,co quali Ella con universale edificaZione sempre piu
7쪽
Lirentiam aliquot Gallicanae Ecclesia Praesulum, qui Pontificiam Constitutionem: Vineam Domini: ad examen re*οcare, ac de eajudicium ferre offuerant araviter arguit, atque refellit, Clerumque Gallicanum unietersum serio admonet non aIias esse ejus partes, ni ν Apostolicae Sedis Decreta reeterenter excipere, ac illis humiliter obtemperare: quod er praevalidis allatis rationibus, o propositis veterum Galli norum Antistitum exemplis, egregie confirmat.
Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopis, &Episcopis, ac Dilectis Filiis aliis Ecclesiasticis Viris in Comitiis Generalibus Cleri Gallicani Parisiis
V Enerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, salutem &c. Gratulationes
Vestras, quibus editam nuper a Nobis pro comprimenda inquietorum hominum contumacia Constitutionem excepistis, ex datis ad Nos literis vestris magna quidem animi voluptate cognoVimuS: nOVam inde fiduciam concipientes non inanem fuisse laborem nostrum, Vosque pro Pastoralis vestri muneris debito curaturos, ut extinctis prorsus supremo Apostolicae SedisjudicioJansentani erroris reliquiis, idipsum tandem sapiant omnes, sintque persecti in eodem sensu, ct in eadem sententia. Verum uberem adeo gaudii nostri materiam turbavit admodum nocinialiarum Epistolarum , aliarumve Scriptionum palam evi--- lenta ad Apostolatum nostrum notitia, quibuς--Hrrigis obtendi, atque adstrui videtur, quam ut summa dictae Sectis authoritas multifariam impetatur, perinde acsi nullum hodie Episcopali zelo argumentum dignius occurrat, quam Beati Petri Sedis potestatem attenuare, unde ipse Episcopatus, ct tota authoritas nominis hujus emersit. Quodque mirandum magis, quin & deplorandum acerbius Nobis suit, tentari haec vidimus eo ipso tempore, quo extirpandis errorum radicibus, quibus Ecclesias vestras infici sentiebatis. imploratum a Vobis, potestatem Vestram plane imparem expertis , ct ab ipso Christianissimo, ac religiosissimo Rege vestro instantius eXpetitum ejusdem Primae Sed is brachium, S auxilium , paterna, qua Vos, Ecclesiasque Vestras charitate complectimur. Ii-hentissime impendebamus. Agnovimus in hoc sane consuetas nequissimorum quorumdam hominum molitiones, qui dum Iansentanum virus, quod corde retinent, poenarum metu proserre non audent, Romanae Sedi, a qua comprimi se maximE sentiunt, occultum veluti hellum indicere conantur, ac per importunas quaestiones in Catholicae unitatis perniciem dissensionum semina spargere . Vos autem, Venerabiles Fratres, quorum muneris erat corripere inquietos . nimis dolendum est eorumdem potius suggestionibus cedere, Ecclesiaeque turbatoribus, non satis adVertentes, manum praestare . Quis enim
Vos constituit Judices super Nost Numquid Inferiorum est de Superioris a thoritate decernere, ejusque Judicia examinare t Pace vestra dictum sit, Venerabiles Fratres r intoleranda planh res est paucos Episcopos, ct illarum potissimum Ecclesiarum, quarum privilegia, ct decora, nonnisi Romani Pontifi-Disitir i
8쪽
EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 299 cis favore, ac beneficio constant, adversus sui nominis, ct honoris authorem caput attollere, ac primae Sedis Iura corradere, quae non humana, sed Divina authoritate nituntur . Interrogate Μ ores vestros, & dicent Vobis non esse particularium Antistitum Apostolicae Sedis Decreta discutere , sed implere , ct quandoquidem Episcoporum Galliae Sancto Leoni Magno de consensione Fidei gratulantium Verba producitis,ab iisdem utique discere poteratis,quς Vestri similium, quos propterea imitari non pudeat, Antistitum in recipiendis Apostolicae Sedis Definitionibus partes revera sint: Mosolatus Vestri, inquiunt , Scripta ita, ut Ombolum Fidei, quisquis redemptionis Sacramenta non negligit, tabulis tardis adbcripsit, o tenaci,quo ad confundendos haereticorum errores paratior sit, memoriae commendamu . Long 1 ergo olim aberant praestantissimi
Galliarum Episcopi ab arrogando sibi Jure discutiendi Apostolicae Sedis Constitutiones, quas ut ipsum Fidei Symbolum recipiebant, nec multum tempωris , aut sedulitatis impendendum censebant, ut de illarum executione deliberarent a sed satis sibi esse arbitrabantur, si earum tenorem ad confundendo SHaereticos memoriae commendarenti docebantque insuper quod VOS ma-Xime animadvertere oportet Romani Pontificis Definitiones non eX ipsorum fide dijudicandas, sed Fidem potius suam ideo firmam, ratamque agnoscebant, quod Definitioni Romani Pontificis consentiret. Audite illos Sancto Leoni ista subdentes: Doctrinaeps Deum Cesrae debet quisque Fidelis, ut consa uterteneat q uod credebat: debet etiam Infidelis, ut d perfidia sua, ag nita veritate,disc dat, o Apostolicae Institutionis Lee persusus errarissui tenebras derelinquat. Haec
Patrum fides, haec majorum traditio, haec constans veterum Gallicarum, sicut S ceterarum totius Christiani Orbis , Ecclesiarum regula: quae quorumlibet demum novis humanorum ingeniorum adinventionibus oppugnari PQ test, labefactari omnino non potest . Neque Vos ipsos, VenerabileS Fratres, Praeclara Vestra, aut saui αου-m literarum peritia. aut in evolvendis priscis Ecclesiae monumentis studium, ac diligentia agriorανμ patitur, quod cuncta
per Mundum novit Ecclesia: quod nimirum Sedes Beati Petri Apostoli de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio . Profecto si vel ipsam Apostolicae Constitutionis nostrae formam , Squidem non a Nobis rechns adinventam, sed a Praedecessoribus nostris longa taculorum serie usurpatam observare placuisset, qua omnibus Archiepiscopis , &Episcopis Constitutionis ejusdem exequutionem, Sobservantiam integram authoritate Apostolica praecipimus, committimus, ct mandamus: edoceri vel ex ea satis poteratis Nos in hac causa non vestrum consilium eXp scere, non rogare suffragia, non expectare sententiam, sed obedientiam injungere et obedientiam scilicet illam , quam Beato Petro Apostolorum Principi, Sanctaeque Romanae Ecclesiae, ac Nobis, nostrisque Apostolicis Decretis, atque Mandatis in ipso sacrae vestrς Inaugurationis limine solemni Jurejurando polliciti estis. Aigre quidem, Venerabiles Fratres, in hoc inviso argumento
Versamur: memores enim tenuitatis nostrae non, ut Dominantes in Cleris, apparere affectamus, sed subditi omni humanae creaturae propter Deum esse cuperemus, atque utinam datum Nobis esset humiliori loco consistere . At
Vero cum neutiquam privatam nostram, sed Apostolicae Beati Petri Sedis . in qua non immeriti solum, sed & inviti, Divino sic disponente Iudicio , praesidemuS, causam agamus, postquam diu, multumque studio pacis, S unitatis amore tacuimuS, pluraque perperam adversus ejusdem Apostolicae Sedis Jura. Dignitatemque gesta charitate Christi, quae patiens est, ct paterna pror-
9쪽
sus indulgentia toleravimus, dum inordinato, pravoque processu impunitarum transgressionum quoliath augentur excessus, ct crebrescunt culpae, quae toleratae sunt studio Fidei reparandae, & amore concordiae. amplius dissimulare Nobis, aut silere non liceti locum nempe Unigeniti Filii Dei, ac Salvatoris Nostri Jesu Christi, quem indigni tenemus in Terris, ultra negligere nec Possumus, nec debemus. Videmus enim, Venerabiles Fratres squod non sine intimo paterni cordis nostri maerore loqui compellimur plurima in dies ab iis, qui se Catholicos profitentur, palam scribi minuendis, convellendisque hujuSSanctae Sedis juribus ea prosecto, ut minimum dicamus, libertate, ac licem tia . quae non nisi eterodoxis Ecclesiae hostibus gaudio, orthodoXis Vero, pii sique scandalo, ac luctui, nemini certe fructui, ac utilitati esse possint. Iis Pογro Vel ipsa quandoque nonnullorum Episcoporum scripta consentire, nimis deploranda, Nobisque minime serenda res est, quasi vero eadem Apostolica Judicia pro sancienda regula Fidei a Summis Pontificibus lata, quae paucos ante annos Divina aeque , ac summa per universam Ecclesiam authoritate nuti ,omnis Gallicana Ecclesia datis ad Praedecessores nostros literis palam Pro fessa est: modo sere infirma debeant, ac veluti nutantia reputari, nisi supe Veniente Vestro, paucorum scilicet Episcoporum, Judicio fulciantur. Cu rebatis bene, Venerabiles Fratres , & praeclara Μ orum vestrorum sequuti Vestigia ad Apostolicam Sedem. tamquam ad Fidei Arcem, totius disciplinae Metropolim, S unitatis Catholicae centrum, quo omnium Ecclesiarum lineas collimare necesse est, ne alio distortae ruinam inveniant, & ad Beat i Petri fidem
nunquam deficientem, qua Haereticorum errores peremptorio Decreto Pro strantur, fidenter non minus, quam humiliter confugiebatis. Quare ergo tameito transserimini pene in aliud Evangelium, acsi Fidei Arcem, & disciplinae
Μetropolim , ut minus tutam explorare tentetis, lineasque Vestras non ad unitatis Catholicae centrum deducere, sed in in socios centrum ad lineas Vestras exigere velle videa---πrimum Beati Petri Fidem nunquam deficientem agnoscere emiuescatis t Videte quaeso, ct in conspectu Superni Pastoris, qui Nos omnes in veritate sua judicaturus est, solicita mente perpendite, num istud sit, quod vestri muneris, quin & honoris esse profitemini, S in quo Gallos semper potiores fuisse gloriamini: Sedem scilicet Apostolicam colere , an potius laedere: num Sanctae Romanae Ecclesiae jura, honores, privilegia, ct authoritatem conservare , defendere, augere, ac promoVere, quod PraeVio consecrationi vestraeJuramento pariter spopondistis, an potius eadem jura convellere, honores imminuere, privilegia, & auctoritatem, velut in dubium revocare. Et quidem cum, ut Magnus olim fidenter Mebat Leo, prae ter illam Petram, quam Dominus in iundamento posuit. stabilis esse nequeat ulla constructio, videte. Venerabiles Fratres, ne ista porro causa sit, cur post tot annorum curricula nunquam in Ecclesiis Vestris paX Vera fuerit, nec unquam fmtura sit, nisi , ut Vos ipsi non ita pridem loquebamini, profligandis erroribus Romanae Sedis invalescat authoritas, ct clara, firmaque de rebus ad catholicam Fidem pertinentibus prolata sententia caliginem omnem discutiat, animos fluctuantes componat,dissidia prohibeat. Ecclesiae tranquillitatem,splendoremque restituat. Tum demum unanimes idipsum sentietis , &non erunt in Vobis schismata, cum primae Sedi, unde Sacerdotalis unitas eXorta est, humili adhaesione consentietis:tunc a subditis Vobis ovibus integram obedientiam eXigetis, cum eam Romanae Ecclesiae, cui subjectos Vos esse cognoscitis, pleno animo praestiteritis. Maneat ergo, Venerabiles Fratres, suus Episcin
10쪽
pali Ordini honor, ac dignitas, sed quos posuerunt Patres nostri, terminos non excedat: Romanam Ecclesiam Ecclesiarum omnium Matrem, atque Magustram nulli inseriores Antistites judicare, aut docere praesumant, aut post ejus judicare Iudicium: sed quae Romanus Pontifex veteres Vobis Gallicanos Canones recitamus) secundum sacrum suum Ministerium authoritate Apostolica decreverit, in summa veneratione ab omnibus suscipiantur, di debita Illi obedientia in omnibus conservetur, & maxime ab his sui olim Gallus Antistes, ct quidem non ignauus Episcopalis amplificator Iuris admonuit) qui in illis regionibus habitant, in quibus Divina gratia per ejus praedicationem Omnes in Fide genuit, & catholico lacte nutrivit. Non ut confundamus Vos, haec scribimus, sed pro Pastorali nostra solicitudine, quam Vobis etiam debemus impendere, ut Fratres, & Filios Charissimos admonemus, rogamus, & obsecramus in Domino Jesu . ne effusa nimis de Apostolica Sede amantissima Parente vestra, unde Vobis Religionis, propitio Christo, sons. & origo mana-Vit , ejusque Constitutionibus, & Decretis scribendi, judicandive licentia ceteris per universam Dei Ecclesiam offendiculo sitis , dispensatio enim Nobis credita est, ct ad nostrum tendit reatum, si contra paternarum regulas Sanctionum Beati Petri, ejusque Sedis causam deseramus: Quoniam si negligenter ea, quae math usurpantur, omittimus, excessus viam aliis aperimus . Nemo ergo Vos seducat inanibus verbis, aut salsa Vobis protendendae magis autoritatis vestrae promissione blandiatur. Discamus omnes non altum sapere, sed timere, cum scriptum sit: Rectorem Te posueruns, noli extolli: cumque admonente Domino 1ludere debeamus, ut qui major est in Nobis, fiat sicut minor . Pudeat. quod qui Minores sunt, Μ ori se aequare, quin & praeserre quodammodo Velle videantur. Charitatem sectemur, sine qua nihil sumus,
quae non in natur . non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, di multo minus , quae sua non sunt, ις-ανμ Draesumit. Maneat dispositio veritatis ipso Christi verbo firmata, quod etiamsi Coelum, cxeα transierint, Praeterire
non potest, ut scilicet Beatus Apostolus Petrus, cujus adhuc in Sede sua vivit potestas, ct excellit authoritas, ct cujus etiam Dignitas in indigno Haerede non deficit, confirmare debeat Fratres suos, non ipse a Fratribus confirmari. Unitatem demum Catholicae Ecclesiae, rejectis Vanis, S inutilibus contentionibus , quae magis quaestionem praestant, quam aedificationem Dei, firmiter custodiamus. Unitatem scilicet illam, quae ut a Majoribus nostris accepimus, in eo potissimum sita esse dignoscitur, ut quamvis in Populo Dei multi Sace dotes sint, multique Pastores , Omnes tamen propri8 regat Petrus, quOS principaliter regit & Christus. Et Apostolicam Benedictionem Vobis omnibus, Venerabiles Fratres, quos syncera in Christo charitate diligimus, quare &Vobis liberius ad utilitatem Vestram loquimur, Peramanter impertimur. D
tum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die decima quinta Januarii 17o6. Pontificatus Nostri Anno sexto.