장음표시 사용
12쪽
Septies huc usque typis Μechilaritarum Congregationis Monachorum praeclarissima Sancti, saeculo XII totius Armeniae Pa- . triarchae, NERSETIS cognomento G ensis, seu potius, ob singularem lucubrationum ejus sumitatem, Gratiosi, in lucem prodiit Precatio ad viginti quatuor diei horas pulcherrime accomodata: eaque V xiis pluribusque linguis subinde exposita. Sex namque idiomatibus primum, postea decem, rurSuS qu
13쪽
tuordecim, deinde sexdecim, ac tandem viginti quatuor bis prodiit:
Semperque prolata exemplaria, etsi numeroSa, pauca tamen inexplebili lectorum aviditati fuere. Octavam propteren nunc eX- cudendam suscipimus editionem; eamque, ut gratior literariae reipublicae sit, novem aliis insuper Ve Sionibus adaugemus, ita ut triginta tribus hac vice linguis exornata prodeat in lucem. De intrinseco autem Precationis istius merito haud loquimur nos, quippe quod ipsemet sanctus Patriarcha praefatiunculam, qu- exhibemus, in capite ponendam jugiter, eXhortationis ergo, Voluit hisce verbis:
14쪽
MONITA UTILIA iam B USPBO PRECIBUS pro cunctis Christianis, pro magnis et parVis, pro Viris et mulieribus precatio, quam oportet unumquemque discere et adhibero, atque inVicem unum ab torum docere. Sacerdos quidem se- . oeatu populum, pater filios, filias mater, socius socium; eamque recitent in quinque partes distributam quotidie; duodecies genuflectendo, diluculo, hora cibi, meridie, Vespere, ac requiei hora. Sin autem piger quis suerit, eumque taederet quinquies illam recitare, quater eam recitet, aut ter, aut bis, aut semes in die; ut exinde stat palam christianum eum esse,
15쪽
sequo ipsum agnoscat Dei creaturam , ejusque adoratorem. Sin vero aliquem taederet cuncta hujusce precationis Verba perdiscere discuntur tamen solertia
maxima diabolici cantus) dimidium ediscat, minusve; nam etsi orationis hujus vel tres versiculos didicerit, terque eo tempore genuflectendo recitaverit, id acceptum erit coram Deo. Si quis autem
Christianorum neglexerit omnino eamdem ediscere ac recitare, confundatur
a Mahumeti populis, precationem, quam eos illo docuit, no belli quidem tempore
omittentibus, eo minua autem temporct pacis. Nostri Vero populi extra oratorium ne reminiscuntur quidem nominis Dei, quia non quaerunt, sicut illi, devotionem in oratione, sed garrulitatem magis quam preces amant; atque interdum si ad Sacerdotes precaturi pergant, aut stant clauso ore, aut invicem confabulantur, quippe qui nec precationis verba norunt, nec Psalmis caeterisque Sacerdotum ritibus attendunt.
16쪽
Quare hanc procationem simplicibus clarisque Verbis composuimus, ut facile ab idiotis intelligatur in orationibus eorum. Quae praecatio brevis est quoad verba, Viginti quatuor contenta Versieulis, juxta diei noctisque horas, ae Prophetarum libris consona; Verum sortis ost quoad sensa; includit enim plurium, quarum indigemus, rerum ad Deum petitionem. Eam porro populis nostris discendam dedimus, ut omnes Christianae animae illam sciant, et ubique fuerint in orationis hora, Deum per eamdem alloquantur, SiVe in Ecclesia, sive domi, sive in agro, sive in negotiis, siVe in via. Super illos autem, qui eam discunt ae recitant attente ac devoto corde et eum lacrymis, omnes, quae in ea scriptae sunt,
petitiones, cum in hac Vita tum post moditem, implebuntur. Qui Vero eam contemnunt, nec discunt, nee recitant, ipsi videant ; abest a nobis culpa ex quo hanc precationem composuimus; ne salsam deinceps proserant excusationem, quia
17쪽
nempe eo quod preces memoriter non tenent, ideo non orant. Verum hi sciant,
diabolum non adeo laborare ad alia bona opera impedienda, quam ut orationem impediat; scit enim ille, quod per orationes nostras ipse expellitur a nobis, atquo in nobis Deus habitat.
Nos interim Deum bonorum omnium factorem precamur, ut cunctis aperiat mentis oculos ad eam ultro discendam, fideque recitandam, utque ab eo eXam diantur. Hano porro recitantes memem
toto in Christo Gregorii Armeniorum Catholici, ejusque fratris Nersetis hujus precationis compositoris. Vos autem, qui eam in libris transcribitis, haec quoquo exhortationis Verba scribito: et qui eam scripserint, ipsimet scribantur in catalogo aeternae vitae; et qui eam didicerint ac recitaverint, misericordiam a Christo inveniant. Qui Veroeam socium docuerint, mercedem a Deo accipiant; et qui ham scripserint, ne Verbum quidem aut sillabam addant vel mi-
18쪽
nuant, praeter quam quod scripsimus; ne variantia fuerint exemplaria, sed similia cuncta, ubicumque scribantur. Qui autem scribere non Valent, eam transcribere sa-ciant ab iis, qui recte norunt, ut sine errore sit scripta.