장음표시 사용
1쪽
tinam quoque attigit. Penitiorem antiqestatam, cui prae reliqua scientiis operam navavit, strenuo labore, vetustiorum linguarum ope nemo selicius inlustravit . Quare Bernardus Tanusius, vir acerrimi iudicii, jussu Serenissimi Caroli III. Hispaniarum. tune temporis Siciliarum Regis, e quindecimviris ad hoc delectis, ut
effossa nuper veteris Herculanei monumenta illustrarent, eum se legit, cui quae quisque pro re nata protulisset, digerenda comis mitteret. Quod negotium ad unum , atque alterum omnino Plincturarum tomum ita transactum est ; exinde enim ipsi uni totum hoc onus incubuit, quod ad ultimum vitae spiritum mira felicitate per pomeridianas , ac subsecivas horas perduxit . Per idem. temporis intervallum invitatus in regiis scriniis militatum venit. tibi Viris Amplissimis a Sanctioribus Regis Consiliis, ct secretis, . Tanusio primum , ac deinde Iosepho Beccadellio de Bononia suam operam, industriam, diligentiamque probavit. Ex quo factum est, ut a secretis Supremi Senatus ad convellendos abusus, ae totius publicae rei negotia expedienda constitueretur. Amici-,tia floruit paucissimorum exterorum , nam cum nominis sui celebritatem maximopere declinaret, ae quemque plenius felicius quod ipse moliretur exequi persuasum haberet, obscurus quantum in se suit delituit. Carolo III. Hispaniarum Regi, necnon Ferdinando IV. , ct Mariae Carolinae Austriacae feliciter imperantibus summopere fuit acceptus , quorum munificentiam non ille modo quandiu vixit, sed post obitum liberi eius ob superstitem patris memoriam cumulatissime experti sunt uiNe in suo munere obeundo fidei & existimationis, ullum detrimentum face-
ret, graves inimicitias adire flocci secit. Hie tot ,nominibus cla- , rus solo commissi sibi muneris gradu contentiu ampliores digni tates, quae ei facile propter gratiam patuissent, non solum non est aucupatus. sed maxima animi constantia respuit 3 nullaque in
2쪽
re usus est ea, ni si in depreeandis amicorum aut periculis , aut
incommodis . Mira ejus comitas in amicorum consessu , summa facilitas. & suavitas sermonis tanta, ut appareret venustate , ac lepore quodam nativo non destitutum, sed vel multiplicium negotiorum mole , vel natura ipsa sic impellente, ad severitatem a que asperiorem Vi e consuetudinem inclinasse . Neminem tamen
laesit; ct si quam injuriam acceperat, oblivisci , quam ulcisci
maluit. Illustrium virorum dicta, ac praecepta in promptu habuit, quibus ad vitam rite, castigateque agendam uteretur. Cum propter suam gratiam augere possessiones avitas posset, novasque comparare, amicique hortarentur ut liberis suis prospiceret, Phocionis illud usurpabat: Si mei siniter erunt, idem hic agellus ad libros in diaeta sua dispositos digitum intendebat illos alet , qui me ad hanc dignitatem perduxit : sn dissi niles sunt futuri, nolo meis
impensis illorum ali , augerique luxuriam . Mirandum illud in hoc viro fuit, vel inter infinitas suas occupationes nullum diem temere praeteriisse , quo non aliquid de re antiquaria vel legeret, vel conscriberet; & magnum illud Herculanensium Antiquitatum opus , quod aliis curarum summa fuisset, huic laborum levamen erat. Tali modo cum tanta prosperitate usus esset valetudinis, ut annis L. medicina non indiguerit 3 nactus est morbum αἱμορ οἱ δος, quo cum per tresdecim annos afflictatus fuisset, subito illius sistente fluxu , tota vis morbi in pectus prorupit . Cum dolores accrescere , sebresque augeri sensisset, in cubitum innixus : Cum nihil, inquit, reliqui fecerim , quo convalescerem , reliquum es , uregomet gravioribus negotiis consulam . Inde Ecclesiae Sacramentis rite susceptis, confirmatisque filiis, sic conjuge luctu, ac moerore externatis, tanta constantia voeis & vultus ex hac vita discedere paratus tanquam ex hospitio non tanquam ex domo, solidaeque Christianae pietatis non dubia praebens specimina ex diru-
3쪽
pta vomica paveas post horas intercluso vltae spiritu extinctus est IV. Idus Novembris aetatis sitae anno LXIII. Hujus domorte ut palam factum est, diem illam se boni omnes sunt protis secuti, ut lacrymis desiderii futuri dolorem indicarent. Elatus est comitantibus omnibus collegis, atque in aedicula Divi Caroli Borromaei juxta viam Toletanam sepultus est.