Oratio de Institutione Academica, at futurum sacrorum antistitem formandum aptissima

발행: 1856년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

7쪽

Aut ego sultor mirifice, aut nullum est Sacrorum antistitis munere gravius, utilius nullum. Quod si quis ambitiosius aut gloriosius a me dici opinatur, cui per septemdecim annos et amplius munere illo in Resormalorum ecclesia sungi

8쪽

contigit, is secum et consilium ejus reputet et amplitudinem. Rei Christianae pro viribus prospicere , Ecclesiae commoda Sancte curare, laetum salutis, Per CHRisTUM Purtae, nuntium ad homineS, Peccato miseros, perferre, totum Dei ad beandum genus humanum consilium pro concioneeXPOnere, ritus ceremoniasque sacras in aedibus Deo dicatis administrare, pueros hominesque rudiores exerciliis, quae dicuntur, catecheticis ad sinceram Euangelii professionem praeparare, Singulos coetus socios, divinitus sibi commissos, pro varia eorum indole, aetate, conditione Prudenter admonere, corrigere, consolari Omnique cura id agere, ut ad vitam vere Christianam perducantur atque ita a peccato ejusque miseria liberentur Deoque reconcilientur: quis tandem est, Auditorest qui haec omnia ceteraque huc pertinentia non maxima putet et ad patriae hominumque generisque adeo humani salutem promovendam cssicacissima O terque quaterque beatum mortalem, qui, auspice Deo, ad exemplar primogeniti, quem nobis dedit, ejus Filii, aliis salutis

a Uctor et Suasor ac veluti dux existit ad vitam aeternam eamque beatissimami Profecto, summi

Phutii Apostoli essatum est fide dignum: BSinquis episcopatum appetit, ad bonum

DO pus ad spirat. Jam vero ad hoc late tantumque munus bene gerendum futurum Sacrorum antistilem quovis

9쪽

meliori modo serviandum et instituendum esse, inter omnes hujus rei Peritos, nostra quidem aetate, satis constat. Fuerunt sane inter antiquos Τ oleio baptistas, et sunt sertasse etiamnunc, qui unumquemque hominem Christianum, dummodo aliquem rerum usum et non nimis vulgarem doctrinae Christianae cognitionem cum pietate conjungeret, ad obeunda muneris illius ossicia satis idoneum haberent. Et Qua heros notum est verbi divini ministris, proprie sic dictis, adeoque veri nominis Theologis, pro instituti ratione, lacile carere, ita ut sine his suam Ecclesiae familiam tueri conentur. Sed ne Qua heros amplius curem, quippe quorum magis laudanda sit animi pietas morumque integritas quam Ecclesiae docendae ac regendae sapietitia, recentiores certe Τeleio baptistae, antiquo errore rejecto, I heologiae disciplinam ad bene gerendum munus

sacrum omnino necessariam esse, non verbis tantum pronuntiarunt, sed et re factisque palam ac publice ostendunt. Quid Z quod.et hodierni in patria nostra, qui dicuntur, Separatistae, postquam per aliquot auiam cerdonibus, sutoribus aliisque ejusdem notae hominibus indoctis tanquam doctoribus usi fuerunt, jam sapienti consilio, ut

scilicet res suas melius curarent, Scholam Condiderunt qualemcunque Theologicam, unde novum prodeat, magis cultum ac politum, antistitum Sacrorum genus. Nec mirandum sane. Quamvis

10쪽

enim ad munus suum veluti natus sit oporteat Sacrorum antistes variaeque in eo requirantur mentis animique doles haud vulgares, vel sic tamen ipse non nascitur, sed sit. Doctrina vim promoveat insitam prorsus neceSse est, et sine

diligenti exercitatione naturalis parum valet ingenii bonitas. Quo gravius porro et utilius est, de quo dicimus, munus et quo Plura Sunt et graviora ejus ossicia, eo minus iliolis, quod unt, manibus illud aggrediantur oportet, quotquot illi totos se dicare gestiunt. Quin et de quorumdam

mediocritate non valde desperandum est, dummodo apta institutione ad optima quaevis et Praeclara appetenda evehantur. De his igitur inter omnes, longa experientia edoctos, satis constat. At ubi jam de apta illa, qua opus est, suturi Sacrorum antistitis institu tione accuratius definienda agitur, multum inter se dissentiunt. Has vero diversas sententias, sibi invicem plus minusve oppositas, omnes hic recensere longum est; nonnullas tamen, potiores saltem, breviter memorare, ab hoc loco alienum non videtur. Haud prorsus enim desunt, qui lantam esse optimorum cujuscunque generis dedisciplina nostra librorum copiam arbitrentur, ut in scholis haud amplius tractetur necesse sit: quos libros si juvenes domi legant et diurna erient nocturnaque manu, satis docti evadant et probabiles verbi divini interpretes. Nec novum

SEARCH

MENU NAVIGATION