장음표시 사용
21쪽
tiones generales ad observanda perpetuo in hac constitutione Sta, tuta
Vῖ , ut praesertur vacaturae, valore deduci debeat tertia residualis valoris hujusmodi pars imier pro tempore existentes dictae Majoris Ecclesiae Canonicos titulares , ac Dignitates in ea Ob' tinentes distribuenda; & quod supererit , in praefata mensa Capitulari pro majori dote Prae bendarum in dicta Majori Ecclesia subsistere
debentium remaneat , eadem Apostolica auctoritate similiter perpetuo statuimus, & decer'
g. XV. Praesentes quoque semper , & per petuo validas, & efficaces esse , & sore, Suos que plenarios , & integros effectus sortiri , &Obtinere , ac ab omnibus, & singulis , ad quos nunc spectat , & pro tempore spectabit quomodolibet in futurum , firmiter , & inviolabiliter observari , & adimpleri debere , ac nullo
unquam tempore eX quocumque capite , Vel
qualibet causa quantumvis juridica , & legitima, pia , privilegiata, ac speciali nota digna, etiam ex eo quod cuicumque in praemissis, & circa ea quomodolibet, & ex quavis causa jus , Vel
interesse habentes , seu habere praetendentes illis non consenserint , nec ad id vocati , citati, S auditi fuerint, & causae, propter quas praemissa
emanaverint, aductae, Verificatae, & justificatae non fuerint, de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis nostr e, aut filio quantumvis magno, substantiali , substantialissimo , ac inexcogitato , & inexcogitabili, ac specialem , specificam , & individuam mentionem , & expressionem requirente defectu,
22쪽
aut ex quocumque alio capite a jure, vel facto , aut Statuto resultante, vel etiam in corpore juris clauso , occasione , aliaVe causa , etiam
quantumvis justa , rationabili , juridica , legitima , pia , privilegiata , etiam tali, quae ad effectum validitatis praemissorum neceSsario exprimenda foret, aut quod de Voluntate nostra hujusmodi , aut alias superius expressis nullibi appareret, seu alias probari posset, notari, impugnari , invalidari, retractari, in jus, vel controversiam revocari, aut ad Viam , & terminos juris reduci, aut adversus illas restitutio.
nis in integrum , aperitionis oris, aut aliud quodcumque juris, vel facti , aut gratiae remedium impetrari, seu etiam motu , & scientia similibus , & de Apostolicae potestatis plenitudine
concesso, & impetrato quempiam uti, seu sejuVari posse ; neque illas sub quibusvis similium,
vel dissimilium gratiarum revocationibUS , SuS- pensionibus , limitationibus , modificationibus, derogationibus , aut aliis contrarijs dispositionibus per quascumque Literas, & Constitutiones Apostolicas per Nos, & SucceSsores nostros Romanos Ρontifices pro tempore existentes, ac Sedem eamdem etiam motu , scientia,S potestatis plenitudine paribus, etiam conSiStorialiter ex quibuslibet causis, & sub quibusvis verborum tenoribus , & formis , ac cum quibuslibet clausulis, & decretis , etiam si in eis de eisdem praesentibus, earumque toto tenore, ac data specialis mentio fiat, pro tempore aeditas, & in posterum aedendas comprehendi, sed
23쪽
Semper, Ac omnIno ab illis excipi , ac quotlas
illae emanabunt, toties in pristinum , & Vali' dissimum statum restitutas, repositas, & plenam rie reintegratas, ac de novo etiam sub quacum' que posteriori data quandocumque eligenda coim cessas esse, & fore, suosque plenarios, & integros effectus sortiri, & obtinere ; sicque, &non alias, per quoscumque Judices Ordinarios, vel Delegatos quavis auctoritate fungentes, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac Santae Romanae Ecclesiae Cardinales etiam de Latere Legatos , Vicelegatos , dictaeque Sedis Nuncios, aliosque quoscumque quavis auctoritate, Potestate, praerogatiVa , & privilegio sungentes,ac honore , & praeminentia fulgentes , sublataeis, & eorum cuilibet quavis aliter judicandi,& interpretandi facultate , & auctoritate in quocumque judicio , & in quacumque instantia
judicari, & definiri debere , & quidquid secus
Super his a quoquam quavis auictoritate Scienter , vel ignoranter contigerit attentari irritum, S inane motu , scientia , Sc potestatis plenitudine similibus dicta auctoritate decernimus.
g. XVI. Et insuper pro praemiSSOrum ObSC vatione Venerabilibus Fratribus nostris modernis , & pro tempore existentibus Vallis. Oletano, & Palentino Episcopis per praesentes committimus , & mandamus, quatenus ipsi, Vel alter eorum per se , Vel allum, Seu auoS easdem, Praesentes, & in eis contenta quaecumque ubi,
quandocumque opus fuerit, & quoties requisiti fuerint solemniter publicantes , ct m
24쪽
praemissis essicacis defensionis praesidio assistem
tes faciant auctoritate nostra easdem praesentes,
ct in eis contenta hujusmodi ab omnibus , &singulis, ad quos spectat, & pro tempore spe tabit , inviolabiliter observari, illisque pacifice frui, & gaudere , non permittentes easdem praesentes illarumque plenarium effectum a quoquam desuper quomodolibet indebite impediri; contradictores quoslibet, & rebelles per sententias , censuras, & poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna juris, & facti remedia appellatione postposita compescendo , ac legitimis super his habendis servatis processibus , servataque ser-ma Concilii Tridentini , sententias , censuras, S poenas hujusmodi incurrisse declarando , ac etiam iteratis vicibus aggrmando , invocato etiam ad hoc , si opus fuerit, Brachii Saecularis
auxilio. g. XVII. Non obstantibus piae memoriae
BONIFACII PAΡAE VIII. pariter Ρraedecessoris nostri, in qua caVetur expresse , ne quiS extra Suam civitatem , vel Dioecesim nisi in certis tunc ex
pressis casibus, & in illis ultra unam dictam a sine suae Dioecesis ad judicium evocetur , Seu ne Judices a Sede Apostolica praefata deputati extra Civitatem, vel Dioecesim , in quibus deputati . fuerint contra quoscumque procedere, aut alii, vel aliis suas vices committere audeant, vel praesumant, & in Concilio Generali aedita de duabus dieiis , dummodo tamen ultra tres dietas aliquis Vigore earumdem praesentium ad iudicium non trahatur , ac Voluntate , statuto,
25쪽
& ordinatione nostris praesatis, ae etiam nostris , & Cancellariae Apostolicae praefatae regulis
de eXprimendo vero annuo valore in Beneficiorum Ecclesiasticorum suppressionibus, eorum
que fructuum, reddituum , & proventuum dis- membrationibus, & applicationibus , & de jure
quaesito non tollendo, necnon Lateranensis Concilii novissime celebrati uniones , & suppressiΟ-nes perpetuas, nisi in casibus a jure praemissis fieri prohibentis, aliisque etiam in Synodalibus, Provincialibus, Universalibus , & Generalibus Conciliis seditis, vel cedendis specialibus , Vel generalibus Constitutionibus & ordinationibus Apostolicis , didi eque Majoris Ecclesiae etiam
juramento , confirmatione Apostolica , vel quavis firmitate alia roborati S statutis , & conSuetudinibus , privilegiis quoque, indultis , & literis Apostolicis eidem Majori Ecclesiae, illiusque Praesuli, ac Capitulo , & Canonicis, aliisque quibusvis Superioribus , & Personis sub
quibuscumque tenoribus , & sormis , ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriiS, aliisque efficacioribus , efficacissimis & insolitis clausulis , ac irritantibus , & aliis decretis in genere, Vel in Specie motu , scientia , & potestatis plenitudine similibus, ac alias in contrarium praemissorum quomodolibet sorsam concessis , confirmatis, approbatis, & innovatis, quibus omnibus, & singulis, etiam si pro illorum sufficienti derogatione alias de illis, eorumqtie totis tenoribus specialis, specifica , eX- pressa , & individua, non autem per clausulas
26쪽
generales idem importantes mentio , seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia etiam exquisita sorma ad hoc servanda sor et , tenoeres hujusmodi , ac si de verbo ad verbum , nihil poenitus omisso, & forma in illis tradita observata , & inserti forent, eisdem praesentibus pro plene & sussicienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris , latissime , &plenissime , ac specialiter, & expresse , necnon Upportune , & valide ad praemissorum omnium validissimum effectum, hac vice dumtaXat, mΟ- tu , scientia , & potestatis plenitudine paribus harum quoque serie derogamus, coeterisque contrariis quibuscumque. f. XVIII. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis, suppressionis , extinAionis, reductionis, applicationis,
appropriationis , unionis, annexionis, incorporationis , sejunctionis , abdicationis , concesSionis , asSignationis, segregationis , Separationis, declarationis, ordinationis , Statuti, decreti, concessionis , mandati, & derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire ; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei , ac Beatorum Petri, & Pauli
Apostolorum ejus se noverit incurSurum. Datum Romae apud Sanctiam Mariam Maiorem anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo seXagesimo primo, octavo Idus Februarii. Pontificatus nostri anno Quarto Loco Plumbi.
