장음표시 사용
11쪽
Nam cum L. Sipionem , cuius elogium continet, Barbati filium vocet; Barbatum autem in Scipionum familia unicum sciamus fuisse Cornelium Scipionem Barbatum, qui anno V. QC D L v 1 I. comitia Consulum creando
rum causa Dictator habuit, Scanno insequentea Pontifex Max. aedem Concordiae, Liuio teste, dedicauit: reliquum est, ut ad proxima omnino tempora Inscriptioneni hanc referamus; atque adeo Duiliaua ipsa , quae vetustatis nomine prae omnibus hodie celebratui si tamen haec vere illa est antiqua, & non alia potius interpolata, priorisque loco, ut fama est, a posteris restituta 3 nihilo recentiorem esse fateamuri cum Duilibvictoria naualis . cuius honori columna illa rostrata posita est, in annum inciderit ab v. C. eDXCIM. quem annum qui excepit, is L. Scipionem Consulem vidit, & res ab eo in Corsicage stas, quae hoc elogio commemorantur.
Iam aeuo illi , hoc est prisco & antiquo saeculo,
congruere obsoletam vocum literarumque formam, quae tota cernitur Inscriptione, quisne
geti Quanquam vox quidem in ea nulla est, si Duonum eScipias, quae Latina prorsus &vsitata
12쪽
x x Ρ L A N A T 1 o snon sit. Duonum autem pro Bono ab antiquis dici solitum auctor est Festus, apud quem etiam in Topper, Duona ad naves portare vetus scrip tor ait, pro eo quod est Bona portare; de in Cariamine Saliari Duonus cerus es , ut Grammatici exponunt, Bonus est creator. Hac igitur voce dempta , reliquae omnes Vulgo notae sunt , sed a communi tamenVsu remotae,vel orthographie dissimilitudine , vel inepto , ut videtur , di
screpantium casu uin nexu & coniunctione, vel denique inusitata duarum maxime litera rum forma & chiaractere. Ceterum haec omnia, ut ostendam , non exoticam barbariem,
sed Romanam Vetustatem illam redolent , quam dixi. Atque ut hinc potissimum exordiar, Listud uncinatum , & Pad PI Graecorum instar semi clausum , in alijs ctiam eiusdem aeui mo11imen iis , nummis scilicet,labulisque aereis videre est;& a nobis ipsis utriusque olim exemplum in Pri, uermatis lapidis fragmento , in quo A P P I O sCoNs OL inscriptus legebatur, animaduersima meminimus. Rursu quod O pro V passim exhibet in A O N C, c O s E N T I O N T , LM iOM, & alijs, non opificis errore vel inscitia, sed ex eo prorsus veterum more factum est, q2o haec inuicem, Fabio teste, permutabant, ut Hecoba, NotriΣ,&Dederont, Probauerorat. Eodemque. modo quia pro V longa nunc oI nunc OE usurpabant;
hinc est quod o 1 No pro vNO scriptuni est,
13쪽
6 ANTI GI NsCRIPTION I SPLO IRVM E pro plurume; sicut in alia Inscriptione Alatrina coirauit pro curauit, &in Silio rum plebiscito apud Festumo elier pro utier. At vero V contra I loco scribcre, Vt PLO IRVME, ΟΡ-ΤvMO, Vsque adeo Romae ab antiqua consue tu dine inoleverat, ut quod Optimus, Maximus, mediam I liter quae veteribus V fuerat, acceperin C. primum Caesaris inscriptione factum se rarit. Ita quod si similiter I quoque locu occupat
m PLOIRvME; FVET, DEDET, TEMPESTATE BVS,& MERETO , priscae itidem vetustatis est indi
cium , vel Duilianae columnae argumento, in
quaExemet pro Exemit &Cepet pro Cepit, aliaq id genus visuntur:& Inscriptionis eiusdem Ala trinae, in qua haec inter alia ita scripta sunt,
. MERETA ES E ΙΟVsi T. Quibus in verbis aliud praeterea extat in E SE & 1Οvs 1 Tantiquae
scripturae Vestigium , quod & in hac quoque nostra in F v is Ε, & in Duiliana inscriptione in C L A s E s impressum est ; cum simplici S haec Omnia scribantiit, quae gemina solemus. quia semivocales, ut idem Fabius obseruat, non gemi-hh. i. nare diu fuit uctustissimi moris. Denique eius cy T dem Omnia notae comperies , si cetera persequare. Nam nihil est omnino, seu literarum for mam spectes, seu variam illarum inter se per mutationem , quod temere aut casu positum, ab illo quem dixi priscae antiquitatis fonte du- . ctum non sit. Restat ut de verborum nexu Sc
14쪽
iunculi a dicamus: in quo vereor n e dissicilius sit persuadae. Quis enim Romae unquam ita lociatos putet, Lucium Scipione , cepit Corsica, dedit a de 3 aut quis cetera fere Omnia, quae ad elim modum. vix cohaerent, Latinae linguae legibus aduersaride soloecismis scatere non censeat Z Verum hic tu mihi, Lector, paulisper, ut ait ille, sustines a tientiam, & vide, num quod vitio errorique ina putas , tribuendum sit potius vetustati. Quid cnim 3 an contraGrammaticae leges scriptu dici Lib.de potest, quod eius artis usum&leges omnes an tecessit ξ Grammatica olim Romae, Ut Sueto nius Tranquillus testatur, ne in usu quidem erat;
rudi scilicet ac bellicosa gente armis potiusquam liberalibus disciplinis vacante : primus
que ut idem opinatur, eius artis studium in urbem intulit Crates Mallotes, Attali regis legatus, inter secundum de tertium bellum Punicum, hoc est annis post Scipionem Barbatum supra centum &viginti. Ante id tempus, Grammat1cae regulis nondum constitutis,unaRomς loquendi scribend1que lex crat populi consuetudo. Guae
quoniam continuo in motu varia erat,& subinde mutabatur taRomanae tum linguae magnas fieri neceste fuit mutationes mirum ut proinde non sit, vel Saliorum carmina vix tandem Sacer
dotibus suis satis intellecta fu1sse , quod Fabius affirmat; vel Polybi j aetate, ut ipse me t narrat ii bro tertio, aegre etiam ab antiquitatis peritissi
15쪽
s A N T I I N s C R I Ρ T I O N r smis potuisse explieari verba foederis, quod Romani primum cum Carthaginiensibus post exactos reges pepigerant Non ergo, siquid est in
ista Inscriptione, quod aures nostras accuratis Grammaticoru praeceptionibus assuetas offendat , id tanquam a recte loquendi scribendique legibus abhorrens illico damnandum est. Dedillius potius aetatis agnoscenda conditio, quae nullis adhuc erudita magistris, cum scriptores nondum ullos haberet, quorum exempla sectaretur, in primis quodammodo linguae sitae cunabulis balbutiebat. Posthaec enim secuta est artis disciplina elegantissimorumque auctorum imitatio, quae rudem linguam perpolivit, breuique ad eam perfectionis dignitatem perduxit, quae florente republica viguit, stetitque quanis
diu Romana res stetit. tum exinde cum imperio ipso sensim deflexit : & quod in aedifici js,
ceteri sque rebus accidere solet , per eosdem gradus & incrementa, quibus, adoleverat, reuocata, pristinam rursus ad infantiam, balbutiemque redacta est.
Atque haec quidem ita disserui , quasi in confesso esset, Latinitatis leges neque in hac Inscriptione seruatas, neque illo saeculo eas fuisse, quae postea fuerunt. Quid si contra nihil in ea esse
contendamus,quod Grammaticorum placitis repugnet,totamq. istam,quae admirationem parit, vitiosae orationis speciem, ab cadem ipsa, quam in ceteris ostendimus, pronuntiandi scribendi- antiqua
16쪽
que antiqua consuetudine natam e Geὶ Enimia vero si irem propius intueare , animaduertes profecto ea, quae in hoc genere reprehenduntur, omnia ferme unius M. literae defectu in extremis alliquot vocibus laborare. Hanc autem, vi exilis&obscuri, cum dictiones claudit, soni, nec enuntiari, nec scribi Obim solitam, tum maxime eu miniamentium dictionum a vocali erat intiatium; atque hoc more', quod Fabius itidem Obseruat, DIE HANC, non , Di Eu, scri psisse Cesa sorium Catonem quis nescit Θ Facigitiuo, quod Catonis aetate tum fiebat , cum proximae dictiones a vocalibus inchoabantur, id L. Scipionis rudiore adhuc amo fieri consuesse, qualecumque illarum esset initium: atque ita, ubi M. litera in eius elogio expressa nan est, expres
que integraetrunt omnia; irilllae paraptoses, nulla cum abs m connexio , nihil denique quod
Criticorum amussini censuramque reformidet.
Sed de Inscrjptionis verbis, totaq. illorum compositione sat multa: nunc paucis quid illa
rerum nos doceat docet autem sane permulta consideremus. Primum enim acceptum huic
ferant necesse Ah Romanae historiae studiosi, quod Scipioni Barbato filium fuisse docet, cum Barbati filium ij , qui Romanorum stem-
17쪽
IO ANTI INSCRIPTIONI smata describunt, nullum prodant. Nos veris huius admonitu L. Scipionem, non illum sane, qui anno CDLv. Consul factus, in Hetruria, ut
lib. Liuius narrat,non in Corsica rem gessit;sed alte δ*' rum anni CDXCiv. Consulem, Barbato patre natum didicimus. Hic enim est, quem de Corsis, Sardisque,& Poenis proximo post anno trium phasse notant tabulae Capitolinae, cuiusque in Corsica victoriae in Epitome Liuiana , & apud Floruias, Eutropium, Orosium, & alios crebra est mentio. Ac ne quis ambiguo locus esset, Ale-rib. riam quoq. claram olim eius Insulae urbem, Sula 3- lana posthaec, ut Plinius scribit, colonia nobia litatam, a Scipione captam tum fuisse, ZOnaras, vel Dio potius apud Zonaram testatur : etsi pro Aleria Valerjam vocat , sed mendosi codicis vitium, ut hoc illi etiam tuter caetera debeamus, corrigit Inscriptio. Et quamquam dissimulan dum non est, L. Scipionem hunc, qui de Corsis triumphum egit, Lucii filium in Fastis appellari, Scipionem autem Barbatum a Liuio Publium dici, non Lucium: nemo tamen est, qui non intelligat facilius fuisse, ut vel in tabulas Capitolinas , vel 114 Lauij codic em error irreperet, quam Vt Inscriptionis huius, quae L. Scipionem Barbati filium facit, in dubium vocari rides queat. ale porro est, quod eadem L. Scipionis Cens uram ut de Aedilitate nihil dicam commemo rans , simul nos quomodo restitui Capitolinae
tabulae debeant, admonet, docetque C. Duiliq
18쪽
Ex P LLyAT 1 - 1i anno CDCXCV. in Censura collegam Lucium hunc Scipionem fuisse, quem ex sic tabula: tri bus tantum extremis literis designant 3 Scio aliter doctissimoviro, & Romanae historiae peritissimo, visum onustio Panuinio , qui Cn. Scipionem Asinam suspicatus est. At veroas sentiri ne possim facit, partim quod L. Scipio nis censurς locus in Fastis nullus erit,ni si hic con cedatur ; partim quod si Cn. Scipio Censor cum Duilio fuisset, ut placet Onufrio, praelatus illi haud dubie in pastis esset, cum prior quoque in Consulatu , quem biennio ante Vna gesIit, nominetur. Lucius autem noster cur Duilio in Censura postponatur, in promptu causa est,
quod Consul quoq. post illum fuisset. Quare
sipplere sine Rico ex Inscriptione nostra licet, quod in tabuli s Capitolinis eo loco desideratur. De Tempestatum autem aede quid dicam 3 siue illa est aedes Tempestatis, quam P. Victor in prima urbis regione, cui a portaCapena nomen, locat, siue alia uspiam ab hac diuersa, quod mihi aegre persuaserim, quis nisi in hoc lapide
leger elui, non eius aedis conditorem ignoraretὶ
Causiam quidem cur Tempestati data sit aedes
exortam in mari Corsico tempestatem fuisse si gnificat Ouidius, nec obscuri eius sunt versus e
Te qμο qu Tempestas, meritam delubrafatemur, Com pene est torsis obruta cla sis aquis. Sin quam multos haec ipsa Corsicae procel ae
19쪽
E ANTI VI NIs c RrI PTION IS commemoratio , dum affli i cuiuis ductorem; aedisque auctorem quaerun in ericrem induxit3Nam fuere qui ad Claudium Neronem anni DLt Consulem , cuius atrox & naufragis p oxima tempestas a Liuio describitur, referendum censerent: alij rursum Marcello , alij Metello, friuolis omnes ductii rationibus tribui maluerunt. quibus nimirum si elogium hoc legere licuisset.
nunquam dubitassent, quin ex illius verbis Petenda essetOuidianorumvessuum interpretati αEt tot igitur hiscenominibus in lucem prodire tam illustre monimentum intererat, & ipsius inprimis, cuiust laudes exequitur , L. Scipionis, quem bonorum aetatis suae virorum optimum in tenebris perpetuo iacere par profecto non erat:& tamen apud alios quidem scriptores . hoc eius virtuti praeconium frustra quaeris; ita de illo silent omnes, cum P Nasicam ex eadem gente centum fere post annis optimum virum Senatus sententia iudicarum, dignumquia, qui Magnae Matris simulacrum exciperet tabituni,
plurimi literis prodiderint ;& in Atilii Calatini sepulcro non dissimile incisum elosium Cicero ipse in Catone non sileat, Quem plurimae cosa sentiunt gentes populi primatium fuisse virum. Cuius ego Atiliani elogii quoties remini
scor, toties in mentem venit, ad L. quoque Scipionis sepulcrum pertinui sie Inscriptionem in
qua Versamur : ut duorum clarissimorum ci
uium , aetate , honoribus , rebus gestis propo
20쪽
E x P LANATI O naequalium, coniuncta fuerint Vt loco, sic etiam tituli gloria & similitudine monimenta. Eicianim extra portam Capenam de Calatini , &Scipionum sepulcra fuisse , vel ex eodem M. Tullio notum est: ad Capenam autem effossum oschunc lapidem fuisse praefati initio sumus. Nec hvero laborandum censeo, quoniam intra urbis moenia est effossus, sepeliri autem intra moenia
mos non erat , eone aliquando translatus e se
pulcro , an sepulcrum ibi olim conditum , &moenia post id tempus cum pomarrij finibus translata sint. Quoquo enim modo res habeat , suus nimirum honos & pretium erit Inscrip tioni ; tibique , ut confido, Lector, iam satis persuasum, non abs re illam a nobis principio
laudatam,dignaque quam merito magni omnes faciant visam esse, quae praeter Vetustatis com mendationem, tanti viri memoriam prope in termortuam excitarit, & iocundam timui non vulgarium & hactenus ignotarum rerum notitiuam complectatur. Romae anno M. DC. XVI.