Casus militares discussi, ac resoluti a Tullio Crispolto I.C. Reatino ... Quibus tota fere materia delictorum, contractuum, ac vltimarum voluntatum militum continetur; ... Accedunt in fine appendix, siue Annotatio ad priuilegia, ..

발행: 1635년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

xo Tullii Crispolii I. C. Reatini

si ex stipulatu, colum. g. de verbor obligat. Iason. in I siri pecuniam, s. final. in fin. E. de condit. ob caus. quasi ut a iunt non sit tam verisimile, Nobilem proditurum, aut male custoditurum sicut ignobilem . Ideoque ut alia omittam exempla apud Priscos illos Romanos, I sibuni militum, cq-riterique,& pacis, & Belli Magistratus ex patricijs tantum

creabantur, ut videre est ex Liuio lib. s. ab Urbe condit. Moyses autem , ut ipse dicit Deuteronomio cap. r. ex Nobilibus Tribunos , & Centuriones constituit. Addebat, &nobilitati assistentiam diuitiarum, innumera , namque esseis diuitiarum priuilegia, eaque ex Tiraqueil. de Nobilit. cap. s. edisci posse , nemo est, qui non sci ii praecipue autem in Bello ad comparandos sibi militum animos, &obedientiam, diuitias summopere proficuus , & experientia , & auctorita. te comprobat C pol. de imperat. milit. deligen. in verb.Diuitijs per tot. Atque ex his cum illa sane praecipua sint, quae ad electio.

E nem Summi Cucis exercitus requirunt, Cicer. in oratione

pro leg. Manil. Veget. de re milit. C; pol. in dicto trae . de

Imperat. militar. deligen. &ex recentior. Francisc. Patri t. in suis Parallel. Militar. lib. 6. cap. 3. Ginut.in disci PII n. mim Iitari lib. 3. Cap. P. Bran c. lib. inscrip t. La vera disciplina militare. Inferebatur idem esse iudicium aliorum minorum

Magistratuum, ut merito Miles iste tot praerogatiuis decoratus esset praeferendus alteri iuniori ignobiliori, & paucis fortunae bonis referto.

Alter tamen unico, sed validiori patrocinio, propria sciliis cet virtute negotium fouebat et Stipendia enim longiora , pro ixioresque labores, eosque proprios posuit ob oculos; tales enim promoueri, iura disponunt, i. prima, C. de Ossie. Magistr. & l. h. ibidem in fin. l. prima , & secunda, C. de Praefect. lib. H. Cqpol. de Imperat. milit. deligen. quaest. s. in princi p. Et quam strenue se gessisset, cicatricum, quibus in obsidione Clauennae fuit affectus, earumque aduerso Corpore inspectio testabatur; si enim alteri post habiret tus esset iure de Principe conquereretur , ut Nicomachides de Atheniensibus, quem Zenophons lib. 3 memor. iure do. luisse refert, qnod ab Atheniensibus non esset electus Imperator Disit sed by Coos e

32쪽

Casus Militares. Er

rator', cum tot vuIneribus in praelio acceptis, modo Militis,modo manipuli ,& Legionis Praefeetus Reipublicae pro suillet ; Antisthenes vero in Imperatorem esset assumptus, qui nihil unquam laude dignum, aut memorabile gesserat:

is Quibus, & illud Quintiliani Libro sexto instit. orat. cap.

f. admodum concinnebat , dum Periclitantem, inquit, commendat dignitas, & studia fortia, & susceptae in Bello cicatrices : urgebant praeterea illius ante acta vita,& mores in

quibus nec ipsa militatis inuidia quicquam redarguendum decerpsit; immo quod procul ab ignauia armorum nitore, solertia,& militari obedientia , bellique peritia pluribus

anteiret, multorum testimonio commendabatur, pi meritor, altero digniorem, & praeferendum Dux fuerit arbitratus pertextum clarum in l. sin. C. de Tyron. lib. o. ibi, nec enim patimur quemquam celsitorem gradum obtinere, nisii cui,& laborum assiduitas, & stipendiorum prolixitas suffragantur . Et Cicero in Magistratibus bellicis deligendis peritiam rei militaris in primis requirit in Oratione pro lege Maianilia; idem vult Veget. de re militar. in prohem. & cap. r. inquit enim exercitata paucitas ad victoriam promptior est, rudis , dc idocta multitudo exposita semper ad caedem. Nec obstabant ea, quae pro Competitore relata sunt, si quidem auita, & paterna gloria decoratos fatear dignos, ut alijs praeferantur , caeteris per omnia paribus ; non tamen si xo adlint, qui propria virtute nituntur; hos enim potiores esse probant Bald. in l. iubemus, C. de aduocat. diu. iud. caeteraque Doctores initio relati; quis enim permiserit aliquem aliena virtute sibi dignitatem arrogare ,fur illam alteri surripiat, qui propria considit, ut Marius de se profert apud Salustium in bello Iugurtino . Minus erat attendenda aetas, nam Senior semper iuniorix et est praeferendus, nisi forte ab eo, qui tempore vincitur, laborum comparatione superetur, ut ad litteram , inquit textus in l. unicuique, C. de proximior. Sacrorum scriniorum lib. H. & idem probat textus in s. plane in authen. de Monac. ubi gloss.&Salycet. in l. prouidendum , C. de postulat. cum alijs relatis per Tiraque i l. de iure primoge n. in praefat. num. r Si.&in specie Caepol l . in trictat. de imperat. mi it- deli

genis

33쪽

ra. Tullii Crispolii I. C. Reatini

Ergen . in verbo Quod autem dictum est. Et hinc videmus

'duocatos licet iuniores aetate, seniores in eodem munere se moribus aetate praeferri, ut multis probat Fab. de Ann. consit is S.Iib et . Tacitus autem lib. Ennal. 1 i. apUd maiores ait,as virtutis id praemium fuerat, cunctisq; Ciuium si honis artibus fiderent, licitum petere Magiitratus, ac ne aetas quidem distinguebatur, quin prima inuenta Consulatum, ac Dic Met turas inirent: hi Cicero Philippica decima. alter ait virtutis robore firmior, quam aetate; Et quamuis Alexander Macedo nemin sim, nisi sexagenarium ord .nes ducere sinuerit, tamen, & de se aliquando interrogatus, Respondit, Ego memetior non aetatis spacto , sed gloriae. Quint. Curi . tio. s. Adrianu, vero contentus fuit ea aetate, quq experientia I ribunatus robur impleret; nec desunt m contrarium exempla, is Flauius enim Vopiscus in vita Probi imperator Is tradit, ipsum Probum auolescentem, & pene imb rbem l ribunum Militum factum fuisse, Valeriani imperatoris ud cio; se Elongis ante temporidus legimus, Scipionem A ficanum superior . m, admodum iuuenem I ribunum Militum fiatile apud X aler. Max. lib. s. cap. 6 de pier. VT. Patri Et tandem neque Nobilitas, & diuitiae siquidem Nobilio-g6 res regulariter pretis utimr alijs qui meliori nota conspicui non sunt, Anchar. consil. 33 p. per tot. quod si virtus in v tio

effullerit, in alio Nobilitas, nemo dixerit praeferendam Uirtuti Nobilitatem, Tiraque i l. de Nobilit. cap num .r 6.&seq. praecipue in euehendis Militibus ad gradus militares; x non enam nobilitate pugnatur, sed virtute; Ideo Germani, ut n libello de eorum moribus Tacitus scripsit) Reges, ex Nobilitate , Duces ex virtute sumunt;&rursus lib. t. Anagnat. Marcum Agrippam ignobilem loco, sed bonum Militiae, & Victoriae socium geminatis Consulatibus decoratum ab Augusto refert, & lib. s. de Sulpitio Quirino inquit,

Ortias modicis parentibus, & opibus Militia clarus Consula tum ab Augusto meruerat at ignobilium virtutem Innumeris ration: bias,& exemplis defensam licet videre ex Mario apud Salus . in bello Iugurt. & ex Tiraqueli. de Nobilit. cap.

Prisca autem exempla Patriciorum Romanae Reipublic ,

nec Disi illed

34쪽

Casiis Militares. 23

nec mouent, quia praeterquam quod illo etiam tempore meliores ex patrici js eligebantur, ut ex innumeris apua Liuium . videre est, consuetudo illa diu non viguit. Quinimo ut Uelleius Paterculus lib. x. Roman. histor. refert ante primum bellum Punicum Titum Coruncanium hominem nouum, Spu dium Carbilium, equestri stirpe natum , mox Marcum Catonem nouo etiam Tusculo urbis Inquilinum, &C. Marium ignotae originis ad Consulatus, & triumphos prouexere. Nec auctoritas Sacrae Scripturae, quia verba eius rectius intuenti hanc iuvabant sententiam, nam ibi Sapientes primo loco nominantur deinde nobiles, ut inde caueamus Sa-

. pientes esse nobilibus praeferendos, immo ut aliqui volunt nulla in littera Hebraica in ea oratione dictio est , quae nobiles significet, sed ab Inteprete additam aiunt, quia existimauerit nobiles ess e caeteris aptiores.

Nec demum Oid radi , & Sequacium opinio, cum solum ea probetur nobilibus , potius quam ignobilibus regulariter fidendum else. Quod ego nee abnuerim; sed si ignobilisso expertae fidelitatis, & virtutis nobili inexperto praeferri quaerat, ignobilam eo longius praetulerim, quantum veritas opinioni anteferenda est. Quae maxime in casu nostro locum sibi vendicare asserebam, quia Miles, qui Prqpositus fuit, & competentes diui.

tias, & nulla natalium macula labefactatus, satis honestos si habuisse parentes ostendebat; Illud hic obiter , nec tacue- rim , quod si alicui natalium claritas admodum conspicua sit, talem semper praetulerim, nam & nobilium, & maxime Principum maior est auctoritas in Milites,& Militum in hos obedientia & eorum sententia mihi 'probatur , qui dicunt esse nobilem, & potentiorem praeferendum, alias tamen idos et neum, alteri ignobiliori, sed aliquanto magis versato; Quae tamen omnia pludentiae Ducis Militaris consuetudo arbitranda reliquit.

35쪽

x Tullii Crispolii I. C. Reatini

ARGUMENTUM.

Blasphemia in exercitu quomodo vindicanda,&de quibusdam Blasphemiq specie bt .s & quando Miles ob blasphemiam sit ad Inquisitorem

remittendus, di ludus 1n exercitu , quomodo permittatur.

I Blasphemia ect crimen omnium sceleratistatim. et Ex hiashemia prouocatur ira Dei. 3 Deus m/va tir poenas ADOhemantibus nomen suam, O de illitis miniae. Blasbem Orbis Terrarum concutitur , ahaquem ala eveniunt. 3 Ex ma iamia integri exercitus intereunt.6 Exempta aliqua reseruntur. Ludus in exercitu permittiram congruo tempore , cum moderamine, ct animi rauim g In Bationibus, obi ludus permittitur, es deputandis meto, qui Blasphemantes in culiodiam deuoluat.' Dicere, Eucli dispello Idaeio, an importet Blas hemiam, , recensentur opiniones Diactorum, O alij Cous, ct remeruntur ali, Osi, Blasphe

I o RIFertur exemplum cuiusdam Alasphemiae haereticalis . II Cognitio an Blasphemiam haereticatis, nec ne , ad quem spectet. I 2 uites haereticus, traditur Inquisitori. 33 Hae et i ,ssu de haeressuspecti, a Militia repelluntur .a Clericus ansfit , vel noa , cognitio seciat ad Iudicem Eccles assicum. 33 Cognitio an versetur circal ritualia; spectas ad Iudicem hecles istum.

CASUS

36쪽

Casus Militares

, LASPHEMIA crimen omnium sceleratissimum, Decian tradi. criminal. lib. c. M cap. 3. num. r. sintag. Tolosan. de actio. in lib. 33. cap. ra. num . . Farin. pract.crbi Us-min. quaest. xo. num. 6. & seqq. Boreli. Magistrat. edict. lib. 3. cap. h. nu. 3 so& seqq. Negus. Iun. quaest. 's. nn m. s. t Ex ea enim adeo ira Dei prouocarula D. Hom. a. s. quaest. Is

ut ipse secundo praecepto addiderit minas polluentibus nos mensuum , hisce verbis, Non enim habebit insontem Dominus eum , qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra, Et ex hoc scelere omnium teterrimo immitti Bella, Populos in captiuitatem eiici, transferri Regna, euerti Imperia, fa

mem, pestem , omnisque generis erumnas Prouenire experientia conuincit, ut aduertit Imperator in authentica, ut non Luxur. homin. contra natur. Collat. s. Et tandem non

, decimati Milites, sed integros exercitus interire, ut de exe s citu Sennacherib loquuntur sacrae paginae l. Reg. rp. & de exercitu Regis Siriae 3. Reg. go. Borell.loco Citam num. 33. Propterea Religiosissimus Dux, timorem Dei nobile magnorum frenum, & atrox seruilium animorum flagellum exi stimans, & pulchre callens Religionem , & diuini nominis obseruantiam praecipuos esse cardines, quibus politicae gu, hemationis machina voluitur; Cauit edicto non modo atrocibus poenis Milites blasphemantes afficiendos , ve et rum, ut maior eautio in illis puniendis adhiberetur depus tauit in stationibus custodita , ubi num moderamine congruo tempore , & animi causa permittebatur ludus assistentem Militem, qui blasphemantes in custodiam deuolueret, ne is Deo talia tribuendo illam gloriam obscurarent,

C qua

37쪽

56 Tullii Crispolii I. C. Reatini

qua adeo Militia est niget, fuisse scilicet Militem, qui primus Ethnicosum, e superstitioso velamine veram amplexas

fuerit Religionem . Pluribus igitur Mili bus custodiae da,li, de diuersis Blasphemiae speciebus Inquisitis , unaquae que examinata , fuit hiuitatum, an essent Blasphemiae. Et primo de Milite qui dixerat Finalmente questa sera ho vinio dieci laudi,aldi spetiodi Dio. Et alio replicante,

s Ancor io ho vinii sette laudi, o Christo (voluens se erga Crucifixum) non potrai fare, che io non l habbie vinit, ec-eoli, li ho qui in bisacca.

. De primo, talia verba non importare Blasphemiam putauerunt grauissimi Doctores, ut Bald. Alin. Alexand. An, gel. & alij retari per Couarruv. de pact. parte pruna, s. septimo , num, quinto, versic. primo . Sed contrariam senteno ditiam uti veriorem , dc communiorem amplexus fui, per Doctores, quos refert,& seqvgur Menoch. de arbitrar. iudi C. Cas. 3 et s. num. q. lib. secundo, centur. quarta, Clar. 'Blasphemia, cap. secundo, Decian. de deliet. to m. secundo, lib. sexto, cap. n. num. q. tractat. Cciminal Et rat1o est euidens , quia. per illaiave ea derogatur honori Diuino, nam

illa proferens innuit se velle agere aliquid etiam si Deus noluerit .

De secundo videbatur concludendum, una cum Menochio de arbitrar. dicto casu 3 s. num . quarto,&Decian. di cto cap secundo,nu. 6. non elle Blasphemiam, quia iste res non sunt facti biles, & nulli intentiae subiacent,& verum etiam dicitur de Deo . Sed dicebam exaduerso considerandum, quod quando talia verba in contumeliam, &diminutioncmDiuinae potentiae dicuntur, negari non potest, quin .saltim iret falsitas in m do dicendi. At in casu nostro, sine occasiona, i c pcrnaocium contumeliae suerunt prolatat igitur reiectis Decimo, uochio ex dictis verbis resultare Blasphemiam sensi Emplexus

opinionem Sancheg. in praecepi lib. t. cap. 32. Num. 26. ubi ex Ageued.& Socin. ita firmat. Quod idi m in tetractio. ribus terminis ad optimam diseiplinam militarem constituen. dam,

38쪽

Casus Militares. aTdam, seruandum Dominus de Lance in sua disciplina mili,

tari lib. s. cap. 3. vers. E finalmente. Item cum nonnulli Milites tessario ludo se exercerent, &3 ivnus ex ipsts iam tesseras e Turricula edidisset , in controuersam venere , an illius proiectus fuisset sei , cimque , e dot. Quidam sic ferme testatus est, at alius minime verum esse respondit , cui ille subdit , e vero come Christo e nato di Maria Vergine Ideo praefata ver. ha an ad Blassemiam referenda essent, dubitatum fuit. Et importare BIassemiam, tenuere Couarru u. SuareT , di Solus relati per Sancheg. libro g. cap- 3 h. in praecept.

Ego contrarium dixi, nam inquisitus in examine ferme asserebat, ea verba protulisse , suo mcdo, intendendo si- ., militudinem quandam significare , non autem senium eius fuisse tantam esse in eius dicto certitudinem, quanta 'est in fide veritas, quam distinctionem approbauit Sancheg. dicta quaestione num. gr. Bonacinus de legibus disputat. 3. quaesti ne g. Pancto x. num. 13. in alijs ibidem relatis. Contingit etiam , quod quidam scelestus Miles dixerat illo Dio Traditore. Ex quo non solum inducebatur Blasphemia, sed ea quidem haereticalis, cum falsum esset Deo attributum, ut per SuareZ tom. t. de Relig. tract. 3. lib. I. cas. a. num. q.&sic dicebam ad Inquisitorem huius Blasphemiae Et cognitionem spectare, priuatiue quidem quoad omnes alios Iudices Ecclesiasticos, & Saeculares Sancheg. in praecep t. dem

Sed replicabatur , tunc demum spectate cognitionem ad Inquisitorem, quando similia verba essent serio , & a' 'pensate prolata , ut per Amaldum Alberi. de Agnosc. .

assert. cattol. quaest. x . num. 18. Facchin. Cons. i. num. I s. lib. I.

Ego vero , doctrinam Arnaldi simpliciter non admitterem , nam aut quaerimus , an Blasphemia sit haereticalis , si praedicta verba non serio , & appensate proferantur , & tunc sentio Araaldum verum dicere , quia C , haeresis

39쪽

18 Tullii Crispolii I. C. Reatini

haeresis non datur sine errore intellectus, nempe nisi is, qui assetit aliquid, quod haeresim sapiat existimet illud verum esse , aut vero quaerimu3, ad qu*m spectet cognitio, an serio ii & appensate verba illa prolata sint, & tunc quia haeretica e sunt, si serio prolata sunt, de cognoscere, an quid haereti eum sit, vel non ad Inquisiitorem spectar, Anchar. in rubric. de Iudic. &ibi Ioann. de Anan. Ludovic. Alfer. alleg. 1 . num. g. & declarat Dire de Bello in prae . cram. vem. bla xs phem. Sayr. in sua claui Reg. lib. s. cap. I 3. num. o. vers. puniendi autem sunt isti ab Inquisiitore. Ideo dicere cognitione, An serio sint prolata, & sic an sit nix hqretica ad Inquisiitorem spectare,& ideo talem ita blasphemantem semper esse ad Inquisitorem remittendum, ut in silis mili videmus in Clerico, quem si contingat controuerti, an Clericus sit,uel non, & sica quo ludice sit puniedus Iudicis Ecclesiastici cognitio erit, qui cum agatur super re Cl ricali , an sit, vel non siit, & sic cognitio versetur circa spiritualia, erit Iudex, ut fere Post alios Couur. praef. qu*st,

40쪽

ARGUMENTUM.

Miles in excubiis dormiens, qua poena sit plectendus,& qua ratione excusandus, late discutitur.

SUMMARI UM.1 Miles dormiens in excubiis ultimo a citu'supplicis.

a Referuntur aliqua exempti a . 3 Dormiens aquiparatur mortuo . Dictumpulchrum Epaminon Thebani.s Henapotest minui ex temporis , ct loci qualitate. . 6 Ferraria Ciuitas ess arte,ct natura bene munita. Scipio culpa Curiodum netum occupauit S Tadeus Barberinus Nepos Urbani Octaui, ad Bodiam Ferraria minur .s Ad Imperatoris exemplum , totuI componitur exercituI. xo In tuendis Urbibus, omnia debet desudare induiaria. xi Consilium Ciri Patris. H Vigiles in omne tempus debent evigilare. x a ri dicturna vigiliae in quatuor temporis partes diuiduntur, Viribus horis nocturnis necesse sit vigilare, O ita obseruatur. 1 Uigiles vltra consuetum in excubise permanentes,si obdormiant ,sunt absol

uendi, non condemnandi.

as In amouendo hosti,versatur consilium, S auctorita publica.r6 Cusodes in muneribus publicis,tota nocte vigilare debent. ret Homini insunt duae passiones, vigilia, Osomnus, 18 Unicuique Auimalium necessarium es dormire. iv,Somnum expellere non est in potestate hominis longa vigilia defatigati.ao Somnus in tenebris ocrus obrepit. at aeuare inpostoli in horto vigilare nequiuerint. et a Non I adscribendum culpi, siquis post longas vigilias obdormiat .as Asbcitur pa de Nocturno tempore , cap. a Praecedentibus vigilys, necessario subsequitur somnus. a 3 Intellectus tem. in L nam alutem, S ciendum, .de o Praemem vigil.

SEARCH

MENU NAVIGATION