Quod medicus debeat esse polymathes. Oratio habita in Archi-Lyceo Patauino, die 3. nouembris, 1684. A Carolo Patino ..

발행: 1684년

분량: 17페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAETOREM.

fuit utilior princeps PI Vs anne SEVER vs

Dum quaero , litem sic mea Musa secat Iustitia est potior virtus , Clementia cedat, diam nocet illa malis, sed nocet ista bonis.

is mclior quam Roma HVM, quemve inde SE

Quemque suo dixit nomine, scire cupis.

Laus sua iustitiae, at potior Clamentia Virtus, Eripi illi malos, efficit ista bonos.

12쪽

Illustris

Excellentissimi Viri, illustriss Genero Proscindice , Patre Ia enti simi.

Auditores humanissimi.

Antasuit apud priscos Mortales artium disciplinarumque existimatio, ut quo maiorem eis autoritatem atque dignitatem vendicarent, nobilissimas earum ab Autorum diuinitate commendauerint. Magnum sane quiddam visum est Antiqui , singula quaeque inuenta aut longe prestantissima singulis assignare Numinibus, rati mortalium animis nullos acriores additum iri stimulos , quam si clarissimis quibusque gloriarentur inuentoribus: Nouerant inbrosio teste , primum discendi ardorem , ipsam esse Musisy nobilitatem . Mirum adeo nemini videri debet, si Veteres ab Apolline artis medendi petant originem, iam a Delio Daphnem alloquente , sibi vindicatam, apud Ovidium , Inuentum Medicina meum es Nec immerito Medicinae dedicatorem atque propalatorem Antiqui habuerunt Apollinem, mira siquidem huius cum Miadico amnitas Ille enim pollo, quem nim me undem esse cum Sole neminem fugit, sicut calore suo omnia refocillat , influxu vivifico plantis an antibusque vitam largitur atque conseruat ita Medicus artis beneficio lucis huius usuram bene ualentibus tutatur, aegris alioqui morituris restituit. Prolixitatis odio coeteras huius amnitatis rationes omittam Unum illud vobis . Auditores , commemorare velim Quemadmodum Sol non unum terrae angulum, sed integrum orbem, adeoque totum mundum lumine suo collustrat, nihilque e si ut ait Propheta Boi ius Ps.cio. I9 quod abscondatur calori eius, ita congruum est ut illius coonitio qui ablourti Medici gloriam affcctat non narum rerum ambitu contineatur, sed ruptisqmbus misere circumscribitur a vulgo cancellis, usquequaque propagerum meritoque de illo dici possit, quod de sectae suae coryphaeo cecinerat Lucretius, Ide omne immensum peragrauit mense animoque. Porro illud est quod impraesentiarum demonstrare satagimus , atque hac oratione euincere, teneri Medicum multiiugi rerum eruditione pollere , Qvtvno vocabulo Graeci dicunt appositissime esse deber contendo πολυμαθέ Eo sane litteratorum princeps Homerus, Medici unius incolumitatem quam plurimorum virorum saluti anteponendam esse pronuntiauit. Ea. tenus enim unus multorum est ανταριος , quatenus illorum doctrinam complecti, eamque ut ita dicam gremio colligere unus tenetur . er-x a spicuum

13쪽

rs spieuum illud fiet, si modo scientiae nostrae quale sit argumentum, quisee

huius scopus seriae attendamus. . , Qua in homine cognoscendo versatur Medicina, itidem occupatur circa ea omnia quibus eius incolumitas seruetur, atque amissa recuperetur. Quaerenti qua nam illa sint quae in hominis usus a Natura comparata sunt, paucis respondetur, Totam mundi compagem eius gratia conis ditam . Homini praecipue concinnatum esse mundum, non modo fido compertum est, sed de grauissimorum Philosophorum autoritate coinprobatum.

Quid plura animal illud quem vocamus hominem , in quo intelliis gendo atque conseruando, Medicus, uti dictum est allaborat, cui tota propemodum famulatur Natura, mundi etiam illius absoluta cum de epitomi, quaecunque per uniuersum latius diffusa cernuntur, in hoc bre uiario strictim collecta eluxisse Medico , homo nemo difflebitur Satis fuerit ad nostrum propositum uno vocabulo eoque decantatissimo pronuntiari, hominem este Hinc amplissima scientia in Medico patet necessitas . Quis enim collectum hunc mundum non peria specta maioris illius natura intelligere se aut conseruare posse confidat Nonne illa mutuo secum nexu coniuncta sunt, copulata, ut qui ad viii. uersi notitiam hospes erit ac peregrinus, eum in eius breuiario medendo coecutire ac palantem aberrare necesse sit

Idem fere sibi voluit antiquus ille Philosophus Hippias qui hominem

μέτρον et πάντων rerum omnium mensuram esse statuit . Unde Trochilus interrogatus quis ille esset qui persecti Medici laudem mereretur,

as qui quaesieripossunt , quaeve nequeunt, intellexit Quid' quod nulla est scientia quae non suam Medicinae praeministret

operam, aut non eius gratiam ambitiosis ut ita dicam obsequi j promereri 'ntendat. Scientiarum equidem illud est mutuum inter ipsas onscium, ea omnium inter se concordia atque assinitas, qua omnes in uniuersum disciplinae conne istuntur. Vnde non illepide dictum est a Plutarcho περι φιλαδελφ-, illa lovis Mnemosynes filia M., ις dici quasi

ἴσοις simul euntes.

Disciplinarum illud mirabile consortium Medicinam addiscentibus elucet e vestigio meque rem pro argumenti magnitudine , sed quoad potero pauci exequar . Atque via Logica incipiam, quisquam-ne est qui sibi medendi artem perspectam satis aut exploratam confidat , nisi prius scientiae illius notitia imbutus fuerit, cum ad alias perfecte com probandas quam maxime necessaria perhibeatur Qua ratione unum ex alio colligatur docente Loetica , quis sine ope illius euadat in persectum Medicum Nonne hac potissimum arte .praeuidentur ira orbi idonea propulsandis aegritudinibus eliguntur remedia minc fero

tota pendc nobilis illa Ni dicinae pars quae de morborum symptomati .

14쪽

bus edis erit o peridulosi illi errores quibus in hoc argumento minis

vulgo erratur , plerique omnes sunt a vero syllogismo aberratioties

quae dicuntur σεφισματα vel cum a non causa pro causa quis ratiocin xu , aut ea quae ηατης συμβεβηκος per acci dens contingunt, ab intrin-

secis connaturalibus causis effluxisse existimantur, quae quidem latius demonstrare non est huius loci. 1 Mathematicae disciplinae viro Medico non paruas asserunt utilitatem Quae enim in Anatome& Chirurgia tractantur de corporis humani stru ctura ac varijs membrorum motibus, facilius persectiusque tenebuntur ab eo qui Matheseos non imperitus fuerit , iuxta illud antiquum Phialosophorum adagium , Academiarum soribus inscriptum , iis

ἀγεώμετρος ει σιτ . Sed, celi terraeque cognitiones aliquot Medico absolute necessariae sunt limatum, regionum , tempestatumque

differentias nisi nouerimus, partim in medendo profecerimus . Quamicire a uuat cur copiosior sanguis vernali tempore sit emittendus, cur aulamnali validioribus catharticis sit indulgendum . Graviter hinc peccant qui Anglis ac Italis pari formula medentur, quique Graecos ac Gem manos simili modo curare tentant, his, illis saepe is pius pernicioso . Neque vero Medicina otiosam credideritis Metaphysicam , quae de primis edisserit principijs ad altissimas rerum caussas assurgit Harum enim prima principia non aliunde prima dicenda sunt , quam propter illorum independentiam ab aliis , ceterorum dependentiam ab ipsis. Docente Tertiniano,prima illa reru principia quant magis naturalia,tanto communiora,quanto communiora,tant uniuersaliora;quatis uniuersaliora tanto coeteris o te priora quantὸ coeteris priora , tanto diuiniora; Qua postrema ratione rerum altissimas causas inuestigare cum sit Methaphysica proprium , hoc quoque nomine pertinebit ad Medicinam , cuius etiam est profiteri inferiores plerosque effectus a virium supremarum arbitrio pendere , iuxta celeberrimum illud Hir

pocratis e statum, in lueepidemica θειρ τ/inesse pronuntiantis

Quid dicam de Ethica , quae a Tullio Scientia de moribus appes latur' Ea profecto non modo utilis sed summe necessaria est Medicinae studio

. cuinem pecceteri mortales Valatu dinem suam adeoque salutem creta' dendam atque committendam putant , quanta , Deus immortalis

in hoc homine probitas i Quanta religio desideratur Eo Medicinam ipsam per se sacram esse egregie sane 'i intilianus a firmauit. Praeterea cum ex obseruatione Galeni quotidianaque experientia , aegritudines animi facere ut plurimum ad langliorem constet apud Medicos , facilὰ intelligitur quanta debeat esse necessitudo Ethicam inter medicinam cuius pars nobilissima curandis corporum morbis incumbit , adeoque illis quae ab animorum aegritudinibus accediunt. Hinc magnam adeptus est oloriam antiquus ille Medicus qui a Demetrio Syria Rege vocatus ,

vet Antigoni fili; sui sensim tabescentis abditum morbum detegeret non

15쪽

I96 ei occultum corporis inesse vitium intellexit , sed Stratonicae Retrina Demetrio dςsponsatae amore flagrare atque macerari Antigonum dpprehenditi.

Physica porro notitia quom strenue sit Medico capessenda , pluribus

exponere superuacaneum est, cum ipsa tota quanta est Medicina The rica ab ea pendeat, ac reuera dici possit huius pars nobilissima . Arctis

adeo vinculis connectuntur inuicem , ut Phusicam bene callere nequeat

qui sit omnino Medicinae imperitus , aut Medicinam qui Physicae . Et sane Philosophoru albo non meretur adscribi qui scientia nostra non dele atur: Unde est quod in egregio Plutarchi libello dicto ιγίνια παραγγε -

τα doctus quidam vir nomine Moschion iure inducitur, μη φιλιατῶν τι χαλεπάι -videlicet succuset Philosopho Medicinaein curioso. Venio iam ad illam cruditionis partem quae circa antiquitatem atque historiam occupata, veterum scripta,dicta,monumentaque complectitur. Haec est illa litteratura multiplex nomine cum primis insignita, quam quidem nonnulli ignorautia sua magis patrocinantes quam veritati e Iificantes, audent dicere superuacaneam , ego vero Medico cum ornando trim perficiendo summe utilem assero, contendo,

Explodendi sane illiberales inhumani illi homines , qui liberalium

artium Whumanarum litterarum elegantiam a Medicorum consortio ablegare non erubescunt . Illos humanitatis insectatores .feritatis sectatores quisserat' Et praetexunt quidem acre veritatis studium, sed reuera desidia sua speciosum obducunt argumentum . Quasi vero ille solide rerum cognitioni valedirserit, qui ex uberrimo veterum recentiorum. que penu scientia ornanda atque locupletandas curauerit. Imo sicut apes ex varios hinc inde floribus succos suaviores melli conficiendo colligunt, ita prout loquitur Poeta Philosophus, Omnia nos itidem depaseimur aurea dicta Ex antiquis nouissimisque scriptoribus, haud praetermissis rerum experitnentis, Medicinam cum suauiorem tum pleniorem laudamus . Exauctoratur scilicet Medicina, cum a barbarie vindicatur sui a Sapientibus υ iris Philologia dicta est Sal omnis eruditioni ut intelligeretur in cetO- rem abitum iri studia, nisi litterarum sale condirentur. Hoc prosecto or. namentum si ab imperio disciplinaruna exulauerit, nihil aliud MineruenOnra supersit, quam ager incultus, sente absci e floribus , vestis laciniosa& turpis, diadema sine gemmis, coelum sine sideribusadeo ut illi qui studiorum amoenitatem abdicant, itidem atque alij qui amicitiam tollebant ex hac vita, Solem e coelo, ut verbis Ciceronis utar, eripuisse videantur. At forte Medicinae studium ab illo cultu abhorret, nec sibi facile con- .ungi patitur elegantioris litteraturae consortium, Enimuero audiendum quid ea de re senserit graui mimus scriptor Plutarchus, in laudato de salutaribus praeceptis libello τῶν λευθεριῶν τεχνῶν τρικὴ - μα ν γλαφυρον περιττον χοε ενιτερπὸς ε νιδερ ερον ἔδυ, Inter artes liberalis nuda es qμη

16쪽

eligantia ornatu atque amoenitate Medicinamsuperet sicubi sane, quod nimium saepe contingit , in pertractanda Medicina aliquid asperum, incondi in m insuaue occurrit, id omne Medicorum socordiae nc dum artis vitio imputandum est . Atque illud est segnitia flagitium , uius atrocitatem linius exequitur , artes , inquit, deis

dia perdit . Nar, mihi Medicus ille frigidus Minsulsus habetur qui litterarum amoenarum prorsus imperitus nihil aliud quam purgare, secare, urere valeret, ad dolorem duntaxat carnificinamque natus esse videatur. Nec pudet illos eruditionis contemptores obgannire, morbos non sanari e Ioquentia atqui multo minus barbari leniuntur aegritudines rQuin prima gratia illa est quae debetur Medico, liberalibus studi)s instruis cto, aegrotantis animum aptis iucundisque sermonibus sic venatur, ut medicaminibus ad quae primum nauseabat, eloquentia Medici captus inhiare videatur . Neque vero ita insanimus ut statuamus elegantiorum litterarum peritiam viro Medico suscere; id solum volumus atque contendimus, horum studiorum amoenitate, cum omnes scientias tum praecia pue Medicinam ornari atque perfici , ut ei qui in persectum Medi cunias

euadere cupit, non praetermittenda sit haec eruditio. Enimnero quis absque linguae Graecae notitia, morborum symptonna. tum quae in Medicina pertractantur, vel sola nomina intelligere valeat Ita enim est comparatum ut artis nostre propemodum omnia vocabula

Graeciae originem debeant. Inde est profecto quod miremur tam prestantem tamque necessariam linguam vulgo neglectam iacere 4 quae Romanorum delicias olim faciebat, adeo nunc susque deque haberi , ut periculum sit ne breui perinde atque Egyptiaca inter mortuas oblolescat ,

ab homi sum incuriosorum memoria obliteretur. Iam Olim conquestus est Horatius quod serius Graecas litteras Romanus addidicit, de Gracis admouit aeumina ebartis

At quam dolendum sit Graeca linguae studiu in lati topere apud Medicos frigere, vel hoc uno perspici potest , nobilissimas utilissimanque Medicinae assertiones, quae hominum recentiorum inuenta perhibentur, ut inter eas praecipuum obtinet locum sanguinis circulati, Graecis pridem compertas suisse. in ipsorum scriptis studiose enucleatis tanquam gemmas preciosissimas inueniri . Id tamen quamuis pro argumenti dignitate demonstrare haud nimis arduum foret ita iam nobis orationis meta imminentibus in aliud tempus remittere consultius videtur. His in hune modum hactenus demonstratis, quid superest nisi ut concludamus variamin multijugam rerum sere omnium eruditionem novocabulo πολ-aάθειαν quam pertendimus, in Medico desiderari. Talem porro peritiam adeo non requirunt, viis vituperare audeant morosi quidam Medici, prasteos imo lucri unice studiosi atque aucupa. tores . Veterator scilicet atque indignus qui eximium illum eruditionis,

fructum attingere nequit , arte vulpina carpit Qquod nequidem

17쪽

primoribus labi js de rustati it id ore canino ammordet. Res est ridicitra ac nimis iocola atruire illum in ali)s facete sugillandis superbientem ac sibi ipsi abblandientem . Cariant illi, inquit,plantarum vires naturam inque sed interim ad hortos montesque relegentur. Damnentur ad metati ιa qui sortitandis mineralium virtutibus incumbunt modum inscirpo quaerunt qui abditiora naturaesecreta inuesstantes, tanta cumsedulitai microco pio delectantur . Hi sorias antiquitatesque tractent qui confabulationibus illis capiuntur irent in templis aut inforo qui dicendi saeuitate prae stant. Professoressint Medicina qui morbos apprime noscunt, qtii causas inaestant, qui suetomatum minuidis incumbunt, quique reconditis, ut aiunt, gnis euentum morbipraenuntiant. Haec omnia δε-ceant, atque in orbe celebrentur eruditi Philosophi. Ct loqui amant, πολυμαθεςατοι , per me licet, non equidem inuideo, mihi modo praescri-hendigloria utilitasve relinquatur . Mihi soli cum aegrotantibus agere liceat Praescriptorum iuxta ac medicamentorum foederata penus nunquam exhaurietur . Adde, o scelesie, Nec bona mihi deerit Latierna, quae dabitfaΓere , qua noctem peccatis infraudibus nubem objciet. Siccine artem sacram exerces, Perfide, qua ut nihil est nobilius , ita nihil purum atque inuiolatum magis, esse deberet Maleferiatis tuis pro-hris satis perspicue testaris te non modo Polymathis valedixisse, sed sus que deque philosophia habere religionemque Christianam quae ab omni iniuria , calumnia , ιυνχρρη ξδε tantopere abhorret . Imo neque Hippocratis mores ac doctrinam imitari sustines , qui cum per omnem honestarum artium cultum adolescentiam transegisset, exemplo Py. thagorae, Platonis aliorumque R. P litterariae heroum , patria relicta naultorum prouidus urbes rumores hominum, inspiceret,peregrinatus

esset, tandem maximo rerum usu πελυμ αθετιαra euasit

Optimi senis probitatem summae coniunctam elegantiorum rerum eruditioni amplissimis honoribus Athenienses decorauerunt , quam posteria ternum venerabuntur eo magis quominus illam imitari satagimus . Proh pudor Reserant quotquot hic visuntur ardes palatia thermae, simulacra, statuae, innumeraque . Cli Medicorum monumenta, publico priuatoque decori sacra, quid de Conditorum suorum gloria decantent Loquere, o alma ciuitas Patauina, cuius splendorem per totum orbem terrarum ampliaueruut Medici GEquo ne animo elegantiores litteras sperni ulterius perfere so Et Tu Ser. Respublica, Musarum vindex, quibus oculis hoc dedecus intueri. Sed meum non est vestram peta scrutari mentem. Ad e redeo , qui πολυ-θmis in Medico amoliendam statuis tuta si sapis consilium, si solis aegrotantibus visitandis incumbis, saltem amaenarum Musarum cultores noli insanis lacessere maledictis. Imo vigeat ac floreat πολυμα - , quae ut Patauinae ciuitati huicque archisyceo pristinum decus, sic arti nostrae egregium ornamen.

tum , Medicis gloria apicem reddere atque instaurare poterit. Dixi.

SEARCH

MENU NAVIGATION