Caroli Iusti Ludouici de Crell Commentatio de optima extracta parandi methodo ..

발행: 1793년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

f. I . Haecce methodus sequentia prae caeteris commoda habet: I Solutionem nanciscimur quoad licet persectam, ideoque omnes

partes essicaces extrahuntur.

a Haecce methodus breuiori, quam sequens, temporis spatio absoluitur. Pari modo haec operatio nonnullis grauis momenti vitiis laborat: 1 Duplex ignis pabulum ad perficiendam nimirum coctionem atque evaporationem desideratur.

a) Maxima partium Volatilium pars evaporat, quod ex odoris desectu perspicere possumus i).3 Quum per coctionem omnia soluantur, vel saltem suspendantur, extracta pura hac ratione obtinere nequeunt.

IV. Extra fit a per triturationem.

g. I s. Iam iam peruenio ad ultimam extracta parandi methodum, quae, quo recentior et quo magis a ChemiciS vexata est, eo accuratiorem desiderat contemplationem. Inventor nouae huius methodi fuit Comes DE LA GARAYE, aut ut alii volunt i) JOEL. LANGELOTI Us, quod uberius disquirendi hic locus non est. - Si hancce methodum paullo curatius consideramus, quisque perspiciet, eam a methodis, de quibus supra egimus, non adeo differre, quam vulgo putatur, eamque ex infusione et, ut ita dicam, expressione, compositam esse, quod ex breui illius descriptione l) luculenter, si quid

sentio, adparebit. Partes vegetabilium siccae ac duriores in puluerem redactae, recentes Vero contusae, in Vitreum Vel terreum vas, aqua ad dimidiam repletum, inmittuntur. Aliquot horis post, massa ope machinae, abo V. LiPPHARD Bemenisgen tiber die Berrit. der Extr.; in Chem. Annalena XI. I, 4 9. D Epistola de rebus in Chemia praetermissis. Ephem. Nat. Curi Dec. I. Anis

notat. 3. p. 83.

12쪽

ab ipso Comite curatius descriptae et deliineatae es , circumagitur, et quidem per sex, octo, imo plures horas, absque ulla interruptione. Quibus peractis aqua, particulis Vegetabilium plurimis impraegnata, subsidendo depuratur et super discis porcellaneis evaporatur. Pulvis, quae discorum fundum ante evaporationem peractam petiit, iterum methodo enarrata trituratur. g. I 6.

Omissis iis, quae nonnulli eruditi huic methodo obiecerunt n). ea tantummodo, quae methodo Garay., si quid video, obstare videntur, proferre liceat: IJ C. DE LA GARAVE contendit, extracta sua partibus volatilibus non esse destituta, sed solum partibus inertibus carere. Me vero iudice illa ab hisce non inmunia sunt, licet partes istae ob maiorem

grauitatem, tempore evaporationiS magna ex parte fundum petant. Attamen plures cum partibus extractivis coniunctae sunt, et in minimis moleculis adeo suspensae haerent, ut operatione illa mechanica nullo modo penitus separari queant, siquidem eiusmodi extracta, aqua iterum soluta, terrae haud parum demittunt. Praeterea haec extracta nec simplicia, i. e. mere gummosa sed resinosis quoque partibus referta, ideoque mixta sunt. Ex his colligo, per methodum Garayanam stricte sic dictam, plurimas vegetabilium partes extractivas elici quidem posse; attamen ad extracta pura, qualia a medicis saepe desiderantur. paranda, non esse adcommodatam. a Haecce methodus nimias impensas temporis, vasorum et pabuli

ignis requirit; et secundum b. Vogelium o) ei facilior aquae feruentis adfundendae modus substitui potest.

m Licet ille eandem magnis laudibus extulerit, tamen teste cl. BEAUΜΕ l. c. p. 3II plurimi illam haud utilem esse, usu edocti sunt, et ipse Co

mes plures ante eius mortem annos illa uti desiit.

n EscΠΕΝBACH l. c. g. VIII. - Ιll. atque celeberr. GΜRL1Ν in libro suo praestantissimo, cui titulus est: G dris der Pharmacie, Gottingen I79 a. p. a48. hanc de Extractis Garay. fert sententiam: perpetuo motu vim aquae extrahentem et faciliorem reddi et adaugeri, eaque colore lucidiori et interdum structura laminosa esse. o) Wiscit En l. c. p. 6os.

13쪽

3 Extracta Garay. sacilius humores ex aere adtrahunt; quod vero

commune cum aliis extractis siccis vitium est. - - Nihilo tamen

minus illa iam diu in magno pharmacopolio Neumiediano parantur p).

PARS II.

Absoluta prima opusculi nostri parte, in qua de extractis in

genere egimus, nunc in altera de iis sermonem faciamus, quae propius ad propositam ab illustri Medicorum ordine quaestionem resolvendam spectare mihi visa sunt. Nemo me melius sibi persuaserit, me noui paullulum, vel prorsus nihil esse praestiturum: nihilo tamen minus illustrium virorum humanitas animum erigit, ut iis me inmusceam, qui de palma certare audent. f. I 8. Antequam ea, quae ad emendandam, si quid video, extractorum parationem aliquid facere possint, in medium proferam, pauca de iis, quae recentioribus Chemicis debemus, praemittere, ossicii ratio postulare videtur. Primum itaque methodi virorum cl. HERMBSTA EDTII q et LIPP-HARDI r mentionem faciam, eiusdemque epitomen ipsis fere illo rum verbis dabo: Substantiae comminutae in Vase terreo, ligneo aut vitreo sunsciente aquae frigidae quantitate infundantur. Eiusmodi solutio stet per a et plures adhuc horas, ita quidem, Ut saepius pistillo ligneo circumagatur. Deinde liquor in manica sic dicta HippocRAaeis su spendatur, et aqua destillans saepius in eam refundatur, donec ille concentratus et pellucidus transit. Obtenta hoc modo solutio dein in vase stanneo in balneo maris evaporatur.' Haecce methodus multis gaudet virtutibus: obtinemus per eam extracta multo puriora, quam quae secun-cundum methodos praecedenteS parantur.

14쪽

- - 13α Haud nimis chara est et satis breui temporis spatio et sine magna

opera absoluitur.

Attamen haud plane persecta est, siquidem ad paranda e lignis,

corticibus et i. g. a. extracta haud commode adhibere potest. Magna quoque partium volatilium copia evaporat, quod tamen a cl. LIPP- NARDO negatur. - Quum per circumactionem parteS quum terreae, tum restinosae, auellantur, et hae cum gummosis intime coniunctae sint, tantum abest, Vt extracta modo a cl. illis viris proposito parata, pura evadere possint, Vt potius haud parum alienarum partium

Recentissimam eamque sane optimam extracta parandi methodum profert ii l. GMELIN s), quae, si recte eam perspexerim, in sequentibus potissimum constat: Infusa vegetabilium studio parata ataque saturata, per chartam colantur, et super discis ex porcellana factis ad eum usque gradum evaporantur, donec syrupi consistentiam adquirere incipiunt. Postquam refrigerata sunt, in aquam frigidam funduntur. Liquor inde obtentus pellucidus dein pari cura evaporatur, et post refrigerationem iterum in aquam frigidam inmittitur, quae quidem procedendi methodus toties repetitur, donec infusa aqua haud amplius turbatur et liquor pellucidus est, qui tandem super discis porcellaneis ad syrupi consistentiam evaporatur.

Quum per plures extracta parandi methodos partes gummosae et resinosae simul obtineantur, interdum necesse videtur. ut, quod quidem in extractorum in Medicina usu raro tantum desideratur, illae separentur. Hai d incongruum itaque foret, haec extracta ab aliis in pharmacia discerni, eaque extracta aquosa depurata, et e tracta resinosa depurata adpellari.

Iamiam ad ea peruenio, quae, si quid sentio, in extractorum paratione hucusque usitata, vel tolli, vel addi atque emendari et possint et debeant. Ad emendandam persectamque reddendam extractorum parationem , sequentia notanda videntur:

15쪽

1 Extractorum paratio ita fieri debet, ut omnes vegetablIlum parates, quae in extracta vel aquosa Vel spirituosa recipienda sunt, ericlusis omnibus particulis inanibus, probe penitusque extrahi possint, et quidem in optima forma, ita Vt extracta nec empyreumatica fiant, nec partibus volatilibus, quoad fieri potest, orbentur. a Omnia extracta, i. e. resinosa et gummosa, purissima esse debent. 3 Extracta parandi methodus eiusmodi esse debet, ut minimo, quantum fieri potest, temporis, vasiorum, et pabuli ignis dispendio

absoluatur.

De singulis hisce rebus iam sigillatim agendum est.

f. 22.

I. De Optimo extrahendi modo.

Quum extractorum Virtutes ab eo potissimum pendeant, ut ipse extrahendi modus, i. e. Vel expressio, vel infusio etc. tam perfectus sit, quantum esse potest; dignum Omnino opera esse videtur, in hac re consideranda paullo diutius commorari. Omnia vasa, quibus hodie ad coquendas substantias vegetabiles, e quibus extracta paramus, Utuntur, eiusmodi sunt, ut in iis num quam talia extracta parari posse videantur, qualia iure meritoque desideramus. Etenim pharmacopolae ad coquendum alieno Utuntur, quod multis omnino incommodis laborat, quia cupreum, in interna quidem superficie stanno obductum est; quod si non purissimum est atque internum illius ambitum non ubique obtegit, solutis per acida vegetabilia particulis metallicis, extracta non solum impura, verum etiam corpori infensa reddere potest. Deinde ita comparatum est, ut partes volatiles necessario in aerem abeant. Denique eiusmodi est, ut calor in illud aequali modo agere nequeat, quo sit, ut massa in fundo facile adurat.

g. 23.

Ad remouenda haecce incommoda necesse est, ut talia vasa ad coctionem adhibeantur, quae nec partibus ex sua substantia solutis, extracta corrumpere possunt, in quibus vapores retinentur, ideoque partes volatiles, quoad licet conseruantur, denique quae ita comparata sunt, ut nimius caloris gradus austriatur et massa aequaliter calefiat. Spero fore, adparatum, quem describere infra locus erit, illis desideratis esse satisfacturum. g. a .

16쪽

Quum extractorum, ut ita dicam bases insula et decocta e

sint, inquirendum est, quaenam eorum meliorem illis indolem contacilient. Dicunt, extracta per infusionem, imprimis frigidam parata a partibus resinosis libera esse, et praeterea pluribus partibus volatilibus gaudere, quam extracta per coctionem facta. Hoc quidem lubentissime concedo, si illis partes volatiles non desunt, illud vero averitate longius abest, siquidem experimentis ipsis, a me postea Exp. 24-27. proferendis, conuictus sum, eiusmodi extracta partibus resiliosis haud destituta' esse. Per coctionem Vero parata pluribus utique scatent partibus resinosis; nihil O tamen minus easdem qualitates . eundemque saporem gratum Cf. Exper. 27. illis conciliare possumus, si haec extracta fimprimis si iam antea eiusmodi decocta per subsidentiam a magna partium resinosarum copia liberata sunt u),J methodo β 29. descripta, quam et extracta frigida exposcunt, tractamus. Quibus motus suaderem, Ut cum plerisque vegetabilibus duas infusiones cum octo partibus aquae, et tunc coctionem cum partibus

octodecim ad remanentiam partium duodecim instituamus. Coctione atque evaporatione factis, infusum frigidum addatur. I. as. De extractorum per coctionem paratione, sequentia notanda habeor I Partes vegetabilium coquendae in puluerem exactissime redugantur, aut saltem in minutissimas, quantum fieri potest, partes concidantur, eum quidem in finem, ut soluens fortius in eas agere pos-st, coctio itaque melius citiusque absoluatur. a) Haud nimis magna aquae copia adfundi debet, ne evaporatio iusto magis inde protrahatur. Hoc graue contra solam infusionem

argumentum est, quae pluS aqUae ad exhauriendaS Omnes vires r quirit x . Ad unam massae extrahendae partem, 2 aquae parteS,

quarum i in aerem abigitur, adhiberi solent; sed licet haec quantita SH Quum in parandis decoctis non semper aequalis partium essicacium copia

contenta sit, ideoque vis. quam exierit, determinari nequeat. areometra, qualia ad examinandam cereuisiae conditionem in usu sunt CL R1cHAR soN statical estimate os the materiais os brewing. London I78q, germanice redii. a L. CRRLL. Berol. I 788. 8.

17쪽

tas quam plurimum ad probam coctionem lassiciat, in quibusdam vero vegetabilibus plus adhuc requiritur.3 Vasa, in quibus coquitur, quam optime claudi debent, ut si

partes volatiles adsint, haec, quantum fieri potest, retineantur. Per integrum coctionis tempus, quod quidem, quum vegetabilia coquenda adeo diuersae naturae sint, accurate determinari haud probe potest, non iusto maior ignis gradus adhibeatur is .s Ρartium duriorum coctio tam diu repeti debet, donec massa insipida remanet M. f. 26. Pauca ad g. 24. experimenta exempli loco sub finem capitis huiusce adiiciamus: Exp. L. Corticis Angusturae Iij, in tenuissimum puluerem redactae, aia fudi aquae purae Ixvj, quas a horis post, praeuia frequentiori totius massae agitatione, per chartam emporeticam albam coloui, quo facto infusum adsumsit colorem aurantium. Exp. II. Residuo Ι. iterum adfudi aquae Ixvj; quo eadem quam Nr. I. ratione tractato, coloris erat flaui in rubrum vergentis. p. III. Ε residuo II. eadem ratione infusum coloris saturate qaut obtinui. p. IV. Quarta eodem modo instituta infusio fluidum eiusdem coloris ut Nr. III. praebuit. s. 27. De expressione pauca tantummodo adiicere opus este

I Ρrelum ad expressionem adhibitum ex ratione facile perspiciendae ligno duro fabricatum esse debet. α massa expressa in vasis stanneis recipiatur.3 Expressio haud nimis diu continuari debet, ne particulae terreae extracti massae commisceantur, sed tam diu solum, donec adfusa aqua nec saporem nec. colorem inde adquirit.

18쪽

' Ad initium expressionis vel plane nihil, vel paullulum duntaxat

aquae adfundatur, ne deinde massa evaporanda praeter necessitatem augeatur. g. 28. De evaporatione.

Εuaporatio ea est operatio chemica, in qua fluidum per lenem ignem a partibus solutis separatur, quo fit, ut massa residua vel consistentiam mellis induat, vel penitus solida atque sicca euadat. Evaporatio in amplis terreis aut stanneis vasis fieri solet. Tem pus, in quo haecce operatio peragitur, neutiquam semper idem est, sod secundum fluidi partes extractivas soluentis extractique ipsius consistentiam ain, denique secundum adhibitum ignis gradum quam maxime differt.

g. 29.

Euaporatio summam postulat circumspectionem, ne nimius ignis gradus empyreuma inducat, quod I) non solum sanitati infensum est, verum etiam a vim naturalem et δ) saporem yrsyrium aufert, ingratum conciliat. Ita ipso balneo arenae, quo ante C. D L. GΑRΑYE tempora solummodo utebantur, ViX Vmquam euitari potuit; qua remotus ille balneum Mariae suasit, quod vero ob ad paratus ipsius incommodam fabricationem et molestia S non eXigua S, cum eius usu coniunctas, paucis tantum arridebat, quamuis caloris gradus semper idem est, et iusto maior in extracti damnum) euenire nequit. Facillimus modus erat, ut extracta iisdem in locis exsiccarentur, qui iam fornace calefacti erant. Cl. LAvo IS iER b) consilium viam mihi aliquo modo apertit, ut furnum sequenti modo construerem: E laminis ferreis parabam cistam, longitud. 2 , latitud. IJ , altitud. 1 cuius latus anterius mobile est ansaque penitus auferendum; eandemque collocabam TV super craticula, quae a cinerario fere ii distabat. Ad a' super fundo cistae interno collocaui reticulum, ex filis ferreis paratum, quod vasa, fluido evaporando repleta, sustinebat.

f. JO. a) IP. GMELIΝ l. c. p. 274.) tam diu evaporari suadet, donec extractum eam adquisiverit conditionem, ut calidum manui impressum huic non

adhaereat.

θ Traite element. T. I s. a Paris I 780: Don place une ou plusi eurs de cespitioles fur une seconde grille de fer, qu'on pose fur la partie superie ured'un fourneau, et fous laquelle on entretient un seu doux.

19쪽

Orbes quinque diuersae magnitudinis repletos Cori. Peruv. r bri decocto, quod horis p 0st abibat in extractum siccum, in de scriptum reticulum imposui. Illud Vero, quam ui S nullo modo empy-

reumaticum, coloris tamen multo obscuriori S erat. Qua in evaporatio 1 te perficienda consumebantur carbonum i Iij, ligni sagini ad calefaciendum fumum cyltiformem cet. se ij jij. - M. Felici experimenti V. successu, speque ipsa incitatus, fore, ut

idem calor, quin vapores ipsi ab orbibu S surgentes, maiorem in usum vertantur, aliud adhuc reticulum ad Ire super primo collocavi. Exp. VI.

Utrique reticulo imposui vasa Uij Decocti C. Ρ. repleta; horis i praeterlapsis orbes nil nisi extractum siccum continebant, et quod in vasis secundi reticuli supererat, fluidi remanebant. Carbo

num consum si is iv, ligni iij, Iiij

Exp. VII. Iisdem rationibus ductus, tertium reticulum, eadem in distantia a secundo adieci, et cuiuis imposui eundem Vasorum numerum, et parem Decocti C. P. quantitatem i. e. 1 ijJ oontine ilium. Quatuor horis nondum praeterlapsis orbes reticuli in serioris sicci erant; me dii vero fluidi Ixv, sit periores lxviij adhuc continebant. Carbonum lignique consumtio eadem fere erat, Vt 9. 3I. g. M. Quem exposui evaporationis modus utilis omnino censendus es in primis si orbes reticulorum superiorum cum orbibus infimi mutari tur. Pluribus adhuc, qUam enarraui, e X perimentis institutis et inter se collatis, in genere colligo: ad evaporationem K vj fluidi, per - shoras requiri carbonum i iij, iv -vj; ligni Uij, I vij. Interea tamen

aliam evaporationis methodum in sequentibu S describemus, quae mi nores adhuc sumtus, quam g. 29-ῖ a descripta, minoremque curam et circumspectionem requirit, qua S Omnino, licet non ita vid datur adhibere oportet. Quum Enim in eiusmodi experimentorum serie ex impr0uiso ignis iusto celerius adaugeretur, inueni loco extracti sieci

20쪽

in orhibus reticuli primi verum carbonem, ipsius colore et solubilitatis saporisque defectu conspicuunt. f. 3 Sequentia de instituenda evaporatione notanda habeor I Euaporatjo eo citius meliusque persici potest, quo magis satu rata est massa evaporanda. a) Euaporatio non in vasis terreis aut e stanno communi fabricatis, sed sh per discis latis vel e stanno purissimo Ma- Iaccensi, vel e porcellana paratis, fieri debet. Quamquam eiusmodi

vasa communibus paullulum sint cariora, attamen qui Sque pharmacopola iis uti deberet, quoniam extracta hunc in modum contra omnem Iahem alienam, sanitati saepe infensam, tuentur, et puriora evadunt. melioremque speciem externam obtinent. Eadem ex ratione cl. LIPP-HARD , ut vasa e porcellana Reau mur. consecta adhibeantur, auctor est. Veruntamen usui eorum frequentiori obstare videtur, quod,

quum fabricae porcellanae Reaumur. nullibi adsint. ab ipso pharmacopola confici debeant.

In I praecedenti diximus, evaporationem in discis latis fieri deabere; eius quidem rei ratio hucusque omnibus Chem icis communis fuit, ea nimirum, ut evaporatio eo facili US fiat, quo maior praebeatur fluido evaporanti superficies. Quae ratio licet strictissima videatur, tamen ab ill . LAVO ISIER ) in dubium vocata est, quippe qui contendit, ad evaporationem floidi ebullientis, formam vasis nihil facere. Quae quidem opinio minus mihi arridet, et quidem sequentibus ex rationibus: 1 Dubio plane caret, duo menstrua eo meliUS in se agere, quo maior iis conceditur superficies. Quum vero actio aeris, fluida in se suscipientis, ignisque, eadem in vaporeS mutanti S, minor esse debeat. quam in vasis latis, sequitur, Ut evaporatio, in LAVO ISIERI modum instituta, minor ideoque communi postponenda sit. a) Si quoque concederem, evaporationem in vasis profundis tam probe, quam in latis fieri polse, quisquis tamen perspiciet, eam non tam breui temporis syatio absolutum iri. - Licet his rationibus conia victus sim, experientiam tamen consulere optimum duxi.

SEARCH

MENU NAVIGATION