Paulli M. Paciaudi clerici regul. presbyteri Diatribe qua Graeci anaglyphi interpretatio traditur

발행: 1751년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

7쪽

PAVLLI M. PACI AVDI

CLERICI REGUL. PRESBYTERI

GRAECI AN A GLYPHI

INTERPRETATIO TRADITUR.

EX TYPOGRAPHIA PALLADIS

8쪽

Φ SIT . TIBI . BENE

QVI . LEGIS .

9쪽

VIRO EGREGIONICO LAO OD DO

JACOBI S. R. E. CARDINALI s

Clarissime , cum Ceterarum rerum tua

rum eXCellentem perseetamque sapientiam , tum vel maxime quod aliis ad percipiendas , excolendasque elegantiores disciplinas praesidio fueris , ac de eorum studiis juvandis, vix suscepta Provinciae procuratione , etiam , atque etiam cogitaveris . Te virum bono rei litterariae Aemiliae datum testantur Academiae Ravennae , ad veterem perpetuamque urbis illius gloriam amplificandam restitutae . Testantur frequentes in aedibus tuis exercitationes artium

a Ravennatium gloriam veterem perpetuam- solare sulla Letteratura Ravennate . Ravennoque in re litteraria quam merito appellem , per- I 49. Auctor est Petrus Paullus Cinnanius Ab eipere quivis poterit ex libro : Dissertacione Epr bas Cassinensis,Vir litteris doctrinaque pracstans o

10쪽

artium omnium , quae in veri investigatione versantur, ut Mu- sae omnes sedem fortunarum suarum apud Te collocasse videantur ; atque omnium sermone celebrentur concertationes doctorum Virorum , quae Te coram habentur, in quibus Historia Sacrae vetustatis nuncia, Philosophia donum & inventum Deorum , Poetica, quae a Tullio praeclara vitae emendatrix dicitur, sibi invicem feliciterque succedunt. Testantur denique Carmi

na numerorum, ac vocum Constructione ornatissima, quae coe

lesti quodam mentis instinctu fundis, ut Te illum praedicent

cii Phoebus, cassaeque noTem arrisere sorores . Atque ex hoc uno sapientiae amore , qui in Te adeo assiduus &vehemens est, ardentissimum illud veritatis inveniendae studium proficiscitur , ut de quavis re inquiras curiosius & acute disputes ; naturae Φοανοριενα acrius Contempleris ; quicquid in antiquis monumentis delitescit , tibi postules explicari . Memini ego recte quum Tu isthic , interrogando & percunetando , responsiones ex me elicere solebas de gravissimis Rei Antiquariae quaestionibus ; ac illud potissimum memoria teneo , ex quo nunc scribendi occasionem naci us sum . Attuleram ego per eos dies, Venetiis discedens. schema veteris Anaglyphi, Cujus archetypum videram illic apud Petrum Basaleam Bibliopolam . Quumque tibi conspiciendum praebui siem, sciscitatus es cupidissime , quorsum illae ΜΑΝvs huic Tumulo adjecitae 3 Factum id ebam ego ex praescripto theologiae ethnicorum , quibus licebat Numina sua diris precationibus defigere , si mors acerba aC praematura homines illis propinquitate conjunctos vita expelleret , communique luce privaret: quam quidem effrenam in Deos que rimoniam hoc uno symbolo exprimebant. His Te facile assentiri animadverti; sed quibus argumentis dicto fidem facerem adhuc

eX me quaerere videbare: tandem, ut rem universam abs sui exo

dio repeterem atque explicarem demandasti. Id per epistolas , quum primum , confirmata paullulum valetudine , liceret me diligentissime facturum pollicitus sum ; nunc quae sanete observaturum recepi, hac una Diatribe exsequendum perficiendumque aggredior.

SEARCH

MENU NAVIGATION