장음표시 사용
6쪽
SPECIMEN HISTORICUM INAUGURALE
7쪽
8쪽
Quod, studiis meis Academicis finem impositurus, de Cleonis Demagogi vita agere decrevi, cum aliae fuerunt ausae, tum ea, quod sero omnia, quae eo pertineant expurissimis ac saluberrimis sontibus haurienda esse vidi. Rerum enim quas in Republica administranda gesserit Cleo, summa et vero ratio intima tota sere cognoscenda est ex aequalium, summi Historici alterius, alterius Poetae lepidissimi et simul, si rationem, qua in Republica versatus sit, spectes, gravissimi, scriptis. In quibus pertractandis id ante omnia agendum mihi esse censui, ut de una alterave, quam uterque tetigisset, re, quid inde confici posset, investigarem. Quae propterea praemonenda PSSecensui, quod persuasum mihi est, multa , quae in seriorum scriptis de Cleone commemorentur, me comperta non habere , qui praeter unam, squam mihi perlustrandam dedit Promotor aestumatissimus, Vir Clar. J. Bahe, Κortuemii V. Clar. de Cleone dissertationem. Philologische mitrago Diqili co by Corale
9쪽
- 2 uiis der Scirivei χ, voti Bromi uiui Doderi uin I, I9 in quae neque absoluta sest et in Iteipublicae Atheniensium, Cleonis Retalo, conditione depingenda sere tota versatur, vix quidquam notum habui ex iis, quae, a V V. IDI . olim elaborata vel agitata, ei qui de Cleonis vita quaestiones vel dirim revol novas proponere quaerat, non sint ignoranda. Hoc autem meum qualecunque opusculum jam perduxeram ad linem , cum auctor milia fuit Vir Clarissimus Bahe, ut Grotii viri Doctissimi opus, cui titulus II isto os
Grecce, quod antea nonnisi per censuram CognoVeram, studiose evolverem, cum ineo compararem labore, eum
que ex illo, quantum opus esset, supplerem aut etiam emendarem uox tamen intellexi me non ivisse Viri Docti de Cleone observationes in meum usum convertere , nisi totam dissert ditionem refingerem. Etenim Grote V. D. sagitare videtur, ut de Cleono secundum
ipsius principia politi ea , ut ita dicam , judicium seratur . abjecta praejudicata illa opinione, qua Thucydidis et Aristophanis scripta nos imbuerunt, quos ambos a partium studio non fuisse vacuos, ideoque non sine magna cautione Se usurpandos simul probare conatur. At mihi non iam certo constare videtur, quam ponit Grote V. D. , Cleonem sma illa habuisse principia politica, qualia a nostris viris politicis exspectare licet. Itaque haec quaestio ante omnia solvenda osset illi, qui Grotii V. D. de Cicone sententiam in examen vocare vellet, quod a scriptore speciminis Academici non postulari potest.
10쪽
Studii igitur, quo in Τhucydidis et Aristophanis scriptis perlustrandis versatus sum, ea, quae scripsi, specimina potius habeantur velim, quam voluntatis indicia novi quid, vel etiam docti de argumento, graviore, ut Vereor, quam quod recte a me tractari possit, in medium proserendi. Superest ut gratum animum signis em Praeceptoribus, Viris Clarissimis, quorum egregia institutione frui mihi contigit. In horum autem praeclarorum virorum laudibus praedicandis, si animo obsequi vellem, multus essem. At probe scio, tantos viros meo 'profecto praeconio facile carere posse; hoc tamen sciant nunquam fore ut illorum